|
Supra apostolus removit falsam causam correctionis Galatarum, hic
consequenter apostolus dictae correctionis assignat causam veram, quae
est dolor de eorum imperfectione. Et ideo primo dolorem cordis ex quo
loquebatur, exprimit; secundo ponit desiderium de manifestatione huius
doloris, ibi vellem autem, etc.; tertio ponit causam doloris, ibi
quoniam confundor, et cetera. Dolor autem iste ex charitate
procedebat, quia dolebat de peccatis eorum. Ps. CXVIII,
158: vidi praevaricantes, et tabescebam, et cetera. Et ideo
verbum charitatis proponit dicens filioli mei. Signanter autem non eos
filios vocat, sed filiolos, ut designet eorum imperfectionem, qua
diminuti sunt. I Cor. III, 1: tamquam parvulis in Christo,
et cetera. Sed notandum est, quod puer dum est in parturitione,
dicitur filiolus. Et isti tales erant, quia indigebant iterata
parturitione, cum tamen parentes carnales semel tantum parturiant
filios. Et ideo dicit eis quos iterum parturio. Nam semel eos
parturierat in prima conversione, sed quia iam aversi erant ab eo, qui
eos vocavit in aliud Evangelium, indigebant quod iterato parturiret
eos. Ideo dicit parturio, id est cum labore et dolore ad lucem fidei
reduco. In quo apparet dolor apostoli. Unde conversio hominis,
partus dicitur. Iob XXXIX, 3: incurvantur ad foetum et
pariunt. Apoc. XII, 2: clamabat parturiens, et cruciabatur ut
pariat. Et inde est quod apostolus ex dolore dure eos corrigit, sicut
mulier ex dolore partus dure clamat. Is. XLII, v. 14: quasi
parturiens loquar, et cetera. Et ratio iteratae parturitionis est,
quia non estis perfecte formati. Unde dicit donec Christus formetur
in vobis, id est recipiatis similitudinem eius, quam vestro vitio
perdidistis. Et non dicit, formemini in Christo sed formetur
Christus in vobis, ut hoc terribilius insonet auribus eorum. Nam
Christus per fidem formatam formatur in corde. Eph. III, 17:
habitare Christum per fidem, et cetera. Sed quando quis non habet
fidem formatam, iam in eo moritur Christus. II Petr. I, 19:
donec dies illucescat, et cetera. Et sic secundum hominis profectum
in fide, Christus in homine proficit, et, e converso, secundum
defectum deficit. Quando ergo fides in homine efficitur informis per
peccatum, Christus non est in eo formatus. Et ideo, quia in istis
non erat fides formata, indigebant iterum parturiri, donec Christus
in eis formaretur per fidem formatam, scilicet quae per dilectionem
operatur. Vel donec Christus formetur in vobis, id est, formosus
aliis per vos appareat. Posset autem aliquis dicere: absens tu dicis
talia, sed si esses apud nos, haec non diceres, secundum illud II
Cor. X, v. 10: praesentia quidem corporis infirma, et sermo
contemptibilis, et cetera. Et ideo ponit desiderium manifestandi
dolorem suum asperius, dicens vellem autem esse apud vos modo et mutare
vocem meam, quasi dicat: modo blandis verbis utor, vocans vos fratres
et filios in absentia; sed si essem praesens, asperius corriperem.
Nam si quae per litteras scribo, nunc praesens et ore proferrem,
durior esset correctio, utpote quia magis possem vocem obiurgantis
exprimere, et irascentis resonare clamorem et dolorem pectoris, magis
quam per litteras explicare, et magis cor vestrum viva vox ad
confusionem de errore vestro et mea turbatione moveret. Et causa huius
doloris est, quia confundor in vobis, id est, erubesco apud alios pro
vobis. Nam, sicut Eccli. XXII, 3 dicitur confusio est patris
de filio indisciplinato. Nam, cum filius sit res patris, et
discipulus, inquantum huiusmodi, res magistri, magister gaudet de
bono quod videt in eo relucere, quasi de bono proprio, et gloriatur,
et, e converso, de malo dolet et confunditur. Unde quia isti mutati
erant de bono in malum, apostolus confundebatur inde.
|
|