|
Explicavit apostolus secundum documentum, scilicet quod non esset
subeundum iugum servitutis legis, hic autem redit ad primum, ostendens
quod stare debent. Et primo proponit standi exemplum; secundo removet
stationis impedimentum, ibi currebatis, etc.; tertio assignat standi
causam, ibi vos autem in libertatem, et cetera. Circa primum duo
facit. Primo proponit standi exemplum; secundo causam eius assignat,
ibi nam in Christo Iesu, et cetera. Dicit ergo: qui in lege volunt
iustificari, Christus eis nihil prodest, quia excidunt a gratia.
Sed nos, scilicet apostoli, stamus per spem, quia scilicet
expectamus spem iustitiae, id est iustitiam et spem, scilicet aeternam
beatitudinem. I Petr. I, 3: regeneravit nos in spem vivam, et
cetera. Vel, spem iustitiae, id est Christum, per quem est nobis
spes iustitiae, quia per eum iustificamur. Phil. III, 20:
salvatorem expectamus, et cetera. I Cor. I, 30: qui factus est
nobis sapientia, et iustitia, et sanctificatio, et redemptio, et
cetera. Vel spem iustitiae, id est spem quae est de iustitia, ut
iustificentur non per legem, sed per fidem. Rom. III, 28:
arbitramur hominem iustificari per fidem sine operibus legis. Vel spem
iustitiae, id est rem speratam, in quam tendit iustitia, scilicet
vitam aeternam. II Tim. ult.: in reliquo reposita est mihi corona
iustitiae, et cetera. Et hoc ex fide, quia iustitia Dei est per
fidem Iesu Christi, ut dicitur Rom. III, 22. Quae quidem
fides non est ab homine, sed a spiritu sancto qui eam inspirat. Rom.
VIII, v. 15: accepistis spiritum filiorum, in quo clamamus:
abba, pater, et cetera. Sicut ergo fides est ex spiritu, ita ex
fide est spes, ex spe iustitia, per quam pervenimus ad vitam
aeternam. Haec autem spes non venit ex circumcisione, neque ex
gentilitate, quia nihil faciunt ad hoc. Et ideo dicit nam in Christo
Iesu, id est in his qui sunt in fide Christi, neque circumcisio,
neque praeputium, etc., id est indifferentia sunt. Sed fides, non
informis, sed ea quae per dilectionem operatur, Iac. II, 26:
fides sine operibus mortua est, et cetera. Nam fides est cognitio
verbi Dei, Eph. III, 17: habitare Christum per fidem, et
cetera. Et hoc verbum nec perfecte habetur, nec perfecte
cognoscitur, nisi etiam habeatur amor quem sperat. Hic sunt duo dubia
circa Glossam. Primum est, quod dicit praeputium et circumcisionem
esse indifferentia, cum supra dixerit si circumcidimini, Christus
vobis nihil proderit. Sed dicendum est, quod ex genere operis sunt
indifferentia, scilicet illis, qui non ponunt spem in eis; sed ex
intentione operantis non sunt indifferentia. Nam ponentibus in eis
spem, mortifera sunt. Secundum dubium est de hoc, quod dicit quod
illi qui non credunt, peiores sunt quam Daemones, cum Daemones
credant et contremiscant. Respondeo. Dicendum est, quod peiores
quidem sunt ex specie operis, sed non quantum ad affectum. Nam
Daemonibus displicet hoc, quod credunt; nec etiam est tanta nequitia
voluntatis in homine qui non credit, quanta in Daemone qui odit quod
credit. Consequenter cum dicit currebatis bene, etc., agitur de
impedimento stationis. Et primo ponit impedimentum; secundo docet
eius remotionem, ibi nemini consenseritis, et cetera. Impedimentum
stationis eorum magnum erat et nocivum; nam tanto aliquid est magis
nocivum, quanto maius bonum privat. Quando ergo aliquis multis bonis
spiritualibus privatur, signum est habuisse magnum impedimentum. Et
ideo, ut ostendat eos apostolus magnum impedimentum habuisse,
commemorat eis bona spiritualia, quae amiserunt, cum dicit currebatis
bene, etc., scilicet per opera fidei formatae per charitatem, quae
instigat ad currendum. Ps. CXVIII, v. 32: viam mandatorum
tuorum cucurri, cum dilatasti cor meum. Et hoc quidem fuit olim in
vobis, sed dum sic currebatis, estis impediti, et ideo subdit: quis
vos fascinavit? De quo dictum est supra cap. III, 1; et ideo
supersedeo ad praesens. Quis ergo vos fascinavit, id est impedivit
veritati, scilicet evangelicae, non obedire? Et hoc congrue dicit;
nam obedire est voluntatis applicandae ad consensum praecipientis. Et
ideo fides est voluntatis et intellectus scientia. Oportet ergo
voluntati fidei obedire; hoc autem est volendo credere, quod gratia
fidei Christi sufficiat ad salutem sine legalibus observantiis.
