|
Proposito exemplo standi et remoto eius impedimento, hic innuit modum
ipsius. Et primo ponit modum standi; secundo exponit, ibi omnis enim
lex, et cetera. Circa primum tria facit. Primo ponit conditionem
status; secundo removet abusum standi; tertio innuit standi modum.
Conditio quidem standi est libertas. Omnis enim status conditio
pertinet ad servitutem vel ad libertatem; sed status fidei Christi,
ad quem inducit apostolus, ad libertatem pertinet et est ipsa
libertas. Et ideo dicit vos enim, etc., quasi dicat: recte
conturbant vos, quia abducunt a meliore in peius, quia vos vocati
estis, scilicet a Deo, in libertatem gratiae. Rom. VIII,
15: non accepistis spiritum servitutis iterum in timore, sed
accepistis spiritum adoptionis filiorum, et cetera. Supra IV,
31: non sumus ancillae filii, sed liberae, et cetera. Vos,
inquam, qui liberi estis per Christum, volunt ducere in servitutem.
Abusus autem status est si in deterius prolabatur, et libertas
spiritus pervertatur in servitutem carnis. Galatae autem iam liberi
erant a lege, sed ne credant eis licere peccata committere, quae lex
prohibebat, ideo apostolus subdit abusum libertatis, dicens tantum
ne, etc., quasi dicat: liberi estis, ita tamen, quod non abutamini
libertate vestra, impune vobis peccandum esse arbitrantes. I Cor.
VIII, 9: videte ne forte haec licentia vestra offendiculum fiat
infirmis. Modus autem standi est per charitatem, unde dicit sed per
charitatem spiritus, et cetera. Status autem totus est in charitate,
sine qua homo nihil est, I Cor. XIII, 1 s. Et secundum
diversos gradus charitatis distinguuntur diversi status. Sic ergo
status gratiae est non per affectum carnis, sed per charitatem
spiritus, id est quae procedit a spiritu sancto, per quem debemus
invicem esse subiecti et servire. Infra VI, 2: alter alterius
onera portate, et cetera. Rom. XII, 10: honore invicem
praevenientes, et cetera. Sed cum superius dicat quod sint vocati in
libertatem, quid est quod modo dicit servite invicem? Ad quod
dicendum est, quod hoc exigit charitas, ut invicem serviamus, et
tamen libera est. Sciendum est tamen, quod, sicut philosophus
dicit, liber est qui est causa sui, servus autem est causa alterius,
vel ut moventis, vel ut finis: quia servus nec a se movetur ad opus,
sed a domino, et propter utilitatem domini sui. Charitas ergo quantum
ad causam moventem libertatem habet, quia a se operatur. II Cor.
V, 14: charitas Christi urget nos, spontanee, scilicet ad
operandum. Servus autem est, cum postpositis propriis utilitatibus,
accommodat se utilitatibus proximorum. Consequenter cum dicit omnis
lex, etc., exponit quae dicit, et primo de dilectione, secundo de
libertate non danda in occasionem carnis, ibi spiritu ambulate, et
cetera. Circa primum monet ad charitatem sectandam: primo propter
utilitatem quam consequimur in impletione; secundo propter damnum
charitatis neglectae quod incurrimus, ibi quod si invicem, et cetera.
Utilitas autem, quam consequimur ex impletione charitatis, maxima
est, quia in ea implemus totam legem. Et ideo dicit omnis enim,
etc., quasi dicat: ideo charitas est habenda, quia omnis lex in uno
sermone impletur, scilicet in uno praecepto charitatis. Rom.
XIII, 8: qui diligit proximum, legem implevit. Et in eodem
capite dicitur: plenitudo legis est dilectio. Et ideo dicit I Tim.
I, 5: finis praecepti est charitas. Sed contra, quia dicitur
Matth. XII: in his duobus mandatis, scilicet de dilectione Dei
et proximi, tota lex pendet et prophetae; non ergo in uno praecepto
tantum impletur. Respondeo. Dicendum est quod in dilectione Dei
includitur dilectio proximi. I Io. IV, v. 21: hoc mandatum
habemus a Deo, ut qui diligit Deum, diligat et fratrem suum. Et e
converso proximum diligimus propter Deum: impletur ergo tota lex in
uno praecepto charitatis. Praecepta enim legis reducuntur ad illud
praeceptum. Nam omnia praecepta vel sunt moralia, vel sunt
caeremonialia, vel iudicialia. Moralia quidem sunt praecepta
Decalogi, quorum tria pertinent ad dilectionem Dei, alia septem ad
dilectionem proximi. Iudicialia autem sunt ut quicumque furatur
aliquid reddat quadruplum, et his similia, quae similiter ad
dilectionem proximi pertinent. Caeremonialia vero sunt sacrificia et
huiusmodi quae reducuntur ad dilectionem Dei. Et sic patet, quod
omnia in uno praecepto charitatis implentur diliges proximum tuum sicut
teipsum: et est scriptum Lev. XIX, 18. Dicit autem sicut
teipsum, non quantum teipsum, quia homo secundum ordinem charitatis
magis debet se diligere, quam alium. Exponitur autem tripliciter:
uno modo ut referatur ad veritatem dilectionis. Amare enim est velle
bonum alicui. Et ideo dicimur amare aliquem cui volumus bonum, et
etiam bonum illud amamus, quod ei volumus; sed diversimode, quia cum
volo bonum mihi, me diligo simpliciter propter me, bonum autem illud
quod mihi volo, diligo non propter se, sed propter me. Tunc ergo
diligo proximum sicut meipsum, id est eodem modo quo meipsum, quando
volo ei bonum propter se, non quia est mihi utilis, vel delectabilis.
Secundo modo, ut referatur ad iustitiam dilectionis. Unaquaeque enim
res est inclinata velle sibi illud, quod potissimum est in ea;
potissimum autem in homine est intellectus, et ratio; ille ergo
diligit se, qui vult sibi bonum intellectus et rationis. Tunc ergo
diligis proximum sicut teipsum, quando vis ei bonum intellectus et
rationis. Tertio modo, ut referatur ad ordinem, scilicet ut sicut te
diligis propter Deum, ita et proximum propter ipsum diligas, scilicet
ut ad Deum perveniat. Consequenter cum dicit quod si invicem,
etc., inducit ad charitatem sectandam ex damno quod incurrimus si eam
negligamus. Ubi loquitur Galatis adhuc quasi spiritualibus,
abstinens a commemoratione maiorum vitiorum et, eorum quae minora
videntur mentionem facit, scilicet de vitiis linguae. Et ideo dicit
quod si invicem, etc., quasi dicat: in dilectione omnis lex
impletur, quod si vos invicem mordetis, id est in parte famam,
proximo detrahendo, aufertis: qui enim mordet, non totum accipit,
sed partem. Et comeditis, id est totam famam aufertis et totaliter
detrahendo confunditis. Nam qui comedit, totum absorbet. Iac.
IV, 11: nolite detrahere alterutrum, fratres mei, et cetera.
Si ita, inquam, charitatem negligitis, videte damnum quod imminet
vobis, scilicet quod ab invicem consumamini. Phil. III, 2:
videte canes, videte malos operarios, et cetera. Is. c. XLIX,
4: et vane fortitudinem meam consumpsi, et cetera. Nam sicut
Augustinus dicit: vitio contentionis et invidiae, perniciosa iurgia
inter homines nutriuntur, quibus consumitur societas et vita.
|
|