|
Superius posuit apostolus intellectum mysticum, hic aperit mysterium.
Et primo quantum ad matres; secundo quantum ad filios, ibi nos autem
fratres, et cetera. Per duas autem matres intelligit duo testamenta.
Et ideo primo ponit significatum; secundo exponit, ibi unum quidem in
monte, et cetera. Dicit ergo hae, scilicet duae uxores, ancilla et
libera, sunt duo testamenta, vetus et novum. Ier. XXXI, 31:
feriam domui Israel foedus novum, ecce novum testamentum, non
secundum pactum, etc., ecce testamentum vetus. Libera enim
significat testamentum novum, ancilla vero vetus. Ad sciendum autem
quid sit testamentum, attendi debet, quod testamentum idem est quod
pactum seu foedus eorum quae testibus confirmantur. Unde in Scriptura
multoties loco testamenti ponitur foedus vel pactum. Ubicumque autem
intervenit foedus, vel pactum, fit aliqua promissio. Et ideo
secundum diversitatem promissionum, est diversitas testamentorum. Duo
autem sunt nobis promissa, scilicet temporalia in veteri lege et
aeterna in nova. Matth. V, 12: gaudete et exultate, et cetera.
Hae ergo duae promissiones sunt duo testamenta. Unde apostolus
consequenter cum dicit: unum quidem, etc., exponit ipsa. Et primo
quantum ad vetus; secundo quantum ad novum, ibi illa autem quae
sursum, et cetera. Ad evidentiam autem litterae sciendum est, circa
primum, quod quilibet civis alicuius civitatis dicitur esse filius
illius, et ipsa civitas est sicut mater eius. Lc. c. XXIII,
28: filiae Ierusalem, nolite flere, et cetera. Thren. ult.:
filii Sion inclyti, et cetera. Per hoc igitur quod aliqui fiunt
alicuius civitatis cives, efficiuntur filii eius. Duplex autem est
civitas Dei, una terrena, scilicet Ierusalem terrestris; alia
spiritualis, scilicet Ierusalem caelestis. Per vetus autem
testamentum homines efficiebantur cives civitatis terrestris, per novum
autem, caelestis. Et ideo circa hoc duo facit. Primo ponit
mysterium expositum; secundo expositionis mysticae rationem assignat,
ibi Sina enim, et cetera. Dicit ergo primo: dico quod significat
duo testamenta, scilicet vetus et novum. Et quantum ad hoc dicit:
primum quidem in monte Sina, et cetera. Ubi, primo, ponitur locus
in quo datum fuit, quia ad litteram in monte Sina, ut dicitur Ex.
XX, cuius, secundum Glossam, mystica ratio est, quia Sina
interpretatur mandatum. Unde et ab apostolo vetus lex vocatur lex
mandatorum, Eph. II, 15; mons autem significat superbiam,
Ier. XIII, 16: antequam offendant pedes vestri ad montes
caliginosos, et cetera. Unde per montem istum in quo data est lex,
significatur superbia Iudaeorum duplex: una qua superbiebant contra
Deum, Deut. XXXI, 27: ego scio contentionem tuam, etc.;
alia qua superbiebant contra alias nationes abutentes eo, quod dicitur
in Ps. CXLVII, 20: non fecit taliter omni nationi, et
cetera. Secundo vero proponit ad quid sit datum, quia non ad
faciendum liberos, sed filios matris ancillae, generans in
servitutem, quae est Agar, id est significatur per Agar, quae
quidem in servitutem generat, scilicet vetus testamentum. Et hoc
tripliciter, scilicet quantum ad affectum, quantum ad intellectum et
fructum. Quantum ad intellectum quidem secundum cognitionem, quia in
homine est duplex cognitio: una libera, quando scilicet rerum
veritatem secundum seipsam cognoscit; alia vero ancilla, id est
subiecta velaminibus figurarum. Et talis fuit cognitio veteris
testamenti. Quantum ad affectum vero, quia nova lex generat affectum
amoris, qui pertinet ad libertatem, nam qui amat, ex se movetur.
