|
Postquam apostolus monuit Galatas qualiter se habeant ad homines
rectos et iustos, hic docet quomodo se habeant ad haereticos et
perversos. Et primo insinuat modum scribendi monitionem; secundo
ipsam monitionem subiungit, ibi quicumque enim, et cetera. Circa
primum sciendum quod consuetudo erat apud haereticos depravandi et
falsificandi Scripturas canonicas, nec non et permiscendi aliqua eorum
quae haeresim sapiant; propter hoc consuetudo fuit ab apostolo
servata, quod quando aliqua contra eos scribebat, in fine litterae
aliqua scriberet, ut depravari non posset, et ita innotesceret eis de
eius conscientia processisse, sicut I Cor. c. ult. dicit:
salutatio mea manu Pauli. Totam enim epistolam per alium, eo
dictante, scribi faciebat, et postea in fine aliquid propria manu
addebat. Et secundum hunc modum ea quae sequuntur, ab isto loco
scripsit Paulus manu propria. Unde dicit videte qualibus litteris
scripsi vobis manu propria, ut scilicet praedicta firmius teneatis, ut
scientes a me hanc epistolam missam magis obediatis. Sic ergo praelati
debent propria manu scribere, ut quod docent verbo et scripto,
ostendant exemplo. Ideo dicitur Is. XLIX, 16: in manibus,
id est in operibus meis, descripsi te, et cetera. Ex. XXXII,
15 dicitur de Moyse, quod descendit portans duas tabulas lapideas
scriptas digito Dei. Monitionem autem subiungit, dicens quicumque
enim placere volunt, et cetera. Et primo aperit seducentium
intentionem; secundo ostendit suam intentionem eis esse contrariam,
ibi mihi autem absit gloriari, etc.; tertio subdit suam admonitionem
ad subditos, ibi quicumque hanc regulam, et cetera. Circa primum duo
facit. Primo aperit seducentium malam intentionem; secundo probat
quod dicit, ibi neque enim circumcisionem, et cetera. Circa primum
ponit unum factum et duas intentiones ad invicem ordinatas. Factum
autem erat istorum qui circumcisionem inducebant, et ex hoc duo
intendebant. Unum propter aliud, scilicet ut placerent inde
Iudaeis, ex hoc quod carnales observantias legis introducebant in
Ecclesia gentium. Et hoc est quod dicit quicumque volunt placere,
scilicet Iudaeis infidelibus, in carne, id est carnalibus
observantiis, hi cogunt vos circumcidi, non coactione absoluta, sed
quasi ex conditione dicentes: quia nisi circumcidamini, non poteritis
salvi fieri, ut habetur Act. c. XV, 1. Intendebant autem ex
hoc ulterius quamdam securitatem habere. Iudaei enim persequebantur
discipulos Christi propter praedicationem crucis. I Cor. I,
23: nos autem praedicamus Christum crucifixum, et cetera. Et hoc
quia per praedicationem crucis evacuabantur legalia. Nam si apostoli
simul cum cruce Christi praedicassent debere servari legalia, nullam
persecutionem Iudaei apostolis intulissent. Unde dicebat supra V,
11: ego autem, fratres, si adhuc circumcisionem praedico, quid
adhuc persecutionem patior, et cetera. Ut ergo non haberent
persecutionem a Iudaeis, inducebant circumcisionem. Et ideo dicit:
et etiam hoc propter hoc tantum faciunt, ut crucis Christi
persecutionem non patiantur, quae scilicet pro cruce Christi
infertur. Vel hoc etiam faciebant ad vitandam persecutionem, non
solum Iudaeorum, sed etiam gentilium infidelium. Nam Romani
imperatores, Caius Caesar et Octavius Augustus promulgaverunt
leges, ut Iudaei ubicumque essent, proprio ritu, propriis
caeremoniis servirent. Et ideo quicumque in Christum credebat et
circumcisus non erat, persecutionibus, tam gentilium quam Iudaeorum,
fiebat obnoxius. Ut ergo non inquietarentur de fide Christi, et in
quiete viverent, cogebant eos circumcidi, secundum quod habetur in
Glossa. Sed quia possent dicere pseudo, quod non propter hoc
circumcisionem inducunt, sed zelo legis solum, ideo hoc excludens
probat quod dixit, cum dicit sic neque enim qui circumciduntur, et
cetera. Constat enim quod si propter legis zelum aliquos ad legis
observantias inducerent, mandarent etiam legem in aliis impleri. Sed
neque illi qui circumciduntur, neque pseudo in aliis, scilicet in
moralibus, quae potiora sunt in lege et in aliis observantiis
custodiunt, Io. VII, 19: nemo ex vobis facit legem. Non ergo
ex zelo legis circumcisionem inducunt. Rom. II, 25: circumcisio
quidem prodest, si legem observes. Sed ideo volunt vos circumcidi,
ut in carne vestra, id est in carnali vestra circumcisione,
glorientur, apud Iudaeos, eo quod tam multos proselytos faciant.
Matth. c. XXIII, 15: vae vobis, Scribae et Pharisaei,
qui circuitis mare et aridam, ut faciatis unum proselytum, et cetera.
|
|