|
Positis operibus carnis, hic consequenter apostolus manifestat opera
spiritus. Et primo manifestat ea; secundo ostendit quomodo lex se
habet ad opera spiritus et ad opera carnis, ibi adversus huiusmodi, et
cetera. Circa primum enumerat bona spiritualia quae nominat fructus.
Ex quo incidit quaestio, quia illud dicitur fructus, quo fruimur,
sed actibus nostris non debemus frui, sed Deo solo; ergo huiusmodi
actus quos enumerat hic apostolus non debent dici fructus. Item,
Glossa dicit quod huiusmodi opera spiritus sunt propter se appetenda;
quod autem propter se appetitur non refertur ad aliud, ergo virtutes et
earum opera non sunt referenda ad beatitudinem. Respondeo. Dicendum
est quod fructus dicitur dupliciter, scilicet ut acquisitus, puta ex
labore vel studio, Sap. III, 15: bonorum laborum gloriosus est
fructus, et ut productus, sicut fructus producitur ex arbore.
Matth. c. VII, 18: non potest arbor bona fructus malos
facere. Opera autem spiritus dicuntur fructus non ut adepti sive
acquisiti, sed ut producti; fructus autem qui est adeptus, habet
rationem ultimi finis, non autem fructus productus. Nihilominus tamen
fructus sic acceptus duo importat, scilicet quod sit ultimum
producentis, sicut ultimum quod producitur ab arbore est fructus eius,
et quod sit suave sive delectabile. Cant. II, 3: fructus eius
dulcis gutturi meo. Sic ergo opera virtutum et spiritus sunt quid
ultimum in nobis. Nam spiritus sanctus est in nobis per gratiam, per
quam acquirimus habitum virtutum, et ex hoc potentes sumus operari
secundum virtutem. Sunt etiam delectabilia, et sunt etiam fructuosa.
Rom. VI, 22: habetis fructum vestrum in sanctificationem, id
est in operibus sanctificatis, et ideo dicuntur fructus. Dicuntur
etiam flores respectu futurae beatitudinis, quia sicut ex floribus
accipitur spes fructus, ita ex operibus virtutum habetur spes vitae
aeternae et beatitudinis. Et sicut in flore est quaedam inchoatio
fructus, ita in operibus virtutum est quaedam inchoatio beatitudinis,
quae tunc erit quando cognitio et charitas perficientur. Et per hoc
patet responsio ad illud quod secundo obiicitur. Nam aliquid potest
dici propter se appetendum dupliciter, quia ly propter potest designare
causam formalem vel finalem. Opera virtutum propter se sunt appetenda
formaliter, sed non finaliter, quia habent in seipsis delectationem.
Nam medicina dulcis appetitur propter se formaliter, quia habet in se
unde sit appetibilis, scilicet dulcedinem, quae tamen appetitur
propter finem, scilicet propter sanitatem. Sed medicina amara non est
appetenda propter se formaliter, quia non delectat ratione suae
formae, sed tamen propter aliud appetitur finaliter, scilicet propter
sanitatem quae est finis eius. Ex his apparet ratio quare apostolus
effectus carnis vocat opera, fructus autem spiritus, vocat fructus.
