|
Postquam apostolus manifestavit in quo consistit status spiritualis,
quia scilicet in charitate, consequenter hic agit de causa status,
scilicet de spiritu sancto, quem dicit esse sequendum. Ubi ponit
triplex beneficium spiritus sancti. Quorum primum est liberatio a
servitute carnis; secundum est liberatio a servitute legis; et tertium
est collatio vitae seu securitas a damnatione mortis. Secundum, ibi
quod si ducimini, et cetera. Tertium, ibi si spiritu vivimus, et
cetera. Circa primum duo facit. Primo ponit primum beneficium
spiritus; secundo beneficii necessitatem ostendit, ibi caro enim, et
cetera. Dicit ergo: dico quod debetis per charitatem spiritus invicem
servire, quia nihil prodest sine charitate. Sed hoc dico in
Christo, id est per fidem Christi, spiritu ambulate, id est mente
et ratione. Quandoque enim mens nostra spiritus dicitur, secundum
illud Ephes. IV, 23: renovamini spiritu mentis vestrae; et I
Cor. IV: psallam spiritu, psallam et mente. Vel spiritu
ambulate, id est spiritu sancto proficite bene operando. Nam spiritus
sanctus movet et instigat corda ad bene operandum. Rom. c.
VIII, 14: qui spiritu Dei aguntur, et cetera. Ambulandum est
ergo spiritu, id est mente, ut ipsa ratio sive mens legi Dei
concordet, ut dicitur Rom. VII, 16. Nam spiritus humanus per
se vanus est, et nisi regatur aliunde, fluctuat hac atque illac, ut
dicitur Eccli. c. XXXIV, 6, et sicut parturientis cor tuum
phantasias patitur nisi ab altissimo fuerit emissa visitatio, et
cetera. Unde de quibusdam dicitur Ephes. IV, 17: ambulant in
vanitate sensus sui, et cetera. Non ergo perfecte stare potest ratio
humana, nisi secundum quod est recta a spiritu divino. Et ideo dicit
apostolus spiritu ambulate, id est per spiritum sanctum regentem et
ducentem, quem sequi debemus sicut demonstrantem viam. Nam cognitio
supernaturalis finis non est nobis nisi a spiritu sancto. I Cor.
II, 9: oculus non vidit, nec auris audivit, nec in cor hominis
ascendit, etc., et sequitur: nobis autem revelavit Deus per
spiritum suum. Item sicut inclinantem. Nam spiritus sanctus
instigat, et inclinat affectum ad bene volendum. Rom. VIII,
14: qui spiritu Dei aguntur, et cetera. Ps. CXLII, 10:
spiritus tuus bonus deducet me in terram rectam. Ideo autem spiritu
ambulandum est quia liberat a corruptione carnis. Unde sequitur et
desideria carnis non perficietis, id est delectationes carnis, quas
caro suggerit. Hoc desiderabat apostolus, dicens Rom. c. VII,
24: infelix ego homo, quis me liberabit de corpore mortis huius?
Gratia Dei, et cetera. Et postea concludit in octavo capite: nihil
ergo damnationis est his, qui sunt in Christo Iesu, qui non secundum
carnem ambulant. Huius rationem, ibidem, subiungit dicens: quia lex
spiritus vitae in Christo Iesu liberavit me a lege, et cetera. Et
hoc est speciale desiderium sanctorum, ut non perficiant desideria ad
quae caro instigat, ita tamen, quod in hoc non includantur desideria
quae sunt ad necessitatem carnis, sed quae sunt ad superfluitatem.
Consequenter cum dicit caro enim concupiscit, etc., ponit
necessitatem huius beneficii, quae est ex impugnatione carnis et
spiritus. Et primo ponit ipsam impugnationem; secundo manifestat eam
per evidens signum, ibi haec enim invicem adversantur, et cetera.
