|
Supra apostolus probavit dignitatem gratiae per consuetudinem humanam
hic autem probat eam auctoritate Scripturae. Et primo proponit
factum; secundo exponit mysterium, ibi quae sunt per allegoriam
dicta, etc.; tertio concludit propositum, ibi itaque, fratres mei,
non sumus, et cetera. Circa primum duo facit. Primo excitat ad
attentionem; secundo proponit suam intentionem, ibi scriptum est
enim, et cetera. Dicit ergo dicite mihi, etc., quasi dicat: si
vos estis sapientes, attendite ad ea quae obiicio, et si non potestis
contradicere, cedatis. Iob VI, 29: respondete, obsecro,
absque contentione, et cetera. Facio vobis autem hanc obiectionem:
aut legistis legem, aut non legistis. Sed si legistis, scire debetis
ea quae in ea scripta sunt: sed ipsa probat se dimittendam; si autem
non legistis, non debetis recipere quod nescitis. Prov. IV,
25: palpebrae tuae praecedant gressus tuos. Dicit autem sub lege,
id est sub onere legis. Nam subire aliquod leve non est vis, sed
subire grave onus, sicut est onus legis, magnae stultitiae signum esse
videtur. Act. XV, v. 10: hoc est onus, quod neque patres
nostri, neque nos portare potuimus, etc., quod est intelligendum de
illis, qui volunt carnaliter esse sub lege. Consequenter cum dicit
scriptum est enim, etc., proponit suam intentionem, dicens: ideo
quaero an legistis legem, quia in ipsa continentur quaedam, quae
manifeste dicunt legem non esse tenendam. Et specialiter apostolus
facit mentionem de duobus filiis Abrahae. Et primo ponit unum in quo
conveniunt; secundo duo in quibus differunt. Conveniunt quidem in uno
patre. Unde dicit scriptum est, quoniam Abraham duos filios habuit.
Habuit etiam alios quam istos duos filios, quia post mortem Sarae
alios genuit de Caethura, ut dicitur Gen. XXV, 2; de quibus
mentionem non fecit apostolus, quia non pertinent ad hanc
significationem. Possunt tamen per istos duos, scilicet filium
ancillae et filium liberae, duo populi scilicet, Iudaeorum et
gentium, designari; per alios vero filios Caethurae, schismatici et
haeretici. Qui quidem duo populi conveniunt in uno patre; quia
Iudaei sunt filii Abraham secundum carnem, gentiles vero secundum
imitationem fidei. Vel sunt filii Abrahae, id est Dei, qui est
pater omnium. Mal. II, 10: nonne Deus pater omnium, etc.,
Rom. III, v. 29: an Iudaeorum tantum? Differunt autem in
duobus, scilicet in conditione matris, quia unus est de ancilla, ut
dicitur Gen. XXI, 10. Nec tamen peccavit Abraham ad eam
accedens, quia accessit ad eam coniugis affectu et ordinatione divina.
Alius autem est de libera, scilicet Isaac, quem genuit ei Sara uxor
sua. Gen. c. XVIII, 10: veniam ad te tempore isto, vita
comite, et Sara uxor tua, et cetera. Item differunt in modo
generationis, quia qui de ancilla, scilicet Ismael, secundum carnem
natus est; qui autem de libera, scilicet Isaac, per repromissionem.
Sed vitandus est hic duplex falsus intellectus. Unus, ne
intelligatur per hoc, quod dicit secundum carnem natus est, ut
accipiatur hic caro pro actu peccati, secundum illud Rom. VIII,
13: si secundum carnem vixeritis, moriemini, etc.; II Cor.
