|
Postquam apostolus exposuit pravam seducentium intentionem, hic
insinuat suam. Et primo ponit suam intentionem; secundo ostendit
intentionis huius signum, ibi per quem mihi mundus, etc.; tertio
rationem intentionis assignat, ibi in Christo Iesu, et cetera.
Dicit ergo: intentio seducentium apparet, quia illi gloriantur in
carne, sed ego aliam gloriam quaero, scilicet in cruce. Et hoc est
quod dicit mihi absit gloriari, et cetera. Vide quod ubi mundi
philosophus erubuit, ibi apostolus thesaurum reperit. Quod illi visum
est stultitia, apostolo factum est sapientia et gloria, ut dicit
Augustinus. Unusquisque enim in ea re gloriatur, per quam reputatur
magnus. Sic qui reputat se magnum in divitiis, gloriatur in eis, et
sic de aliis. Qui enim in nullo alio se magnum reputat, nisi in
Christo, gloriatur in solo Christo. Talis autem erat apostolus.
Unde dicebat supra II, v. 20: vivo ego, iam non ego, vivit
vero in me Christus. Et ideo non gloriatur nisi in Christo,
praecipue autem in cruce Christi, et hoc quia in ipsa inveniuntur
omnia, de quibus homines gloriari solent. Nam gloriantur aliqui de
magnorum (puta regum aut principum) amicitia: et hoc maxime apostolus
invenit in cruce, quia ibi ostenditur evidens signum divinae
amicitiae, Rom. V, 8: commendat autem suam charitatem Deus in
nobis, et cetera. Nihil enim sic charitatem suam ad nos ostendit,
sicut mors Christi. Unde Gregorius: o inaestimabilis dilectio
charitatis. Ut servum redimeres, filium tradidisti. Item gloriantur
aliqui de scientia. Et hanc apostolus excellentiorem invenit in
cruce. I Cor. II, 2: non enim aestimavi me aliquid scire inter
vos, nisi Iesum Christum, et cetera. Nam in cruce est perfectio
totius legis, et tota ars bene vivendi. Item gloriantur aliqui de
potentia. Et hanc apostolus maximam habuit per crucem. I Cor. c.
I, 18: verbum crucis pereuntibus stultitia est, his autem qui
salvi fiunt, id est nobis, virtus Dei est. Item gloriantur aliqui
de libertate adepta. Et hanc apostolus consecutus est per crucem.
Rom. VI, 6: vetus noster homo crucifixus est, ut ultra non
serviamus peccato. Item aliqui gloriantur in assumptione ad aliquod
magnum collegium. Sed per crucem Christi assumuntur ad collegium
caeleste. Col. I, 20: pacificans per sanguinem crucis eius,
sive quae in caelis, sive quae in terris sunt. Item quidam gloriantur
in triumphali signo victoriae. Sed crux triumphale signum est
victoriae Christi contra Daemones. Col. II, v. 15: expolians
principatus et potestates, traduxit confidenter, palam triumphans
illos, et cetera. Sap. XIV, 7: benedictum lignum per quod fit
iustitia. Signum autem suae intentionis subdit, dicens per quem mihi
mundus, et cetera. Quia autem hoc quod dicit: mihi absit gloriari,
nisi in cruce, etc., est propositio exceptiva, includens unam
affirmativam et aliam negativam, ideo duplex signum ponit, probans
utramque propositionem. Et primo quidem probat negativam, scilicet
quod non gloriatur nisi in cruce; et hoc, cum dicit per quem mihi
mundus crucifixus, et cetera. Illud enim in quo quis gloriatur, non
est mortuum in corde eius, sed magis illud quod contemnit. Ps.
XXX, 13: oblivioni datus sum tamquam mortuus a corde.
Manifestum est autem, quod mundus, et omnia quae in mundo sunt,
mortua erant in corde Pauli, Phil. III, 8: omnia arbitratus
sum ut stercora, ut Christum lucrifaciam. Ergo non gloriatur in
mundo, neque in his quae in mundo sunt, et hoc est quod dicit: vere
in nullo alio glorior, nisi in cruce Christi, per quem, scilicet
Christum crucifixum, mihi mundus crucifixus est, id est mortuus est
in corde meo, ut nihil in eo cupiam. Secundo probat affirmativam,
scilicet quod in cruce Christi gloriatur, dicens se crucifixum mundo.
Qui enim gloriatur in aliquo, illud in se praetendit, et manifestare
desiderat; sed apostolus nihil in se praetendit, nec manifestare
desiderat, nisi quod pertinet ad crucem Christi, et ideo tantum in ea
gloriatur. Et hoc est quod dicit et ego mundo, scilicet sum
crucifixus; quasi dicat: porto insignia crucis, et sum reputatus ut
mortuus. Et ideo sicut mundus horret crucem Christi, ita horret me.
Col. III, 3: mortui enim estis, et vita vestra abscondita est
cum Christo in Deo, et cetera. Rationem autem quare non in alio
gloriatur, ostendit subdens in Christo enim Iesu, et cetera. In
illo siquidem maxime gloriatur, quod valet et adiuvat ad coniungendum
Christo, hoc enim apostolus desiderat, scilicet cum Christo esse.
Et quia non valet ad hoc ritus Iudaicus, nec gentilium observantia,
sed crux Christi solum, ideo solum in ea gloriatur. Et hoc est quod
dicit in Christo neque circumcisio aliquid valet, id est ritus
Iudaicus, neque praeputium, id est gentilitatis observantia, id est
ad iustificandum et iungendum Christo, sed ad hoc valet nova
creatura. Quod quidem patet ex his quae dicta sunt supra v. 6
(quasi eisdem verbis): in Christo enim Iesu neque circumcisio
aliquid valet, neque praeputium, sed fides quae per dilectionem
operatur. Fides ergo charitate formata est nova creatura. Creati
namque et producti sumus in esse naturae per Adam; sed illa quidem
creatura vetusta iam erat, et inveterata, et ideo dominus producens
nos, et constituens in esse gratiae, fecit quamdam novam creaturam.
Iac. I, 18: ut simus initium aliquod creaturae eius. Et dicitur
nova, quia per eam renovamur in vitam novam; et per spiritum sanctum,
Ps. CIII, 30: emitte spiritum tuum, et creabuntur, et
renovabis faciem terrae. Et per crucem Christi, II Cor. V,
17: si qua est in Christo nova creatura, et cetera. Sic ergo per
novam creaturam, scilicet per fidem Christi et charitatem Dei, quae
diffusa est in cordibus nostris, renovamur, et Christo coniungimur.
|
|