|
Aperta intentione seducentium, et insinuata sua, hic consequenter
apostolus monet eos, et primo ad sui imitationem; secundo ut desistant
ab eius molestatione, ibi de caetero nemo, etc.; tertio implorat eis
gratiae auxilium ad praedictorum impletionem. Dicit ergo primo:
intentio mea est, ut nonnisi in cruce Christi glorier, quod et vos
debetis facere, quia quicumque hanc regulam, quam ego scilicet teneo,
secuti fuerint, scilicet hanc rectitudinem gloriandi. II Cor. X,
13: non in immensum gloriamur, sed secundum mensuram regulae, et
cetera. Pax super illos, scilicet gloriantes quia nonnisi in Christo
gloriantur. Pax, inquam, qua quietentur et perficiantur in bono.
Pax enim est tranquillitas mentis. Cant. VIII, 10: ex quo
facta sum coram illo quasi pacem reperiens. Col. III, 15: pax
Christi exultet in cordibus vestris, in qua, et cetera. Et
misericordia, per quam liberentur a peccatis. Thren. III, 22:
misericordiae domini, quia non sumus consumpti. Sap. IV, 15:
gratia Dei et misericordia in sanctos eius, et respectus in electos
illius, qui scilicet sunt Israel. Rom. II, 28: non enim qui
in manifesto Iudaeus est. Ille ergo est Israel Dei, qui est
spiritualiter Israel coram Deo. Io. I, 47: ecce vere
Israelita, in quo dolus non est. Rom. c. IX, 6: non enim
omnes qui sunt ex Israel, hi sunt Israelitae, et cetera. Sed qui
filii sunt promissionis existimantur in semine. Unde et ipsi gentiles
facti sunt Israel Dei per mentis rectitudinem. Israel rectissimus
interpretatur. Gen. XXXII: Israel erit nomen tuum, et
cetera. Consequenter cum dicit de caetero nemo, etc., monet, ut
desistant a sui molestatione. Et primo ponit admonitionem; secundo
rationem eius assignat, ibi: ego enim stigmata. Dicit ergo de
caetero, etc.; quod potest dupliciter exponi. Uno modo, ut de
caetero accipiatur in vi unius dictionis, ut sit sensus de caetero, id
est amodo. Alio modo ut accipiatur in vi duarum dictionum, ut sit
sensus: de residuo nemo, etc.; quasi dicat: ego gloriabor tantum in
cruce, de omnibus aliis nemo mihi molestus sit, quia ego de nullo
curo. Sed prima melior est. Quod autem dicit nemo mihi molestus
sit, potest referri ad pseudo, qui molesti erant apostolo, movendo
quaestiones, et murmurando de observantiis legalibus. Ps.
XXXIV, 13: ego autem, dum mihi molesti essent, induebar
Cilicio, et cetera. Vel potest referri ad auditores non recte
sentientes, ut dicatur nemo mihi molestus sit, id est nullus auditor
exhibeat se talem, ut rursum in eo necessitatem habeam laborandi,
scilicet aliter sentiendo, quam doceam. Rationem autem horum
assignat, dicens ego enim stigmata, et cetera. Stigmata enim proprie
sunt quaedam notae impressae alicui cum ferro candenti sicut cum servus
ab aliquo domino signatur in facie, ut nullus eum sibi vindicet, sed
quiete dimittat domino suo, cuius stigmata portat. Hoc etiam modo
apostolus dicit se stigmata domini portare, quasi insignitus sit ut
servus Christi. Et hoc quia portabat insignia passionis Christi,
patiens pro eo multas tribulationes in corpore suo, secundum illud I
Petr. II, 21: Christus passus est pro nobis, vobis relinquens
exemplum, et cetera. II Cor. IV, v. 10: semper
mortificationem domini Iesu in corpore nostro circumferentes, et
cetera. Et secundum hoc dupliciter potest continuari ad praemissa.
Uno modo, ut dictum est nemo mihi molestus sit, nam ego porto
insignia domini nostri Iesu Christi in corpore meo, et sic nullus
super me ius habet nisi Christus. Alio modo nemo mihi molestus sit,
quia ego habeo multos alios conflictus et stigmata, quae in
persecutionibus quas patior me molestant, et grave est addere
afflictionem afflicto. Unde conqueritur Iob XVI, 15: concidit
me vulnere super vulnus. Sed prima melior est. Implorat autem
auxilium gratiae Dei, dicens gratia domini nostri Iesu Christi,
etc., per quam praedicta implere possitis, sit cum spiritu vestro,
id est cum ratione vestra, ut veritatem intelligatis. Vel cum spiritu
vestro, quo scilicet debetis legem observare, et non carnaliter.
Rom. c. VIII, 15: non enim accepistis, et cetera.
|
|