|
Postquam ostendit apostolus, quod per spiritum liberamur a desideriis
carnis, hic consequenter ostendit, quod per ipsum liberamur a
servitute legis. Et primo proponit beneficium spiritus; secundo
manifestat per effectum, ibi manifesta sunt opera carnis, et cetera.
Dicit ergo: dico quod si spiritu ambuletis, non solum desideria
carnis non perficietis, sed quod plus est, si spiritu ducimini (quod
fit quando facitis quod spiritus suggerit, ut director et gubernator,
non autem id ad quod sensus et affectus proprius instigat), non estis
sub lege. Ps. CXLII, 10: spiritus tuus bonus deducet me in
terram rectam, non quidem ut coactor, sed ut gubernator. Ex his
autem verbis vult Hieronymus, quod post adventum Christi nullus
habens spiritum sanctum tenetur servare legem. Sed sciendum est, quod
hoc quod dicit si spiritu ducimini, iam non estis sub lege, potest
referri ad praecepta legis, vel caeremonialia, vel moralia. Si
quidem referatur ad caeremonialia, sciendum est, quod aliud est
servare legem, aliud esse sub lege. Servare legem est facere opera
legis, non habendo spem in eis; sed esse sub lege est ponere spem in
operibus legis. In primitiva autem Ecclesia erant aliqui iusti
servantes legem, sed non sub lege, inquantum servabant opera legis sed
non erant sub lege, quasi in eis spem ponentes. Sic etiam Christus
sub lege fuit. Supra IV, 4: factum sub lege, et cetera. Et sic
excluditur opinio Hieronymi. Si autem referatur ad moralia, sic esse
sub lege potest intelligi dupliciter, vel quantum ad obligationem: et
sic omnes fideles sunt sub lege, quia omnibus data est. Unde dicitur
Matth. V, 17: non veni solvere legem, et cetera. Vel quantum
ad coactionem: et sic iusti non sunt sub lege, quia motus et
instinctus spiritus sancti, qui est in eis, est proprius eorum
instinctus; nam charitas inclinat ad illud idem quod lex praecipit.
Quia ergo iusti habent legem interiorem, sponte faciunt quod lex
mandat, ab ipsa non coacti. Qui vero voluntatem male faciendi
habent, comprimuntur tamen pudore vel timore legis, isti coguntur.
Et sic iusti sunt sub lege obligante tantum, non cogente, sub qua
sunt solum iniusti. II Cor. III, 17: ubi spiritus domini,
ibi libertas. I Tim. I, 9: iusto non est lex posita, scilicet
cogens. Consequenter cum dicit manifesta sunt autem opera, etc.,
probat quae dixit per effectum. Et primo ponit opera carnis, quae
contrariantur spiritui sancto; secundo ostendit quomodo opera spiritus
non prohibentur a lege, ibi adversus huiusmodi, et cetera. Circa
primum duo facit. Primo ponit opera carnis, quae prohibentur a lege;
secundo ponit opera spiritus, quae ab ea non prohibentur, ibi fructus
autem, et cetera. Circa primum duo facit. Primo proponit opera
carnis; secundo subdit nocumentum, quod ex his sequitur, ibi quae
praedico, et cetera. Dubitatur autem circa primum. Primo quidem de
hoc quod apostolus hic quaedam ponit, quae non pertinent ad carnem,
quae tamen dicit esse opera carnis, sicut idolorum servitus, sectae,
aemulationes, et huiusmodi. Respondeo. Dicendum est, secundum
Augustinum Lib. XIV de Civ. Dei, c. II, quod secundum
carnem vivit quicumque vivit secundum seipsum. Unde caro hic accipitur
pro toto homine. Quidquid ergo provenit ex inordinato amore sui,
dicitur opus carnis. Vel dicendum est, quod aliquod peccatum potest
dici carnale dupliciter, scilicet quantum ad consummationem: et sic
dicuntur carnalia illa tantum quae consummantur in delectatione carnis,
scilicet luxuria et gula; et quantum ad radicem: et sic omnia peccata
dicuntur carnalia, inquantum ex corruptione carnis anima aggravatur,
ut dicitur Sap. IX, 15; ex quo intellectus debilitatus facilius
decipi potest, et impeditur a sua perfecta operatione. Unde et ex hoc
sequuntur vitia, scilicet haereses, sectae, et alia huiusmodi. Et
hoc modo dicitur quod fomes est principium omnium peccatorum. Secundo
dubitatur, quia cum apostolus dicat qui talia agunt, regnum Dei non
consequentur, et nullus excludatur a regno Dei, nisi pro peccato
mortali, sequitur ergo quod omnia quae enumerat sint peccata mortalia.
Cuius contrarium videtur, quia inter ista enumerat multa quae non sunt
peccata mortalia, sicut est contentio, aemulatio, et huiusmodi.
Respondeo. Dicendum est quod omnia haec enumerata sunt aliquo modo
mortalia; sed quaedam quidem secundum genus suum, sicut homicidium,
fornicatio, idolorum servitus et huiusmodi; quaedam vero secundum suam
consummationem, sicut ira cuius consummatio est in nocumentum proximi.