Dictum est enim, quod fructus dicitur aliquod finale et suave, ex re
productum. Quod autem producitur ex aliquo praeter naturam eius, non
habet rationem fructus, sed quasi alterius germinis. Opera autem
carnis et peccata sunt praeter naturam eorum quae Deus naturae nostrae
inseruit. Deus enim humanae naturae quaedam semina inseruit, scilicet
naturalem appetitum boni et cognitionem, et addidit etiam dona
gratiae. Et ideo quia opera virtutum ex his naturaliter producuntur,
fructus dicuntur, non autem opera carnis. Et propter hoc apostolus
dicit Rom. VI, 21: quem ergo fructum habuistis tunc in illis,
in quibus nunc erubescitis? Patet ergo ex dictis quod fructus spiritus
dicuntur opera virtutum, et quia habent in se suavitatem et
dulcedinem, et quia sunt quoddam ultimum productum secundum
convenientiam donorum. Accipitur autem differentia donorum,
beatitudinum, virtutum et fructuum ad invicem hoc modo. In virtute
enim est considerare habitum et actum. Habitus autem virtutis perficit
ad bene agendum. Et si quidem perficit ad bene operandum humano modo,
dicitur virtus. Si vero perficiat ad bene operandum supra modum
humanum, dicitur donum. Unde philosophus supra communes virtutes
ponit virtutes quasdam heroicas, puta cognoscere invisibilia Dei sub
aenigmate est per modum humanum: et haec cognitio pertinet ad virtutem
fidei; sed cognoscere ea perspicue et supra humanum modum, pertinet ad
donum intellectus. Actus autem virtutis, vel est perficiens: et sic
est beatitudo; vel est delectans: et sic est fructus. Et de istis
fructibus dicitur Apoc. c. XXII, 2: ex utraque parte lignum
vitae afferens fructus duodecim, et cetera. Dicit ergo fructus
spiritus, qui scilicet consurgit in anima ex seminatione spiritualis
gratiae, est charitas, etc.; qui quidem sic distinguuntur: quia
fructus aut perficiunt interius, aut exterius. Primo ergo ponit illos
qui perficiunt interius; secundo illos qui perficiunt exterius, ibi
bonitas, et cetera. Interius autem homo perficitur et dirigitur et
circa bona et circa mala. II Cor. VI, 7: per arma iustitiae a
dextris et a sinistris. Circa bona autem perficiunt, primo quidem in
corde per amorem. Nam sicut inter motus naturales primus est
inclinatio appetitus naturae ad finem suum, ita primus motuum
interiorum est inclinatio ad bonum, qui dicitur amor, et ideo primus
fructus est charitas, Rom. V, 5: charitas Dei diffusa est in
cordibus nostris, et cetera. Et ex charitate perficiuntur aliae, et
ideo dicit apostolus, Col. III, v. 14: super omnia charitatem
habentes, et cetera. Ultimus autem finis, quo homo perficitur
interius, est gaudium, quod procedit ex praesentia rei amatae. Qui
autem habet charitatem, iam habet quod amat. I Io. IV, 16:
qui manet in charitate, in Deo manet, et Deus in eo. Et ex hoc
consurgit gaudium. Phil. IV, 4: gaudete in domino semper, et
cetera. Gaudium autem istud debet esse perfectum. Et ad hoc duo
requiruntur. Primo ut res amata sufficiens sit amanti propter suam
perfectionem. Et quantum ad hoc dicit pax. Tunc enim amans pacem
habet, quando rem amatam sufficienter possidet. Cant. ult.: ex quo
facta sum coram eo quasi pacem reperiens, et cetera. Secundo vero ut
adsit perfecta fruitio rei amatae, quod similiter per pacem habetur,
quia, quidquid superveniat, si perfecte aliquis fruatur re amata,
puta Deo, non potest impediri ab eius fruitione. Ps. CXVIII,
165: pax multa diligentibus legem tuam, et non est illis
scandalum. Sic ergo gaudium dicit charitatis fruitionem, sed pax
charitatis perfectionem. Et per haec homo interius perficitur quantum
ad bona. Circa mala etiam perficit spiritus sanctus et ordinat, et
primo contra malum quod perturbat pacem, quae perturbatur per adversa.
Sed ad hoc perficit spiritus sanctus per patientiam, quae facit
adversa patienter tolerare, et ideo dicit patientia. Lc. XXI,
19: in patientia vestra possidebitis animas vestras. Iac. I,
4: patientia opus perfectum habet. Secundo, contra malum impediens
gaudium est dilatio rei amatae, ad quod spiritus opponit
longanimitatem, quae expectatione non frangitur. Et quantum ad hoc
dicit longanimitas. Habacuc II, 3: si moram fecerit, expecta
eum, quia, et cetera. II Cor. VI, 6: in longanimitate, et
cetera. Et ideo dicit dominus Matth. c. X, 22: qui
perseveraverit usque in finem, et cetera. Consequenter cum dicit
bonitas, etc., ponit fructus spiritus, qui perficiunt quantum ad
exteriora. Hominis autem exteriora sunt vel id quod est iuxta ipsum,
vel id quod est supra ipsum, vel id quod est infra ipsum. Iuxta ipsum
est proximus, supra ipsum Deus, infra ipsum natura sensitiva et
corpus. Sic ergo quantum ad proximum perficit primo quidem in corde
per rectam et bonam voluntatem. Et quantum ad hoc dicit bonitas, id
est rectitudo et dulcedo animi. Si enim homo omnes alias potentias
bonas habeat, non potest dici bonus homo nisi habeat bonam voluntatem,
secundum quam omnibus aliis bene utitur. Cuius ratio est, quia bonum
dicit aliquod perfectum. Est autem duplex perfectio. Prima,
scilicet quae est ipsum esse rei; secunda vero est eius operatio: et
haec est maior quam prima. Illud ergo dicitur simpliciter perfectum
quod pertingit ad perfectam sui operationem, quae est secunda eius
perfectio. Cum ergo homo per voluntatem exeat in actum cuiuslibet
potentiae, voluntas recta facit bonum usum omnium potentiarum, et,
per consequens, ipsum hominem bonum. Et de hoc fructu dicitur Eph.