Excludit autem impedimentum, cum dicit nemini, etc., et hoc ex
triplici parte. Primo ex parte eorum; secundo ex parte Dei, ibi ego
confido, etc.; tertio ex parte apostoli, ibi ego autem, fratres,
et cetera. Ex parte eorum, cum dicit nemini, et cetera. Ubi primo
ostendit quid requiratur ex parte eorum, ut vitent hoc nocumentum,
scilicet quod nemini pseudo deinceps consentiant. I Thess. V, 5:
non simus noctis neque tenebrarum, et cetera. Eph. V, 11:
nolite communicare operibus infructuosis tenebrarum, etc., et II
Tim. II, 17: et sermo eorum ut cancer serpit, et cetera. Ex
quo datur intelligi, quod nondum erant corrupti, sed sollicitabantur
de hoc. Secundo assignat rationem huius cum dicit persuasio enim, et
cetera. Et haec est duplex. Prima, quia homo cum dat se alicui,
nihil debet facere nisi quod utile duxerit sibi. Sed vos traditi estis
Christo, ergo non debetis audire, vel consentire, nisi his quae sunt
ab ipso; ergo haec persuasio, qua vos volunt mittere sub iugo legis,
quia non est ex eo, scilicet ex Deo, qui vos vocavit ad vitam, sed
ex Diabolo, inquantum scilicet deficiens est, et ideo non
consenseritis eis. Vel non ex eo, id est contra ipsum. Secunda
ratio est, quia posset dici quod non est magnum si paucis
consentiatur, cum ex hoc non sit periculum, et ideo dicit quod non est
eis consentiendum, nec eorum insidiae sunt contemnendae, sed debent
principiis obstare, quia modicum fermentum, etc., id est illi pauci
qui vobis persuadent. Vel haec persuasio, parva in principio, totam
massam corrumpit, id est congregationem fidelium. Lev. II, 11:
nec quidquam fermenti ac mellis adolebitur in sacrificio domini.
Consequenter cum dicit ego confido in vobis, etc., removet
impedimentum ex parte Dei, qui auxilium ad hoc praebet. Et ponit
duplex auxilium. Unum quantum ad seducentes; aliud quantum ad
conturbantes, ibi qui autem conturbant, et cetera. Dicit ergo ego
confido, etc.; quasi dicat: dixi quod non consentiretis pseudo, et
confido in vobis. II Cor. VII, 16: gaudeo quod in omnibus
confido in vobis. Hebr. VI, v. 9: confidimus autem de vobis,
dilectissimi, meliora et viciniora saluti. Confido, inquam, in hoc
scilicet quod nihil aliud sapietis, quam quod vos docui. Supra I,
8: licet nos, aut Angelus de caelo evangelizet vobis praeterquam
quod evangelizavimus, anathema sit. Phil. II, 2: implete
gaudium meum, ut idem sapiatis, et cetera. Et hoc ex auxilio
divino. Et ideo dicit in domino Deo, scilicet operante. II Cor.
III, 4: fiduciam talem habemus per Christum ad Deum, et
cetera. Quia dominus dabit vobis sapere secundum sobrietatem
Catholicae veritatis. Ps. XCI: bonum est confidere in domino,
et cetera. Quantum autem ad conturbantes dicit qui autem conturbat,
etc., id est qui removet vos a debito ordine, ut scilicet a
spiritualibus convertamini ad corporalia, cum debeat esse contrarium.
