|
Postquam apostolus reduxit Galatas ad statum veritatis quantum ad res
divinas, hic consequenter reducit eos quantum ad res humanas,
instruens eos qualiter se habeant ad homines. Et primo qualiter se
habeant ad rectos; secundo, quomodo ad perversos, ibi videte qualibus
litteris, et cetera. Circa primum tria facit. Primo docet qualiter
superiores se habeant ad inferiores; secundo qualiter aequales ad
coaequales, ibi alter alterius, etc.; tertio qualiter inferiores ad
superiores, ibi communicet autem is, et cetera. Circa primum duo
facit. Primo ponit admonitionem; secundo assignat admonitionis
rationem, ibi considerans teipsum, et cetera. Quia ergo de peccatis
multa dixerat, ne aliquis a peccato immunis in peccatores desaeviret,
ideo admonitionem de mansuetudine et misericordia eis proponit, dicens
fratres, etsi praeoccupatus fuerit homo, et cetera. Ubi tria ponit
quae faciunt admonitionem. Primum est surreptio. Nam quando aliqui
ex malitia peccant, minus digni sunt venia. Iob XXXIV, 27:
qui quasi de industria recesserunt, et cetera. Sed quando aliquis
praeoccupatur tentationibus et inducitur ad peccandum, facilius debet
ei venia concedi, et ideo dicit etsi praeoccupatus fuerit, etc., id
est imprudenter et ex surreptione lapsus, ut nequeat vitare. Secundum
est peccatorum paucitas. Nam aliqui ex consuetudine peccant. Os.
IV, 2: maledictum, et mendacium, et homicidium, et furtum, et
adulterium inundaverunt, et sanguis sanguinem tetigit, et cetera. Et
contra tales severius est agendum. Et hoc excluditur, cum dicit in
aliquo, quasi non usu quotidiano peccans. Tertium est peccatorum
qualitas. Nam quaedam peccata consistunt in transgressione, quaedam
vero in omissione. Graviora autem sunt prima secundis: quia illa
opponuntur praeceptis negativis, quae obligant semper et ad semper,
haec vero opponuntur praeceptis affirmativis quae cum non obligent ad
semper, non potest sciri determinate quando obligant. Unde dicitur in
Ps. XVIII, 13: delicta quis intelligit? et cetera. Et
quantum ad hoc dicit delicto. Vel, secundum Glossam, delictum est
peccatum ex ignorantia. His ergo praemissis, ad misericordiam eos qui
corrigunt monet, et hi sunt spirituales, ad quos pertinet correctio.
Unde dicit vos qui spirituales estis, huiusmodi instruite. I Cor.
II, 15: spiritualis iudicat omnia, et ipse a nemine iudicatur,
et cetera. Et huius ratio est, quia rectum iudicium habet de
omnibus, quia circa unumquodque recte dispositus est, sicut qui sanum
gustum habet, recte iudicat de sapore; solus autem spiritualis bene
dispositus est circa agenda; et ideo ipse solus de eis bene iudicat.
Sed quia nomen spiritus rigorem quemdam et impulsum designat, secundum
illud Is. XXV, v. 4: spiritus robustorum quasi turbo impellens
parietem, etc., non tamen est credendum quod viri spirituales sint
nimis rigidi in corrigendo. Nam hoc spiritus huius mundi facit, sed
spiritus sanctus suavitatem quamdam et dulcorem efficit in homine.
Sap. XII, v. 1: o quam bonus et suavis est spiritus tuus,
domine, et cetera. Et ideo dicit in spiritu lenitatis. Ps.
CXL, 5: corripiet me iustus in misericordia, et cetera. Contra
quod dicitur de quibusdam Ez. XXXIV, 4: cum austeritate
imperabatis eis, et cetera. Dicit autem instruite, et non
corrigite, quia loquitur de praeoccupatis delinquentibus, qui indigent
instructione; vel quia omnis peccans est ignorans. Prov. XIV,
22: errant qui operantur malum. Rationem autem admonitionis
subdit, dicens considerans teipsum, etc., quasi dicat: ita fiat,
ut dixi, quia tu fragilis es. Nam quamdiu in hac vita mortali sumus,
proni sumus ad peccandum. Nihil autem ita frangit hominis severitatem
in corrigendo, quam timor proprii casus. Eccli. XXXI, 18:
intellige quae sunt proximi tui ex teipso. Qualiter autem se habeant
ad aequales ostendit, dicens alter alterius, et cetera. Et primo
proponit admonitionem; secundo assignat eius rationem, ibi et sic
adimplebitis, etc.; tertio excludit admonitionis implendae
impedimentum, ibi nam si quis existimat, et cetera. Admonet autem ad
mutuam supportationem, dicens alter alterius onera portate. Et hoc
tripliciter. Uno modo defectum alterius corporalem, seu spiritualem,
patienter tolerando. Rom. XV, 1: debemus autem nos firmiores,
et cetera. Alio modo necessitati mutuae subveniendo, et cetera.
