|
Enumeratis operibus carnis, et spiritus, hic consequenter ex utrisque
concludit, quod qui spiritum sequuntur, non sunt sub lege. Et utitur
tali probatione: ille est sub lege qui est obnoxius legi, id est qui
facit contraria legi; sed illi qui aguntur spiritu, non faciunt opera
contraria legi, ergo non sunt sub lege. Primo ergo ostendit
propositum ex parte operum spiritus; secundo ex parte operum carnis,
ibi qui autem sunt, et cetera. Dicit ergo: dico quod qui aguntur
spiritu, non faciunt opera contraria legi, quia aut faciunt opera
spiritus, et adversus huiusmodi non est lex, id est contra opera
spiritus, sed spiritus docet ea. Nam sicut lex exterius docet opera
virtutum, ita et spiritus interius movet ad illa. Rom. VII,
22: condelector enim legi Dei secundum interiorem hominem, et
cetera. Aut faciunt opera carnis, et haec in his qui spiritu Dei
aguntur, non sunt contraria legi. Unde dicit qui autem sunt
Christi, id est qui spiritum Dei habent. Rom. VIII, v. 9:
qui spiritum Dei non habet, hic non est eius. Illi ergo spiritu Dei
aguntur, qui sunt Christi. Isti, inquam, carnem suam
crucifixerunt, et cetera. Non autem dicit: vitia et concupiscentias
vitant, quia bonus medicus tunc bene curat, quando adhibet remedia
contra causam morbi. Caro autem est radix vitiorum. Si ergo volumus
vitare vitia, oportet domare carnem. I Cor. IX, 27: castigo
corpus meum, et cetera. Quia vero caro domatur per vigilias, ieiunia
et labores Eccli. XXXIII, 28: servo malevolo tortura et
compedes, etc. ad haec autem opera moventur ex devotione quam habent
ad Christum crucifixum, ideo signanter dicit crucifixerunt, id est
Christo crucifixo se conformaverunt, affligendo carnem suam, et
cetera. Rom. VI, 6: vetus homo noster simul crucifixus est, et
cetera. Supra II: ut Deo vivam, Christo confixus sum cruci, et
cetera. Quia vero non crucifigunt carnem destruendo naturam, quia
nemo carnem suam odio habuit, ut dicitur Eph. V, 29, sed quantum
ad ea quae contrariantur legi, ideo dicit cum vitiis, id est cum
peccatis, et concupiscentiis, id est passionibus, quibus anima
inclinatur ad peccandum. Non enim bene crucifigit carnem qui etiam
passionibus locum non aufert, aliter cum ratio non semper invigilet ad
peccata vitandum, ut oportet, posset quandoque cadere. Eccli.
XVIII, 30: post concupiscentias tuas non eas, et cetera.
Rom. XIII, 14: carnis curam ne feceritis in desideriis, et
cetera. Consequenter cum dicit si spiritu vivimus, etc., ponit
tertium beneficium spiritus sancti, quod confert vitam. Et primo
ponit beneficium spiritus Dei; secundo excludit vitia spiritus mundi,
ibi non efficiamur, et cetera. Dicit ergo, connumerans se eis quibus
scribit: dico quod debemus ambulare per spiritum, quia et per ipsum
vivimus, et non per carnem. Rom. VIII, 12: debitores sumus
non carni, et cetera. Si ergo spiritu vivimus, debemus in omnibus ab
ipso agi. Sicut enim in vita corporali corpus non movetur nisi per
animam per quam vivit, ita in vita spirituali omnis motus noster debet
esse a spiritu sancto. Io. VI, 64: spiritus est qui vivificat.
Act. XVII, 28: in ipso vivimus, movemur, et sumus. Et ne
ea quae dicta sunt de spiritu intelligantur de spiritu mundi, de quo
dicitur I Cor. II, 12: nos autem non spiritum huius mundi
accepimus, ideo hoc consequenter removet apostolus, dicens non
efficiamur, etc., ubi tria excludit propria spiritus mundi, scilicet
inanem gloriam, iracundiam, et invidiam, quibus tribus convenienter
aptari potest nomen spiritus. Significat enim spiritus quamdam
inflationem. Unde secundum hoc illi dicuntur vani spiritus, qui sunt
inflati per inanem gloriam. Is. XXV, 4: spiritus robustorum
quasi turbo impellens parietem, et cetera. Et quantum ad hoc dicit
non efficiamur inanis gloriae cupidi, id est, gloriae saecularis.
Cum enim vanum sit quod nec solide firmatur, nec veritate fulcitur,
nec utilitate amatur, ideo gloria huius mundi vana est, quia caduca,
et non solida, Is. XL, v. 6: omnis caro foenum, etc., et
quia falsa, I Mac. II, 62: gloria hominis peccatoris, stercus
et vermis, et cetera. Sed vera gloria est in propriis bonis hominis,
quae sunt bona spiritualia, et hanc habent sancti. II Cor. I,
12: gloria nostra haec est, testimonium conscientiae nostrae, et
cetera. Et quia inutilis et infructuosa: nam quantamcumque gloriam
habeat quis ex testimonio saecularium, non potest propter hoc consequi
finem suum, quem consequitur testimonio Dei. I Cor. I, 31:
qui gloriatur, in domino glorietur. Non autem dicit: non habeatis
inanem gloriam sed non efficiamini cupidi, quia gloria sequitur
aliquando fugientes eam, et si eam oportet recipi, non tamen ametur.
Item significat quamdam impetuositatem. Prov. XXVII, 4:
impetum concitati spiritus ferre quis poterit? Et significat
iracundiam. Et quantum ad hoc dicit invicem provocantes, scilicet ad
contentionem, vel litem, vel alia illicita. Rom. XIII, 13:
non in contentione et aemulatione, et cetera. Item est spiritus
tristitiae, de quo dicitur Prov. XVII, 22: spiritus exsiccat
ossa. Et quantum ad hoc dicit invicem invidentes. Prov. XIV,
30: putredo ossium, invidia, et cetera. Cuius ratio est, quia
ipsa sola crescit ex bono.
|
|