|
Postquam apostolus ostendit qualiter superiores se habeant ad
inferiores, et aequales aequalibus, hic consequenter ostendit qualiter
inferiores se habeant ad superiores, dicens inferiores debere
superioribus ministrare et obsequi. Et circa hoc tria facit. Primo
monet ut ministrent prompte; secundo ut ministrent perseveranter, ibi
bonum autem facientes, non deficiamus, etc.; tertio, ut ministrent
communiter, ibi ergo dum tempus habemus, et cetera. Circa primum duo
facit. Primo ponit monitionem ministerii; secundo excusationem
excludit, ibi nolite errare, et cetera. Dicit ergo: dictum est
supra, quomodo superiores se debeant habere ad inferiores, scilicet
leniter corripiendo et instruendo, nunc autem restat videre qualiter
inferior superiori obsequatur, et ideo dicit communicet autem is, qui
catechizatur, id est docetur verbo Dei, ei qui se catechizat, id est
qui eum docet; communicet, inquam, in omnibus bonis. Sed notandum
est quod discipulus potest dupliciter communicare se docenti. Primo ut
accipiat bona doctoris, et sic dicitur communicet is qui catechizatur,
id est commune sibi faciat quod est docentis, eum imitando. I Cor.
XI, 1: imitatores mei estote, et cetera. Sed quia contingit
doctores aliquando minus bona facere, ideo non sunt in hoc imitandi,
et ideo subdit in omnibus bonis. Matth. c. XXIII, 3:
quaecumque dixerint vobis, servate et facite: secundum opera eorum
nolite facere. Secundo ut communicet bona sua docenti. Hoc enim a
domino praecipitur I Cor. IX, v. 14, ubi dicitur: qui
Evangelio serviunt, de Evangelio vivant. Unde Matth. X, 10:
dignus est operarius cibo suo. Et Lc. X, 7: dignus est operarius
mercede sua. Et apostolus dicit I Cor. IX, 11: si vobis
spiritualia seminamus, et cetera. Et ideo hic dicit communicet autem
is, etc., id est doctus doctori in omnibus bonis quae habet; nam
etiam temporalia bona quaedam dicuntur. Is. I, 19: si volueritis
et audieritis me, bona terrae comedetis. Matth. c. VII, 11:
si vos cum sitis mali, nostis bona dare, et cetera. Dicit autem, in
omnibus, quia non solum communicare debet indigenti, sed et sententiam
et consilium, potentiam et quidquid habet, generaliter debet proximo
communicare. I Petr. IV, 10: unusquisque sicut accepit
gratiam, in alterutrum illam administrantes, et cetera. De ista
communicatione dicitur Rom. XII, v. 13: necessitatibus
sanctorum communicantes; Eccli. XIV, 15: in divisione sortis
da et accipe. Consequenter cum dicit nolite errare, etc.,
excusationem excludit, et primo excludit eam; secundo rationem
exclusionis assignat, ibi quae enim seminaverit homo, et cetera.
Dicit ergo nolite errare, Deus non irridetur. Quod quidem
dupliciter intelligi potest secundum duas praemissas expositiones.
Secundum primam quidem sic: tu dicis quod debemus imitari doctores
etiam in bonis, sed non possum eos imitari nisi in his quae faciunt:
nihil autem video in ipsis nisi malum; ergo debeo eos imitari in malo.
Sed hoc excludit, dicens nolite errare, Deus non irridetur. Error
est hoc dicere. Nam mala praelatorum non excusant nos. Non enim sunt
subditis in exemplum, nisi in his quibus imitantur Christum, qui est
pastor absque peccato; unde et signanter dicit Io. c. X, 11:
ego sum pastor bonus, et cetera. Et apostolus I Cor. IV, 16
et XI, 1 dicit: imitatores mei estote, sicut et ego Christi;
quasi dicat: in his me imitamini, in quibus ego imitor Christum.
