|
Exposito mysterio quantum ad matres, hic exponit illud quantum ad
filios. Et primo ponit filiorum distinctionem; secundo principalem
conclusionem, ibi itaque, fratres mei, et cetera. Distinctionem
autem filiorum ponit quantum ad tria. Primo quantum ad modum
originis; secundo quantum ad affectum dilectionis, ibi sed quomodo
tunc, etc.; tertio quantum ad ius haereditatis, ibi sed quid dicit
Scriptura, et cetera. Modus autem originis quo aliqui nascuntur
filii Abrahae est duplex: quidam origine carnali, sicut Ismael de
ancilla; quidam autem non carnali origine, sicut Isaac de libera:
non quod naturali opere natus non fuerit, sed quia sicut dictum est
supra naturalem virtutem carnis fuit ut de vetula sterili filius
nasceretur. Per hos autem filios intelligitur duplex populus. Nam
per Ismaelem intelligitur populus Iudaeorum, qui carnali propagatione
est ab Abraham derivatus. Per Isaac autem, populus gentium, qui
per imitationem fidei ab Abraham descendit. Et ideo dicit nos autem,
fratres, scilicet fideles, tam Iudaei, quam gentiles, secundum
Isaac, id est, in similitudine Isaac, promissionis filii sumus
facti Abrahae. Rom. IX, 8: qui sunt filii promissionis
aestimantur in semine. Sed nota, quod filii carnis Abrahae ad
litteram sunt Iudaei, mystice autem, qui propter carnalia et
temporalia bona ad fidem veniunt. Secundum affectum autem
distinguuntur, quia qui natus erat secundum carnem, persequebatur
illum qui natus erat secundum spiritum. Sed hic est quaestio. Primo
quia non legitur, quod Ismael persecutionem aliquam fecerit contra
Isaac, sed quod tantum luserit cum eo. Gen. XXI, 9: cum
vidisset Sara filium ancillae Agar ludentem, et cetera. Responsio.
Dicendum est, quod apostolus illum ludum dicit persecutionem, quia
ludus magni ad parvum est quaedam illusio, cum maior cum parvo ludens
intendit eum decipere. Vel etiam, ut dicunt quidam, Ismael cogebat
Isaac adorare imagines luteas quas faciebat. Per hoc autem docebat
eum averti a cultu unius Dei, quod est magna persecutio, cum maius
malum sit inferre mortem spiritualem, quam corporalem. Quod tamen
ideo in Genesi appellatur ludus, quia sub specie ludi hoc faciebat.
Est etiam quaestio quomodo filii secundum carnem persecuti fuerint et
persequantur filios secundum spiritum. Sed ad hoc est responsio, quia
a principio primitivae Ecclesiae Iudaei persecuti sunt Christianos,
ut patet in actibus apostolorum, et facerent etiam nunc si possent.
Nunc etiam carnales persequuntur in Ecclesia spirituales viros, etiam
corporaliter, illi scilicet qui quaerunt gloriam et temporalia lucra in
Ecclesia. Unde dicitur in Glossa: omnes qui in Ecclesia terrenam
facultatem quaerunt a domino, ad hunc Ismaelem pertinent. Ipsi sunt
qui contradicunt spiritualibus proficientibus, et detrahunt illis, et
habent labia iniqua et linguas dolosas et subdolosas. Spiritualiter
autem persequuntur spirituales filios, superbi et hypocritae. Nam
aliquando aliqui manifeste carnales et mali culpam suam recognoscentes,
bonis se humiliant, fatui vero bonitatem, quam ipsi non habent,
persequuntur in aliis. Est etiam quaestio, quia haeretici quos nos
persequimur, dicunt se natos secundum spiritum, nos vero secundum
carnem. Sed dicendum est, quod duplex est persecutio. Una bona,
qua aliquis persequitur alium, ut reducat eum ad bonum, et hanc viri
iusti faciunt malis et spirituales carnalibus, vel ut eos corrigant si
converti volunt, vel si obstinati sunt in malo, destruant, ne gregem
domini inficiant. Alia persecutio est mala, qua quis persequitur
alium, ut pervertat ad malum, et hanc qui secundum carnem nati sunt,
faciunt his, qui nati sunt secundum spiritum. Quantum vero ad ius
haereditatis, distinguuntur per auctoritatem Scripturae, Gen.
XXI, 10: eiice ancillam et filium eius. In quo datur
intelligi, quod Iudaei et persecutores fidei Christianae, et etiam
carnales et mali Christiani eiicientur a regno caelesti. Matth.
VIII, 11: multi venient ab oriente, et cetera. Apoc.
XXII, 15: foris canes et venefici, et cetera. Ancilla etiam,
id est malitia, et ipsum peccatum eiicietur. Eccli. XIV, 20:
omne opus corruptibile in fine deficiet. Et ratio horum subditur,
quia non erit haeres filius ancillae cum filio liberae. In mundo enim
isto boni sunt malis permixti, et mali bonis. Cant. II, 2:
sicut lilium inter spinas, et cetera. Sed in aeterna patria non erunt
nisi boni. Iudic. XI, 2 dicitur ad Iephte: haeres in domo
patris nostri esse non poteris, quia de adultera natus es. Quam
quidem libertatem habemus a Christo. Unde dicit qua libertate, et
cetera. Io. VIII, 36: si filius vos liberaverit, vere liberi
eritis.
|
|