|
Supra ostendit apostolus, quod per legem non est iustitia hic vero
reducit eos ab errore ad statum rectitudinis. Et primo quantum ad
divina; secundo quantum ad humana, VI cap., ibi et si
praeoccupatus fuerit homo, et cetera. Circa primum duo facit. Primo
proponit admonitionem; secundo eius rationem assignat, ibi ecce ego
Paulus, et cetera. Et in admonitione etiam duo ponit. Quorum unum
est inductivum ad bonum; secundum est prohibitivum a malo. Inducit
quidem ad bonum, cum dicit state ergo, quasi dicat: ex quo per
Christum liberati estis a servitute legis, state firma fide, et fixo
pede permanentes in libertate. Sic ergo cum dicit state, inducit ad
rectitudinem. Qui enim stat, rectus est. I Cor. X, 12: qui
se existimat stare, et cetera. Inducit etiam ad firmitatem. I
Cor. XV, 58: stabiles estote et immobiles, et cetera. Eph.
ult.: state succincti lumbos vestros, et cetera. Prohibet vero et
retrahit a malo, cum subdit et nolite iterum iugo servitutis
contineri, id est non subiiciamini legi, quae in servitutem generat.
De quo iugo dicitur Act. XV, 10: hoc est onus quod neque patres
nostri, neque nos, etc., a quo tantum per Christum liberati estis.
Is. IX, 4: virgam humeri eius, et cetera. Ideo autem addit
iterum, non quia prius sub lege fuerint, sed quia, ut Hieronymus
dicit, post Evangelium servare legalia adeo peccatum est, ut sit
sicut servire idololatriae. Unde quia isti idololatrae fuerant, si
subiiciant se iugo circumcisionis et aliarum legalium observationum,
quasi ad eadem revertuntur, quibus antea in idololatria servierant.
Secundum Augustinum vero, ut supra dictum est, circa legalium
observantias triplex tempus distinguitur, scilicet tempus ante
passionem, ante gratiam divulgatam, et post gratiam divulgatam. Post
ergo gratiam divulgatam servare legalia est peccatum mortale, etiam
ipsis Iudaeis. Sed in tempore medio, scilicet ante gratiam
divulgatam, poterant quidem absque peccato etiam illi, qui ex Iudaeis
conversi fuerant, legalia servare, dum tamen in eis spem non
ponerent; conversis vero ex gentibus non licebat ea servare. Quia
ergo Galatae ex Iudaeis non erant, et tamen legalia servare volebant
et ponebant in eis spem, ideo revertebantur in iugum servitutis. Nam
huiusmodi observatio erat eis sicut idololatria, inquantum non recte
sentiebant de Christo, credentes ab ipso sine legalibus salutem
consequi non posse. Deinde cum dicit ecce ego, etc., exponit
praedicta duo. Et primo secundum, secundo primum, ibi nos autem
spiritus, et cetera. Circa primum duo facit. Primo ostendit quid
sit iugum servitutis, quod non debent subire; secundo probat, ibi
evacuati estis, et cetera. Circa primum duo facit. Primo ostendit
iugum illud esse valde nocivum; secundo valde onerosum, ibi testificor
autem, et cetera. Nocivum est quidem iugum legis, quia aufert
dominicae passionis effectum. Et ideo dicit: nolite contineri iugo
servitutis, quia ecce ego Paulus, qui, supple: voce auctoritatis,
dico, et bene, si circumcidimini, Christus vobis nihil proderit, id
est, fides Christi. Sed contra, Act. XVI, 3 dicitur quod
Paulus circumcidit Timotheum, ergo fecit quod Christus ei nihil
prodesset, ergo decepit eum. Respondeo. Dicendum est, secundum
Hieronymum, quod Paulus non circumcidit Timotheum quasi legem
servare intenderit, sed simulavit se circumcidere, faciendo opus
circumcisionis. Nam, secundum ipsum, apostoli simulatorie servabant
legalia ad vitandum scandalum fidelium ex Iudaeis. Faciebant autem
actus legalium, non tamen cum intentione servandi legalia, et sic non
exibant a fide. Unde non decepit Timotheum. Secundum vero
Augustinum dicendum est quod apostoli secundum veritatem servabant
legalia, et cum intentione ea servandi, quia, secundum apostolorum
sententiam, licebat fidelibus ex Iudaeis illo tempore, scilicet ante
gratiam divulgatam, ipsa servare. Et ideo quia Timotheus fuit ex
matre Iudaea, circumcidit eum apostolus cum intentione servandi
legalia. Quia vero Galatae ponebant spem in legalibus post gratiam
divulgatam, quasi sine eis gratia non sufficeret ad salutem, et ideo
ea servare volebant, ideo dicit eis apostolus si circumcidimini, et
cetera. Sequebatur enim ex hoc, quod non reputarent Christum, in
cuius signum data fuit circumcisio. Gen. XVII, 11: ut sit in
signum foederis inter me et vos, et cetera. Qui ergo
circumcidebantur, credebant adhuc signum durare, et tunc signatum
nondum venisse, et sic excidebant a Christo. Sic ergo patet onus
legis esse nocivum. Est etiam valde onerosum, quia obligat ad
impossibile, et hoc est quod dicit testificor autem, etc., quasi
dicat: dico quod si circumcidimini, Christus vobis nihil proderit.