X, 3: in carne ambulantes non secundum carnem militamus; quasi
Abraham peccante natus sit Ismael. Alius intellectus, ut per hoc,
quod dicitur per repromissionem, credatur Isaac non secundum carnem
natus, id est, secundum carnalem commixtionem, sed per spiritum
sanctum. Est ergo dicendum, quod secundum carnem, id est secundum
naturam carnis natus est Ismael. Nam naturale est in hominibus, quod
ex muliere iuvencula foecunda, sicut erat Agar, et sene, nascatur
filius. Et quod per repromissionem, id est supra naturam carnis,
natus est Isaac. Non enim ad hoc se extendit natura carnis, ut ex
viro seni et vetula sterili, sicut fuit Sara, filius nascatur. Per
Ismael significatur populus Iudaeorum, qui secundum carnem natus
est; per Isaac vero intelligitur populus gentium, qui natus secundum
repromissionem, qua promissum est Abrahae, quod esset futurus pater
multarum gentium. Gen. XXII, 18: in semine tuo benedicentur,
et cetera. Mysterium autem exponit, cum dicit quae sunt per
allegoriam dicta. Et primo ponit modum mysterii; secundo
exemplificat, ibi haec enim duo sunt testamenta, et cetera. Dicit
ergo: haec quae sunt scripta de duobus filiis, etc., sunt per
allegoriam dicta, id est per alium intellectum. Allegoria enim est
tropus seu modus loquendi, quo aliquid dicitur et aliud intelligitur.
Unde allegoria dicitur ab allos, quod est alienum, et goge, ductio,
quasi in alienum intellectum ducens. Sed attendendum est, quod
allegoria sumitur aliquando pro quolibet mystico intellectu, aliquando
pro uno tantum ex quatuor qui sunt historicus, allegoricus, mysticus
et anagogicus, qui sunt quatuor sensus sacrae Scripturae, et tamen
differunt quantum ad significationem. Est enim duplex significatio.
Una est per voces; alia est per res quas voces significant. Et hoc
specialiter est in sacra Scriptura et non in aliis; cum enim eius
auctor sit Deus, in cuius potestate est, quod non solum voces ad
designandum accommodet (quod etiam homo facere potest), sed etiam res
ipsas. Et ideo in aliis scientiis ab hominibus traditis, quae non
possunt accommodari ad significandum nisi tantum verba, voces solum
significant. Sed hoc est proprium in ista scientia, ut voces et ipsae
res significatae per eas aliquid significent, et ideo haec scientia
potest habere plures sensus. Nam illa significatio qua voces
significant aliquid, pertinet ad sensum litteralem seu historicum;
illa vero significatio qua res significatae per voces iterum res alias
significant, pertinet ad sensum mysticum. Per litteralem autem sensum
potest aliquid significari dupliciter, scilicet secundum proprietatem
locutionis, sicut cum dico homo ridet; vel secundum similitudinem seu
metaphoram, sicut cum dico pratum ridet. Et utroque modo utimur in
sacra Scriptura, sicut cum dicimus, quantum ad primum, quod Iesus
ascendit, et cum dicimus quod sedet a dextris Dei, quantum ad
secundum. Et ideo sub sensu litterali includitur parabolicus seu
metaphoricus. Mysticus autem sensus seu spiritualis dividitur in
tres. Primo namque, sicut dicit apostolus, lex vetus est figura
novae legis. Et ideo secundum quod ea quae sunt veteris legis,
significant ea quae sunt novae, est sensus allegoricus. Item,
secundum Dionysium in libro de caelesti hierarchia, nova lex est
figura futurae gloriae. Et ideo secundum quod ea quae sunt in nova
lege et in Christo, significant ea quae sunt in patria, est sensus
anagogicus. Item, in nova lege ea quae in capite sunt gesta, sunt
exempla eorum quae nos facere debemus, quia quaecumque scripta sunt,
ad nostram doctrinam scripta sunt; et ideo secundum quod ea quae in
nova lege facta sunt in Christo et in his quae Christum significant,
sunt signa eorum quae nos facere debemus: est sensus moralis. Et
omnium horum patet exemplum. Per hoc enim quod dico fiat lux, ad
litteram, de luce corporali, pertinet ad sensum litteralem. Si
intelligatur fiat lux id est nascatur Christus in Ecclesia, pertinet
ad sensum allegoricum. Si vero dicatur fiat lux id est ut per
Christum introducamur ad gloriam, pertinet ad sensum anagogicum. Si
autem dicatur fiat lux id est per Christum illuminemur in intellectu et
inflammemur in affectu, pertinet ad sensum moralem.
|
|