Vetus autem generat affectum timoris, in quo est servitus; qui enim
timet, non ex se, sed ex alio movetur. Rom. VIII, 15: non
accepistis spiritum servitutis iterum in timore, et cetera. Sed
quantum ad fructum, quia lex nova generat filios quibus debetur
haereditas; sed illis, quos vetus generat, debentur munuscula, sicut
servis. Io. VIII, 35: servus non manet in domo in aeternum,
filius manet in domo in aeternum. Rationem mysterii assignat, cum
dicit Sina enim mons est in Arabia, et cetera. Ubi primo oritur
dubitatio, quia cum Sina distet a Ierusalem per viginti fere dietas,
videtur falsum quod Sina iunctus sit Ierusalem, ut hic apostolus
dicit. Sed ad hoc mystice respondetur in Glossa sic, ut Sina sit in
Arabia. Arabia enim humilitas vel afflictio interpretatur, in qua
datum est vetus testamentum, quia homines quasi servi et alieni sub ea
affligebantur carnalibus observantiis. Act. XV, v. 10: hoc est
onus, quod neque patres nostri, neque nos, et cetera. Qui, mons,
coniunctus est, non per spatii continuitatem sed per similitudinem, ei
quae nunc est Ierusalem, id est, Iudaico populo; quia sicut ipsi
terrena diligunt, et pro temporalibus serviunt sub peccato, ita et
mons ille in servitutem generabat. Sed haec non videtur intentio
apostoli. Nam ipse vult, quod vetus testamentum, quod in monte Sina
datum est, ex ipso loco servitutis in servitutem generet; quia illud
dabatur in Sina, non tamen ibi remanentibus filiis Israel, sed
proficiscentibus ad terram promissionis. Ierusalem enim etiam generat
filios servitutis, et ideo quantum ad hoc coniungitur mons Sina cum
illa. Et hoc est quod dicit qui coniunctus est ei, scilicet per
continuationem itineris euntium in Ierusalem, quae nunc est
Ierusalem, et servit cum filiis suis, servitute scilicet legalium
observantiarum (a qua redemit nos Christus) et servitute diversorum
peccatorum Io. VIII, 34: qui facit peccatum, servus est
peccati et (ad litteram) a servitute Romanorum, qui eis
dominabantur. Deinde cum dicit illa autem quae sursum est Ierusalem,
etc., hic consequenter aperit mysterium de libera. Et primo exponit
mysterium; secundo inducit prophetiam, ibi scriptum est enim, et
cetera. Primum quidem potest dupliciter intelligi, secundum quod hanc
matrem possumus intelligere, vel illam per quam generamur, quae est
Ecclesia militans; vel illam matrem in cuius filios generamur, quae
est Ecclesia triumphans. I Petr. I, 3: regeneravit nos in spem
vivam, et cetera. Sic ergo generamur in praesenti Ecclesia
militante, ut perveniamus ad triumphantem. Hoc ergo modo illud
exponentes, a quatuor describitur mater nostra, scilicet a
sublimitate, cum dicit sursum, secundo a nomine, cum dicit
Ierusalem, tertio a libertate, cum dicit libera est, quarto a
foecunditate, cum dicit mater nostra. Est ergo sublimis per apertam
Dei visionem, et per perfectam Dei fruitionem, et hoc quantum ad
Ecclesiam triumphantem. Is. LX, v. 5: videbis, et afflues,
et cetera. Col. III, 2: quae sursum sunt sapite, et cetera.
Item sublimis per fidem et spem, quantum ad Ecclesiam militantem.
Phil. III, 20: nostra conversatio in caelis, et cetera.
Cant. III, 6 et VIII, 5: quae est ista quae ascendit, et
cetera. Sed est etiam pacifica, quia Ierusalem, id est, visio
pacis. Quod quidem competit Ecclesiae triumphanti, ut habenti pacem
perfectam. Ps. CXLVII, 14: qui posuit fines tuos pacem, et
cetera. Is. XXXII, 18: sedebit populus meus in pulchritudine
pacis. Item competit Ecclesiae militanti, quae in Christo pacem
habens quiescit. Io. XVI, 33: in me pacem habebitis. Est
etiam libera, Rom. VIII, 21: ipsa creatura liberabitur, et
cetera. Et hoc quantum ad triumphantem, et etiam quantum ad
militantem, ut Apoc. XXI, 2: vidi civitatem sanctam
Ierusalem, et cetera. Sed foecunda est, quia mater nostra.