V, 9: fructus enim lucis est in omni bonitate, et cetera. Secundo
vero in opere, ut scilicet sua communicet proximo, et quantum ad hoc
dicit benignitas, id est, largitas rerum. II Cor. IX, v. 7:
hilarem enim datorem, et cetera. Benignitas enim dicitur quasi bona
igneitas, quae facit hominem fluere ad subveniendum necessitatibus
aliorum. Sap. I, 6: benignus est enim spiritus sapientiae, et
cetera. Col. III, 12: induite vos ergo sicut electi Dei,
sancti et dilecti, viscera misericordiae, benignitatem, et cetera.
Item perficiunt etiam quantum ad mala ab aliis illata, ut mansuete
ferat ac sustineat proximi molestias; et quantum ad hoc dicit
mansuetudo, Matth. XI, 29: discite a me, quia, et cetera.
Prov. III, 34: mansuetis dabit gratiam. Ad id vero quod est
supra nos, scilicet Deus, ordinat spiritus per fidem, unde dicit
fides, quae est cognitio quaedam invisibilium cum certitudine. Gen.
XV, 6: credidit Abraham Deo, et reputatum est ei ad iustitiam.
Hebr. XI, 6: accedentem ad Deum oportet credere, et cetera.
Et ideo Eccli. I, v. 34: beneplacitum est Deo fides, et
mansuetudo, et cetera. Ad id quod est infra nos, scilicet corpus,
dirigit spiritus, et primo quantum ad actus exteriores corporis, quod
fit per modestiam, quae ipsis actibus seu dictis modum imponit; et
quantum ad hoc dicit modestia, Phil. IV, 5: modestia vestra, et
cetera. Secundo vero quantum ad appetitum sensitivum interiorem, et
quantum ad hoc dicit continentia, quae etiam a licitis abstinet, et
castitas, quae licitis recte utitur, secundum Glossam. Vel aliter,
continentia dicitur ex eo quod licet homo impugnetur a pravis
concupiscentiis, tamen per rationis vigorem se tenet, ne abducatur;
et ideo continentiae nomen sumptum est ab eo quod aliquis in
impugnatione tenet se. Castitas vero dicitur ex eo quod quis nec
impugnatur, nec abducitur, et dicitur a castigando. Nam illum
dicimus bene castigatum, qui in omnibus ordinate se habet. Circa hoc
duo dubitantur. Primo quia cum fructus spiritus adversentur operibus
carnis, videtur quod apostolus debuerit ponere tot fructus spiritus,
quot posuit opera carnis, quod non fecit. Ad quod dicendum est quod
ideo non fecit, quia plura sunt vitia quam virtutes. Secundo
dubitatur, quia fructus spiritus hic positi non respondent operibus
carnis. Ad hoc dicendum est quod apostolus non intendit hic tradere
artem virtutum et vitiorum, et ideo non ponit unum contra aliud, sed
aliqua enumerat de istis et aliqua de illis, secundum quod expediens
videtur praesenti intentioni. Nihilominus tamen si diligenter
consideretur, aliqualiter sibi contra respondent. Nam fornicationi,
quae est amor illicitus, contra respondet charitas; immunditiae vero,
impudicitiae et luxuriae, quae sunt carnales illecebrae, et ex
fornicatione proveniunt, contra ponitur gaudium, quod est spiritualis
delectatio consequens ex charitate, ut dictum est. Ei vero quod est
idolorum servitus, contra ponitur pax. Ei vero quod dicit veneficia,
etc., usque ad dissensiones: patientia, longanimitas et bonitas.
Ei vero quod dicitur sectae, contra ponitur fides. Ei vero quod
dicitur invidiae, benignitas. Ei autem quod dicitur homicidia,
mansuetudo. Ei quod dicitur ebrietas, comessationes, et his
similia, contra ponitur modestia, continentia et castitas.
|
|