Etsi per mala praelatorum excusatis vos apud homines, tamen Deus non
irridetur, id est, non potest falli. Iob XIII, 9: aut
decipietur ut homo fraudulentiis vestris? Unde dicitur Prov.
III, 34: delusores ipse deludet. Secundum autem secundam
expositionem sic introducitur. Possent autem dicere: pauperes sumus,
nihil habemus quod communicare possimus. Sed hoc excludit, dicens
nolite errare, id est nemo excusatum vane se existimet paupertatem
praetendendo, Deus non irridetur, id est non potest falli, scit enim
corda nostra et non ignorat facultates. Excusatio verisimilis hominem
potest fallere et placare, Deum non potest fallere. Rationem autem
huius assignat, dicens quae enim seminaverit homo, et cetera. Et
primo in generali, secundo in speciali, ibi quoniam qui seminat, et
cetera. Dicit ergo, secundum primam expositionem: vere erratis, hoc
credentes, quia Deus reddet singulis pro meritis propriis. Nam quae
seminaverit homo, haec et metet, id est secundum opera sua bona vel
mala, parva vel magna, praemiabitur vel punietur. Secundum autem
secundam expositionem: quae seminaverit homo, id est secundum
beneficia sua parva vel magna, et quantum ad qualitatem operum, et
quantum ad quantitatem beneficiorum praemiabitur. II Cor. IX,
6: qui parce seminat, parce et metet, et cetera. Rationem autem
specialiter assignat, dicens quoniam qui seminat in carne sua, et
cetera. Quae quidem ratio habet duas partes secundum duas seminationes
carnis et spiritus. Primo ergo agit de seminatione carnis. Ubi
dicendum est, quid sit seminare in carne; secundo quid est de carne
metere corruptionem. Seminare quidem in carne, est operari pro
corpore vel pro carne; sicut si dicam: ego multum expendi in isto
homine, id est, multa feci pro eo. Ille ergo in carne seminat, qui
ea quae facit, etiam si quae bona videantur, facit in fomentum et
utilitatem carnis. De carne autem metere corruptionem, dicit et
infert, quia semen fructificat ut plurimum secundum conditionem
terrae. Unde videmus quod in aliquibus terris semen frumenti degenerat
in siliginem, vel in aliquod aliud. Conditio autem carnis est, ut
sit corruptibilis, et ideo qui in carne seminat, id est studium suum
ponit et opera, oportet quod ipsa opera corrumpantur et pereant.
Eccli. XIV, 20: omne opus corruptibile, in fine perdetur.
Rom. VIII, 13: si secundum carnem vixeritis, moriemini.
Secundo agit de seminatione spiritus, dicens: qui autem seminat in
spiritu, id est ordinat studium suum ad servitutem spiritus, ex fide
et charitate serviendo iustitiae, metet quidem de spiritu secundum
conditionem eius. Conditio autem spiritus est quod sit actor vitae.
Io. VI, 64: spiritus est qui vivificat. Non autem cuiuscumque
vitae, sed vitae aeternae, cum spiritus sit immortalis, et ideo metet
de spiritu vitam aeternam. Prov. XI, 18: seminanti iustitiam
merces fidelis, quia numquam desiccatur. Sed nota, quod cum agit de
seminatione carnis, dicit in carne sua, quia caro est nobis de natura
nostra, sed cum loquitur de semine spiritus, non dicit suo, quia
spiritus non est nobis a nobis, sed a Deo. Deinde cum dicit bonum
autem facientes, etc., monet ad ministerii perseverantiam, quia non
ad horam tantum, sed semper debemus benefacere. Quod quidem potest
referri ad ea quae dicta sunt, scilicet ad superiores et ad aequales et
ad inferiores, quasi dicat: quicumque sumus, sive praelati erga
subditos, sive aequales erga aequales, sive subditi erga praelatos,
bonum facientes non deficiamus, scilicet in bene operando, quia non
deficiemus in metendo. Eccle. c. IX, 10: quodcumque facere
potest manus tua, instanter operare. I Cor. XV, 58: stabiles
estote et immobiles. Et merito non est deficiendum, quia expectamus
remunerationem aeternam et indeficientem. Unde subdit tempore enim suo
metemus non deficientes. Unde dicit Augustinus: si homo non
imposuerit finem operi, nec Deus imponet remunerationi. Matth. c.
