|
Postquam reprehendit apostolus Galatas, hic ostendit se hoc non ex
odio fecisse. Et primo ostendit se non habere veram causam odii ad eos
ullam; secundo quod nec habet causam aestimatam, ibi ergo inimicus
factus sum vobis, etc.; tertio assignat causam praemissae
reprehensionis, ibi filioli mei, et cetera. Circa primum duo facit.
Primo ostendit, quod non habet causam odii ad eos; secundo quod magis
habet causam amoris, ibi scitis autem quod per infirmitatem, et
cetera. Circa primum notandum est, quod consuetudo est boni pastoris
in correctione subditorum asperis dulcia miscere, ne scilicet ex nimia
severitate frangantur. Lc. X, 34 legitur de Samaritano, quod in
curatione sauciati infudit vinum et oleum. E contra, de malis
pastoribus dicitur Ez. XXXIV, 4: cum austeritate imperabatis
eis. Et ideo apostolus sicut bonus praelatus ostendit, quod non ex
odio increpat eos, blande loquendo eis quantum ad tria. Primo quantum
ad charitatis nomen. Unde dicit fratres, Ps. CXXXII, 1:
ecce quam bonum et quam iucundum habitare fratres in unum. Secundo
quantum ad modestiae verbum. Unde dicit obsecro vos, Prov.
XVIII, 23: cum obsecrationibus loquitur pauper. Tertio
quantum ad excusationem. Unde dicit nihil me laesistis, et ego non
sum talis, quod habeam odio illos, qui me non offendunt. Secundo
ostendit se ad eos habere causam amoris, cum dicit scitis autem, quod
per infirmitatem, et cetera. Ubi tria ponit ex quibus homines se
diligere consueverunt. Primum est mutuum societatis auxilium, et ex
hoc etiam amor in hominibus confirmatur, secundum illud Lc.
XXII, v. 28: vos estis, qui permansistis mecum, et cetera.
Et quantum ad hoc dicit scitis autem, etc., ubi primo commemorat
tribulationem quam passus est apud eos; secundo ostendit quomodo ei
astiterunt et tentationem vestram, et cetera. Dicit ergo quantum ad
primum: dico quod nihil me laesistis, imo servivistis mihi. Scitis
enim, id est recordari poteritis, quod evangelizavi vobis iampridem,
id est transacto tempore, per infirmitatem carnis, id est cum
infirmitate et afflictione carnis meae, vel cum multis tribulationibus
quas patiebar a Iudaeis (qui sunt de carne mea) me persequentibus.
I Cor. II, 3: cum timore et tremore multo fui apud vos. II
Cor. XII, 9: virtus in infirmitate perficitur. Et licet haec
infirmitas fuerit causa spernendi me, et tentationis vestrae, secundum
illud Zach. XIII, 7: percute pastorem, et dispergentur oves,
etc., vos tamen tentationem vestram, quae erat in carne mea, id est
tribulationem meam, quae erat vobis causa tentationis, non
sprevistis. Eccli. XI, 2: non spernas hominem in visu suo.
Quia, ut dicit dominus Lc. X, 2: qui vos spernit, me spernit,
et cetera. Neque respuistis doctrinam meam et me, quin velletis esse
socii tribulationum. Is. XXXIII, 1: vae qui spernis, nonne
et ipse sperneris, et cetera. Secundum autem, quod confirmat inter
homines dilectionem, est mutuus amor et mutua dilectio ad invicem,
secundum illud Prov. VIII, 17: ego diligentes me diligo, et
cetera. Et quantum ad hoc dicit sed sicut Angelum Dei excepistis
me, id est ita honorifice sicut nuntium verba Dei nuntiantem. I
Thess. II, v. 13: cum accepissetis a nobis verbum auditus
Dei, et cetera. Et inde est, quod praedicatores dicuntur Angeli.
Mal. II, 7: legem requirent ex ore eius, et cetera. Et non
solum sicut Angelum recepistis, sed sicut Iesum Christum, id est ac
si Christus ipse venisset, qui Christus profecto in ipso ad eos
venerat, et in eo loquebatur, secundum illud II Cor. ult.: an
experimentum quaeritis eius, qui in me loquitur Christi? Matth.
X, 40: qui vos recipit, me recipit, et cetera. Deinde increpat
eos, quod sic deteriorati erant. Unde dicit ubi est ergo beatitudo
vestra? Quasi dicat: nonne ex hoc homines beatificabant vos, quod me
honorastis, et praedicationem meam recepistis? Iob IV, v. 6:
ubi est timor tuus, et fortitudo tua, patientia tua, et perfectio
viarum tuarum? Tertium, quod amorem confirmat est mutua
beneficentia. Et quantum ad hoc dicit testimonium perhibeo, quod si
fieri posset, id est iuste fieri potuisset illud enim fieri potest,
quod iuste fit vel ad utilitatem Ecclesiae fuisset, oculos eruissetis
et dedissetis mihi, quasi dicat: ita me diligebatis, quod non solum
mihi vestra exteriora, sed etiam oculos vestros dedissetis mihi.