Rom. XII, 13: necessitatibus sanctorum communicantes, et
cetera. Tertio modo pro poena sibi debita satisfaciendo, orationibus
et bonis operibus. Prov. c. XVIII, 19: frater qui iuvatur a
fratre, et cetera. Ratio autem admonitionis est adimpletio legis
Christi, quae similiter est charitas. Rom. XIII, 10:
plenitudo legis est dilectio. Unde dicit et sic adimplebitis legem
Christi, id est, charitatem. Dicitur autem charitas specialiter lex
Christi triplici ratione. Primo, quia per hoc distinguitur lex nova
a lege veteri: nam illa est timoris, haec vero amoris. Unde
Augustinus dicit: parva differentia est veteris legis et novae: timor
et amor. Secundo, quia per charitatem specialiter Christus legem
suam promulgavit. Io. XIII, 35: in hoc cognoscent omnes,
quia mei estis discipuli, si dilectionem, etc.; et iterum: mandatum
novum do vobis, ut diligatis invicem, et cetera. Tertio quia ipsam
implevit Christus, et exemplum eam implendi nobis reliquit. Nam ipse
ex charitate peccata nostra tulit. Is. LIII, 4: vere languores
nostros ipse tulit. I Petr. II, 24: qui peccata nostra
pertulit in corpore suo super lignum, et cetera. Is. XL, 11:
foetas ipse portabit. Sic ergo debemus alter alterius onera portare ex
charitate, ut sic impleamus legem Christi. Impedimentum autem
implendae admonitionis praedictae est superbia. Ideo hoc excludens,
dicit nam si quis existimat, et cetera. Et primo vituperat ipsam
superbiam; secundo ostendit modum vitandi eam, ibi opus autem suum,
etc.; tertio vitandi rationem assignat, ibi unusquisque enim, et
cetera. Dicit ergo: facite ut dixi. Sed contingit aliquem onus
alterius non portare, quia praefert se aliis. Unde dicebat ille Lc.
c. XVIII, 11: non sum sicut caeteri hominum, et cetera. Et
ideo dicit nam si quis existimat se aliquid esse, id est in mente sua
superbe iudicat se magnum esse in comparatione peccantis, cum nihil
sit, ex se, quia quidquid sumus hoc est ex gratia Dei, secundum
illud apostoli I Cor. XV, 10: gratia Dei sum id quod sum.
Qui, inquam, tale aliquid facit, ipse se seducit, id est a veritate
se dividit. Is. XL, 17: omnes gentes quasi non sint, et
cetera. Lc. XVII, 10: cum feceritis omnia quae praecepta sunt
vobis, dicite: servi inutiles sumus, et cetera. Remedium autem
vitandi, est propriorum defectuum consideratio. Nam ex hoc quod
aliquis alienos et non suos defectus considerat, videtur sibi aliquid
esse in comparatione ad alios, in quibus defectus intuetur, et suos
non considerans, superbit. Et ideo dicit opus autem, scilicet
interius et exterius, suum, id est proprium, probet, id est
diligenter examinet, unusquisque. I Cor. XI, v. 28: probet
seipsum homo, et cetera. Et sic in seipso, id est in propria
conscientia, gloriam habebit, id est gloriabitur et gaudebit. II
Cor. I, 12: gloria nostra haec est, testimonium conscientiae
nostrae. Et non in altero, id est non in laude alterius. Vel sic:
in semetipso, id est per ea quae sui ipsius sunt, gloriam habebit, id
est gloriabitur in consideratione sui, et non in altero, id est non
consideratione alterius. II Cor. XII, 9: libenter gloriabor
in infirmitatibus meis, et cetera. Vel in semetipso, id est in Deo
qui in eo habitat, gloriabitur, id est eius erit gloria, et non in
altero quam in Deo. II Cor. X, 17: qui gloriatur, in domino
glorietur. Ratio vitandi superbiam est praemium vel poena unicuique
pro merito vel demerito reddenda. Unde dicit unusquisque enim onus
suum portabit. Quod videtur contrarium ei quod dixerat alter alterius
onera portate. Sed sciendum est quod ibi loquitur de onere sustinendae
infirmitatis, quod debemus mutuo portare; hic loquitur de onere
reddendae rationis, quod quilibet pro se portabit, sive sit onus
praemii, sive poenae. Nam onus aliquando quidem pondus poenae,
aliquando praemii significat. II Cor. IV, 17: aeternum
gloriae pondus operatur, et cetera. Is. III, 10-11: dicite
iusto, quoniam bene, quoniam fructum adinventionum suarum comedet,
vae impio in malum, et cetera. Si autem dicantur aliqui rationem
reddere pro aliis, puta praelati pro subditis, secundum illud Ez.
III, 18: sanguinem eius de manu tua requiram, etc., et Hebr.
ult.: obedite praepositis vestris, ipsi enim pervigilant quasi
rationem reddituri pro animabus vestris, non est contrarium dicto
apostoli: quia non puniuntur pro peccatis subditorum, sed pro
propriis, quae in custodia subditorum commiserunt. Est ergo vitanda
superbia et peccatum, quia unusquisque onus suum, id est mensuram
gratiae suae offert Deo in die iudicii, tamquam manipulos bonorum
operum. Ps. CXXV, 6: venientes autem venient cum exultatione.
Et hoc quantum ad bonos. Vel onus suum portabit, id est poenam pro
proprio peccato.
|
|