Unde si accedit consensus de ipso nocumento, est peccatum mortale.
Et similiter comestio ordinatur ad delectationem cibi, sed si in
huiusmodi delectationibus ponat quis finem suum, peccat mortaliter: et
ideo non dicit comestiones, sed comessationes; et similiter
intelligendum est de aliis similibus. Tertio dubitatur de ordine et
numeratione eorum. Circa quod dicendum est quod cum apostolus in
diversis locis, diversa vitia et diversimode enumerat, non intendit
enumerare omnia vitia ordinate et secundum artem, sed illa tantum in
quibus abundant et in quibus excedunt illi ad quos scribit. Et ideo in
eis non est quaerenda sufficientia, sed causa diversitatis. His ergo
habitis sciendum est, quod apostolus enumerat quaedam vitia carnis,
quae contingunt circa ea quae non sunt necessaria vitae; quaedam vero
circa ea quae sunt necessaria vitae. Circa primum ponit quaedam vitia
quae sunt hominis ad seipsum, quaedam contra Deum quaedam contra
proximum. Contra seipsum sunt quatuor, quae ideo primo ponit quia
manifeste ex carne procedunt, quorum duo pertinent ad actum carnalem
luxuriae, scilicet fornicatio, quae est quando scilicet accedit
solutus ad solutam, vel quantum ad naturalem usum luxuriae. Aliud est
immunditia quantum ad usum contra naturam. Eph. V, 5: omnis
fornicator aut immundus, et cetera. II Cor. XII, 21: qui
non egerunt poenitentiam super immunditia et fornicatione et
impudicitia, et cetera. Alia duo ordinantur ad ipsos actus. Unum
scilicet exterius, sicut tactus, aspectus, oscula, et huiusmodi; et
quantum ad hoc dicit: impudicitia, Eph. IV, 19: qui
desperantes, semetipsos tradiderunt impudicitiae, et cetera. Aliud
interius, scilicet in cogitationibus immundis; et quantum ad hoc dicit
luxuria, I Tim. V, v. 11: cum enim luxuriatae fuerint in
Christo nubere volunt, et cetera. Contra Deum ponit duo, quorum
unum est per quod impeditur ab hostibus Dei cultus divinus; et quantum
ad hoc dicit idolorum servitus, I Cor. X, 7: neque idololatrae
efficiamini, et cetera. Sap. XIV, 27: infandorum enim
idolorum cultura omnis mali causa est et initium et finis. Aliud est
per quod initur pactum cum Daemonibus; et quantum ad hoc dicit
veneficia, quae fiunt per magicas artes, et dicuntur veneficia a
veneno, quia fiunt in nocumentum hominum. I Cor. X, 20: nolo
vos fieri socios Daemoniorum. Apoc. ult.: foris canes, et
venefici, et cetera. Contra proximum autem ponit novem, quorum
primum est inimicitia, ultimum vero homicidium, quia ab hoc devenitur
ad illud. Primum ergo est inimicitia in corde, quae est odium erga
proximum. Matth. X, 36: inimici hominis domestici eius. Et
ideo dicit inimicitiae. Ex hac autem oritur dissensio in verbis. Et
ideo dicit contentiones, quae est impugnatio veritatis cum confidentia
clamoris. Prov. XX, 3: honor est homini qui se separat a
contentionibus. Secundum est aemulatio, quae consistit in hoc, quod
ad idem obtinendum cum alio contendit. Unde dicit aemulationes, quae
ex contentione oriuntur. Tertium est cum unus impeditur per alium ad
rem eamdem tendentem, et ex hoc irascitur contra eum, et ideo dicit
irae, Iac. I, 20: ira enim viri, et cetera. Eph. IV,
26: sol non occidat super iracundiam vestram. Quartum cum ex ira
animi pervenitur ad percussiones; et quantum ad hoc dicit rixae.
Prov. IV: odium suscitat rixas. Quintum ex his, scilicet
dissensiones, et si quidem in rebus humanis sint, dicuntur
dissensiones, quando scilicet partialitates fiunt in Ecclesia. Rom.
XVI, 17: observetis eos qui dissensiones et offendicula praeter
doctrinam quam vos didicistis, faciunt, et declinate ab illis. Si in
rebus divinis, sic dicuntur sectae, id est, haereses. II Petr.
II, 1: introducent sectas perditionis, et cetera. Et, ibidem:
sectas non metuunt introducere blasphemantes. Ex his autem sequitur
invidia, quando illi quos aemulantur, prosperantur. Iob V, 2:
parvulum occidit invidia, et cetera. Ex his autem sequuntur homicidia
cordis et operis. I Io. IV: qui odit fratrem suum, homicida
est. Quantum vero ad vitia quae pertinent ad ordinationem circa vitae
necessaria, ponit duo, unum quantum ad potum; unde dicit ebrietates,
scilicet assiduae, Lc. XXI, 34: attendite ne graventur corda
vestra crapula et ebrietate, et cetera. Aliud vero quantum ad cibum,
et quantum ad hoc dicit comessationes, Rom. XIII, 13: non in
comessationibus et ebrietatibus.
|
|