Dicit ergo: necessarium est quod per spiritum carnis desideria
superetis. Nam caro concupiscit adversus spiritum. Sed hic videtur
esse dubium, quia cum concupiscere sit actus animae tantum, non
videtur quod competat carni. Ad hoc dicendum est, secundum
Augustinum, quod caro dicitur concupiscere inquantum anima secundum
ipsam carnem concupiscit, sicut oculus dicitur videre, cum potius
anima per oculum videat. Sic ergo anima per carnem concupiscit,
quando ea, quae delectabilia sunt secundum carnem, appetit. Per se
vero anima concupiscit, quando delectatur in his quae sunt secundum
spiritum, sicut sunt opera virtutum et contemplatio divinorum et
meditatio sapientiae. Sap. VI, 21: concupiscentia itaque
sapientiae deducet ad regnum perpetuum, et cetera. Sed, si caro
concupiscit per spiritum, quomodo concupiscit adversus eum? In hoc,
scilicet quod concupiscentia carnis impedit concupiscentiam spiritus.
Cum enim delectabilia carnis sint bona quae sunt infra nos,
delectabilia vero spiritus bona quae sunt supra nos, contingit quod cum
anima circa inferiora, quae sunt carnis, occupatur, retrahitur a
superioribus, quae sunt spiritus. Sed videtur etiam dubium de hoc
quod dicit, scilicet quod spiritus concupiscit adversus carnem. Si
enim accipiamus hic spiritum pro spiritu sancto, concupiscentia autem
spiritus sancti sit contra mala, consequens videtur quod caro,
adversus quam concupiscit spiritus, sit mala, et sic sequitur error
Manichaei. Respondeo. Dicendum est quod spiritus non concupiscit
adversus naturam carnis, sed adversus eius desideria, quae scilicet
sunt ad superfluitatem. Unde et supra dictum est: desideria carnis,
scilicet superflua, non perficietis. In necessariis enim spiritus non
contradicit carni, quia, ut dicitur Ephes. c. V, 29, nemo
carnem suam odio habuit. Consequenter cum dicit haec enim, etc.,
ponit signum compugnationis, quasi dicat: experimento patet, quod
contra se invicem pugnant et adversantur, intantum ut non quaecumque
vultis, bona scilicet vel mala, illa faciatis, id est, facere
permittamini. Rom. VII, 19: non quod volo bonum, hoc ago,
sed quod, et cetera. Non tamen tollitur libertas arbitrii. Cum enim
liberum arbitrium sit ex hoc quod habet electionem, in illis est
libertas arbitrii, quae electioni subsunt. Non autem omnia quae in
nobis sunt simpliciter subsunt nostrae electioni, sed secundum quid.
In speciali enim possum vitare hunc, vel illum motum concupiscentiae
seu irae, sed in generali omnes motus irae vel concupiscentiae vitare
non possumus, et hoc propter corruptionem fomitis ex primo peccato
introductam. Sed notandum est quod quatuor sunt genera hominum circa
concupiscentias, quorum nullus facit quaecumque vult. Nam
intemperati, qui ex proposito sequuntur carnales passiones, secundum
illud Prov. c. II, 14: laetantur cum malefecerint, faciunt
quidem quod volunt, inquantum ipsas passiones sequuntur, sed inquantum
ipsa eorum ratio remurmurat, et ei displicet, faciunt quae non
volunt. Incontinentes autem qui habent propositum abstinendi, et
tamen a passionibus vincuntur, faciunt quidem quod non volunt,
inquantum ipsas passiones contra eorum propositum sequuntur, et sic
intemperati faciunt plus de eo quod volunt. Continentes autem, qui
vellent omnino non concupiscere, faciunt quod volunt dum non
concupiscunt, sed quia omnino non concupiscere non possunt, faciunt
quod nolunt. Temperati vero, quod volunt quidem faciunt, inquantum
in carne domata non concupiscunt, sed quia non ex toto domari potest,
quin in aliquo repugnet spiritui, sicut nec malitia intantum crescere
potest quin ratio remurmuret, ideo, cum aliquando concupiscunt,
faciunt quod nolunt, plus tamen de eo, quod volunt.
|
|