Consequenter cum dicit ergo inimicus factus sum vobis, etc., ponit
causam aestimati odii, et primo unam ex parte apostoli; secundo aliam
ex parte pseudo, ibi aemulantur vos, et cetera. Dicit ergo: ex quo
mihi tot bona fecistis, estne credendum, quod factus sim inimicus
vobis, verum dicens vobis? Verbum autem hoc, quod dicit inimicus,
dupliciter potest intelligi. Uno scilicet modo, quod ipse habeat eos
odio, et isto modo legitur sic tunc: factus sum inimicus, id est
habeo vos odio. Et sic hoc quod sequitur verum dicens vobis, potest
aestimari ut signum odii, quod tamen est signum dilectionis, scilicet
dicere verum, suo tamen loco et tempore. Alio modo potest intelligi
inimicus passive, scilicet quod ipse habeatur odio ab eis. Et tunc
sic legitur: ego factus sum inimicus vobis, id est habetis me odio;
et hoc ideo, quia dico vobis verum, ut sic dicens verum vobis
ponatur, ut sit causa odii. Nam homines veritatem dicentes, a malis
odio habentur. Veritas enim odium parit. Amos c. V, 10: odio
habuerunt in porta corripientem, et cetera. Sed contra est quod
dicitur Prov. c. XXVIII, 23: qui corripit hominem, gratiam
postea inveniet apud eum magis quam qui per linguae blandimenta
decipit. Sed dicendum est, quod solutio haec potest haberi ex hoc
quod dicitur Prov. IX, 8: noli arguere derisorem, ne oderit te;
argue sapientem, et diliget te. Bonitatis enim signum est, si iste
qui corripitur corripientem diligit, et, e converso, si eum oderit,
signum est malitiae. Cum enim homo naturaliter odiat illud quod
contrariatur ei quod diligit, si tu odis eum qui corrigit te de malo,
manifestum est quod malum diligis. Si vero diligis eum, ostendis te
odire peccata. Quia enim homines a principio cum corripiuntur, per
amorem ad peccata afficiuntur: inde est, quod in principio peccator
corripientem odit, sed postquam iam correctus est et affectum peccati
deposuit, corripientem diligit. Et ideo signanter in proposita
auctoritate dicitur, quod postea inveniet gratiam apud eum.
Consequenter cum dicit aemulantur vos, etc., ponit aliam causam
aestimatam, ex parte scilicet pseudo. Et primo ponit eam; secundo
excludit eam, ibi bonum autem aemulamini, et cetera. Quantum autem
ad primum, sciendum est quod, sicut dictum est supra, quidam pseudo
ex Iudaeis conversi, circumeuntes Ecclesias gentium, praedicabant
servari legalia. Et quia Paulus contrarium dicebat, ideo isti
detrahebant ei. Et hoc magis faciebant ut excluderent Paulum, quam
pro salute eorum. Et ideo dicit aemulantur vos, id est non patiuntur
in vobis (quos diligunt potius amore concupiscentiae, quam amicitiae)
consortium nostrum. Aemulatio enim est zelus ex amore quocumque
proveniens, non patiens consortium in amato. Sed quia amor eorum ad
istos non erat bonus, tum quia non amabant eos propter utilitatem
ipsorum, sed propter commodum proprium: et hoc patet quia volebant
excludere apostolum ab eis, utpote propriae utilitati contrarium, tum
quia hoc cedebat in damnum Galatarum, quia quaerebant in eis lucrum,
per quod ipsi damnificabantur, ideo dicit aemulantur vos, sed non
bene, quia non amant bonum vestrum. Et hoc apparet, quia volunt vos
excludere, ut aemulemini illos, id est, ut nullum recipiatis nisi
eos. Prov. III, 31: ne aemuleris hominem iniustum, et
cetera. Et Prov. XXXI: non aemuletur cor tuum peccatores. Hoc
autem excludit consequenter cum dicit bonum autem aemulamini, etc.,
quasi dicat: non debetis eos aemulari in doctrina eorum, sed
aemulamini bonum doctorem, me scilicet et huiusmodi. I Petr.
III, v. 13: quis est, qui vobis noceat, si boni aemulatores
fueritis? Sed quia aliquis potest esse bonus doctor, in quo potest
esse aliquid mali, ideo addit: aemulamini bonum doctorem, sed dico
tamen, in bono, id est in eo quod bonum est. I Cor. XIV, 1:
sectamini charitatem, aemulamini spiritualia. Licet autem apostolus
de se loquatur, secundum Glossam, cum dicit aemulamini bonum, addit
tamen in bono, quia, sicut ipse dicit I Cor. IV, 4: nihil mihi
conscius sum, sed non in hoc iustificatus sum. Sed quia aliqui
aemulantur doctorem bonum in sua praesentia solum, ideo addit semper,
et non tantum cum praesens sum apud vos; quia aemulatio in bonum est
signum quod ex amore et timore Dei, qui omnia videt, procedat, si
etiam in absentia doctoris perseverat. Col. III, 22: servi,
obedite per omnia dominis vestris, et cetera.
|
|