I Cor. XV, 46: non prius quod spirituale est, sed quod animale
est, deinde quod, et cetera. Et cum talis ordo sit perversus, ut
dicitur supra III, 3: sic stulti facti estis, ut cum spiritu
coeperitis, etc., ideo portabit iudicium, id est condemnationem
sustinebit. Sicut enim qui inducit aliquem ad bonum, remuneratur,
Dan. XII, 3: qui ad iustitiam erudiunt plurimos, quasi stellae
in perpetuas aeternitates, etc., ita qui inducit aliquem ad malum,
condemnatur. Ios. VII, 25: quia turbasti nos, exturbet te
dominus in hac die. Deut. XXVII, v. 18: maledictus qui
errare facit caecum in itinere. Et hoc, quicumque est ille, id est
quantaecumque sit auctoritatis, non parcetur ei. Sed Porphyrius et
Iulianus in hoc reprehendunt Paulum de praesumptione, dicentes, quod
hoc dicit lacerans Petrum (cum supra in faciem se restitisse
scripserit), ut sit sensus: quicumque sit ille, id est etiam si
Petrus esset, puniretur. Sed, ut Augustinus dicit, non est
credendum quod Paulus cum maledicto de Ecclesiae principe loqueretur,
cum scriptum sit Exod. c. XXII, 28: principem populi tui non
maledices. Nec etiam, quod Petrus sic offenderit, quod esset dignus
condemnatione. Dicit ergo apostolus de quodam alio, qui de Iudaea
veniens, dicebat se fuisse discipulum magnorum apostolorum, et sub
ista auctoritate corrumpebat Galatas ipse cum aliis falsis
praedicatoribus. Supra II, 4: propter subintroductos falsos
fratres, et cetera. Consequenter cum dicit ego autem, fratres,
etc., removet impedimentum ex parte sua. Et primo ponit sui
excusationem; secundo eorum, qui eum infamabant, obiurgationem, ibi
utinam abscindantur, et cetera. Excludit autem falsum quod ei
imponebatur. Et primo aliquid pertinens ad ipsum tantum; secundo
aliquid pertinens ad omnes, ibi ergo evacuatum est, et cetera.
Sciendum est circa primum, quod pseudo Galatis excusantibus se de eo
quod non servabant legalia, quia ita edocti erant ab apostolo, et
dicebant quod apostolus deceperat eos, et quod in servitutem eorum haec
persuaserat eis: et confirmabant, dicentes Paulum praedicasse in
Iudaea, et docuisse legalia debere servari. Et ideo excusat se de
hoc apostolus, dicens ego autem, fratres, si circumcisionem adhuc
praedico, sicut imponunt mihi pseudo, quid adhuc persecutionem
patior? Scilicet a Iudaeis. I Cor. IV, 12: persecutionem
patimur, et cetera. Nam Iudaei specialiter propter hoc
persequebantur Paulum, quod praedicabat legalia non debere servari.
Act. XXI, 21, dicit Iacobus Paulo: audierunt de te quia
discessionem doceas a Moyse eorum, qui per gentes sunt Iudaeorum,
dicens eos non debere circumcidere filios, et cetera. Patet ergo quod
non est verum quod mihi imponunt, alioquin persecutiones adhuc non
paterer. Falsum est etiam id quod mihi imponunt per id quod communiter
est apud alios, quia si circumcisionem praedico, evacuatum est
scandalum crucis. Nam non solum ego, sed etiam omnes apostoli
praedicamus Christum crucifixum, Iudaeis quidem scandalum, etc.,
ut dicitur I Cor. I, 23. Et de hoc maxime scandalizantur, quia
praedicamus, quod per crucem Christi legalia evacuantur. Si ergo
praedico circumcisionem, evacuatum est scandalum, id est non erit
scandalum apud Iudaeos ultra de cruce. Nam patienter sustinerent,
immo libenter vellent, quod praedicaremus crucem et legalia simul
debere servari. Vel, secundum Augustinum, evacuatum est scandalum
crucis, id est evacuata est crux quae est scandalum, quasi dicat:
crux perdidit effectum suum et virtutem. Supra II, v. 21: si
enim ex lege esset iustitia, ergo Christus gratis mortuus est. Dicit
autem apostolus specialiter evacuatum est, etc., ut det intelligere,
quod propter hoc Iudaei occiderunt Christum, quia legalia non
servabat et ea non esse servanda docebat. Io. IX, 16: non est
hic homo a Deo, quia sabbatum non custodit. Consequenter obiurgat
pseudo, qui eum infamaverant, dicens utinam abscindantur, etc.,
quasi dicat: ipsi conturbant vos in hoc quod volunt vos circumcidi:
sed utinam non solum circumcidantur, sed totaliter castrentur. Sed
contra Rom. XII, 14: benedicite, et nolite maledicere, et
cetera. Ad hoc est duplex responsio. Prima est, quod non maledixit
apostolus eis, sed potius benedixit, quia optavit eis ut spiritualiter
castrentur, ut servarent spiritualem castitatem, cassando
caeremonialia, secundum illud Matth. XIX, 12: sunt quidam
eunuchi, qui se castraverunt propter regnum caelorum. Secundo quod
optat eis sterilitatem prolis quam habent eunuchi, ut scilicet non
generent. Unde ait utinam et abscindantur, etc., id est vim
generandi perdant in vobis, et aliis. Et hoc merito, quia generant
filios in errorem, et redigunt eos in servitutem legis. Os. c.
IX, 14: dabo eis vulvam sine liberis, ut ubera arentia.
|
|