XXV, 46: ibunt hi in vitam aeternam. Sed nota quod dicit
tempore suo, quia sicut agricola non statim de illo quod seminat,
fructum colligit, sed tempore congruo. Iac. ult.: agricola
expectat gloriosum fructum terrae patienter ferens, donec accipiat
temporaneum et serotinum, et cetera. De ista messione dicitur II
Cor. IX, 6: qui seminat in benedictionibus, de benedictionibus
et metet vitam aeternam. Deinde cum dicit ergo dum tempus habemus,
etc., monet ad ministrandum communiter, dicens: quia metemus non
deficientes, ergo dum tempus habemus, id est in hac vita, quae est
tempus seminandi. Io. IX, 4: me oportet operari opera eius qui
misit me, donec dies est; venit nox, et cetera. Eccle. IX,
10: quodcumque potest facere manus tua, instanter operare, quia nec
opus, nec ratio, nec scientia, nec sapientia erunt apud Inferos,
quo tu properas. Dum, inquam, illud habemus, operemur bonum, et
hoc ad omnes, scilicet homines qui iuncti sunt nobis in divina
similitudine, inquantum omnes ad imaginem Dei facti sumus. Sed
contra, Eccli. XII, 5 dicitur: da iusto, et ne recipias
peccatorem. Non ergo debemus operari bonum ad omnes. Respondeo.
Dicendum est quod in peccatore duo sunt: natura scilicet et culpa.
Natura quidem est in eo amanda, et sustentanda, etiam inimici.
Matth. V, 44: diligite inimicos vestros, et cetera. Culpa vero
in eo est expellenda. Sic ergo dictum est: da iusto, et non recipias
peccatorem, ut scilicet peccatori non ideo benefacias, quia peccator
est, sed quia homo. Unde Augustinus: non sis ad iudicandum
remissus, nec ad subveniendum inhumanus. Persequamur ergo in malis
propriam iniquitatem, misereamur in eisdem communem conditionem. Sed
quia non possumus omnibus benefacere, ordinem benefaciendi subdit
maxime autem ad domesticos fidei, qui scilicet non solum natura nobis
sunt similes, sed etiam sunt uniti fide et gratia. Eph. II,
19: non estis hospites et advenae, sed estis cives sanctorum, et
domestici Dei, et cetera. Ergo omnibus impendenda est misericordia,
sed praeponendi sunt iusti, qui sunt ex fide: quia I Tim. V, 8
dicitur: qui suorum et maxime domesticorum curam non habet, fidem
negavit, et est infideli deterior. Sed dubitatur hic, utrum liceat
plus unum diligere, quam alium. Ad quod sciendum, quod amor potest
dici maior vel minor dupliciter. Uno modo ex obiecto; alio modo ex
intensione actus. Amare enim aliquem, est velle ei bonum. Potest
ergo aliquis alium magis alio diligere, aut quia vult ei maius bonum,
quod est obiectum dilectionis, aut quia magis vult ei bonum, id est ex
intensiori dilectione. Quantum ergo ad primum, omnes aequaliter
debemus diligere, quia omnibus debemus velle bonum vitae aeternae.
Sed quantum ad secundum, non oportet quod omnes aequaliter diligamus:
quia cum intensio actus sequatur principium actionis, dilectionis autem
principium sit unio et similitudo, illos intensius et magis debemus
diligere, qui sunt nobis magis similes et uniti.
|
|