Sed adhuc, testificor enim omni homini, scilicet Iudaeo et gentili,
et cetera. Nam quicumque profitetur in aliqua religione, facit se
debitorem omnium quae ad observantiam illius religionis pertinent. Et
sicut dicit Augustinus: numquam fuit aliqua religio sine aliquo
visibili signo, ad quod obligarentur qui in ipsa religione vivunt;
sicut in religione Christiana signum visibile est Baptisma, ad quod
omnes Christiani tenentur quoad cultum. Obligantur etiam ad omnia
quae ad cultum Christianae religionis pertinent. Signum autem legis
Mosaicae fuit circumcisio. Quicumque ergo circumcidebat se,
obligabatur ad omnia legalia servanda ac implenda, et hoc est quod
dicit quoniam debitor est universae legis faciendae, Iac. II, v.
10: qui offendit in uno, factus est omnium reus. Quam tamen nullus
servare poterat, secundum illud Act. XV, 10: hoc est onus,
quod neque patres nostri, neque nos portare potuimus, et cetera. Sed
dato quod aliquis circumcideretur, ergo secundum praedicta obligat se
ad servandum legalia, sed hoc est peccatum mortale, ergo tenetur
peccare mortaliter, et sic videtur esse perplexus. Respondeo.
Dicendum est quod eadem conscientia durante, tenetur servare legalia,
puta si aliquis haberet conscientiam, quod, nisi circumcideretur,
peccaret mortaliter, et circumcisus, ipsa conscientia durante,
peccaret mortaliter, si non observaret legalia: cuius ratio est, quia
habere conscientiam de re aliqua facienda, nihil aliud est quam
aestimare quod faciat contra Deum, nisi illud faciat. Facere autem
contra Deum est peccatum. Sic ergo dico, quod nisi faceret hoc ad
quod inducit conscientia, peccaret mortaliter, non quidem ex genere
operis, sed ex intentione operantis. Et similiter si facit, peccat;
quia huiusmodi ignorantia non excusat, cum sit ignorantia iuris. Nec
tamen est perplexus simpliciter, sed secundum quid, quia potest
deponere erroneam conscientiam. Et hoc modo hic apostolus testificatur
omni circumcidenti se, quod tenetur ad servandum legem. Consequenter
cum dicit evacuati estis, etc., probat quae dicit, scilicet quod non
debent accipere legis observantiam ratione damni iam praesentis, quod
est duplex. Unum est amissio Christi; secundum est amissio gratiae
Christi. Primum est causa secundi, ibi qui in lege, et cetera.
Dicit ergo evacuati, etc.; quasi dicat: vere Christus vobis nihil
proderit, quia evacuati estis a Christo, id est, habitatione
Christi. Secundum damnum est amissio gratiae. Ideo dicit a gratia
excidistis, qui scilicet prius eratis pleni gratia Christi, quia de
plenitudine eius accepimus omnes. Io. I, 16: de plenitudine
Christi nos omnes accepimus, et cetera. Et Eccli. XXI, 17:
cor fatui quasi vas confractum, et omnem sapientiam non tenebit.
Vos, dico, qui in lege iustificamini, id est creditis iustificari,
a gratia, scilicet habenda futurae beatitudinis, vel etiam a iam
habita, excidistis. Apoc. II, 5: memor esto unde excideris, et
age poenitentiam.
|
|