Militans quidem ut generans, triumphans ut in cuius filios generamur.
Ps. LXXXVI, 5: numquid Sion dicet homo, et cetera. Is.
LX, 4: filii tui de longe venient, et cetera. Scriptum est
enim, scilicet Is. LIV, v. 1, secundum enim Septuaginta.
Hic ponitur prophetia, per quam primo probatur libertas matris
praedictae; secundo eius foecunditas, ibi quia multi filii, et
cetera. Sciendum est autem, circa primum, quod in muliere foecunda,
primo quidem est tristitia in pariendo, secundo subsequitur gaudium in
suscepta prole, secundum illud Io. XVI, 21: mulier cum parit,
et cetera. Sed mulier sterilis nec patitur in partu, nec gaudet in
prole. Differunt autem parere et parturire, quia parturire dicit
conatum ad partum; parere vero dicit eductionem foetus iam facti. In
parturitione ergo dolorem experitur foecunda, et in partu gaudium.
Sterilis autem dolore parturitionis et gaudio partus privatur. Sed
haec duo propheta indicit sterili, dicens laetare, sterilis, etc.,
ubi loquitur de Ierusalem, quam dicit liberam, significatam per
Saram sterilem. Nam Ecclesia sterilis erat, scilicet Ecclesia
militans gentium ante conversionem, quae non offerebat filium Deo,
sed Diabolo. Unde ad Babylonem dicitur Is. XLVII, v. 9:
sterilitas et viduitas venerunt tibi, et cetera. Et Ecclesia
triumphans ante passionem Christi sterilis erat, quia non generabantur
aliqui in filios eius per introitum gloriae nisi in spe. Posita enim
erat romphaea ante ianuam Paradisi, ut nullus intrare posset. Huic
ergo sterili dicitur laetare, quae non paris, etc., quasi dicat:
steriles, ut dictum est, non dolent de partu, sed de eo quod non
pariunt. I Reg. I, 10: cum esset Anna amaro animo, et
cetera. Sed tu laetaberis in multitudine filiorum. Is. LX, 5:
tunc dilatabitur et mirabitur cor tuum, scilicet laetitiam mentis extra
ostendens. Duo enim sunt in partu, scilicet dolor ex eruptione
reticulorum, quibus continetur foetus in matrice, et clamor ex ipso
dolore. Et ideo dicit tu quae non parturis, scilicet Ecclesia
militans, quae non conaris ad partum per desiderium, et triumphans,
quae non parturis dolendo, vel quia nondum venit tempus recipiendi
filios: erumpe, id est laetitiam quam interius habes manifesta
exterius, et clama voce laudis. Is. LVIII, 1: clama, ne
cesses, et cetera. Et haec duo ad libertatem pertinent, scilicet
clamare et erumpere: sic ergo apparet libertas matris. Sequitur
foecunditas quia multi filii, et cetera. Sed cum supra dictum sit
Ecclesiam liberam significari per Saram, videtur esse dubium an Sara
fuerit deserta. Ad quod sciendum est, quod deserta fuit ab Abraham,
ut hic dicitur, non per divortium, sed quantum ad opus carnale. Nam
Abraham vacabat quidem operi carnali, non propter concupiscentiam,
sed propter prolem suscipiendam. Cum ergo innotuit ei Saram sterilem
esse, deseruit eam, non frangens coniugalem thorum, sed quia non
utebatur ea ab illo praecise tempore quo Sara introduxit ei ancillam.
Per quod datur intelligi, quod Ecclesia gentium deserta erat a
Christo, quia nondum venerat Christus, et quod Ecclesia triumphans
deserta erat ab hominibus, quibus ad eam nondum patebat accessus.
Huius ergo desertae, scilicet Ecclesiae gentium, sunt multi filii,
id est plures, magis quam eius, scilicet synagogae, quae habet
virum, scilicet Moysen. I Reg. II, 5: sterilis peperit
plurimos, et quae multos filios habebat, et cetera. Et hoc veniente
sponso, scilicet Christo, a quo deserta erat, non dilectione, sed
partu postposito.
|
|