|
Non est similis tui in diis, domine, et non est secundum opera tua.
Ps. LXXXV, 8. In verbis istis exprimitur Christi excellentia
quantum ad duo. Et primo quantum ad comparationem ad alios deos, cum
dicit non est similis tui in diis, domine, secundo per comparationem
ad effectus, cum dicit et non est secundum opera tua. Circa primum
sciendum est, quod licet sit tantum unus Deus naturaliter, ut dicitur
Deut. VI, 4: dominus Deus tuus, Deus unus est, tamen
participative et in caelo, et in terra sunt dii multi. I Cor.
VIII, 5: sunt quidem dii multi et domini multi. Nam dii
quandoque dicuntur ipsi Angeli, ut patet Iob I, 6 et II, 1:
cum venissent filii Dei, ut assisterent coram domino. Et quandoque
prophetae, ut dicitur de Moyse, Exod. VII, 1: constitui te
Deum Pharaonis. Item de sacerdotibus dicitur Exod. XXII,
28: diis, id est, sacerdotibus, non detrahes. Item ibi: si
latet fur, dominus domus applicabitur ad deos. Sed Angeli dicuntur
dii, propter abundantissimam refulgentiam divinae claritatis. Iob c.
XXV, 3: super quem non fulget lumen illius. Angeli vero non sunt
similes Christo in diis, qui est splendor paternae gloriae, ut
dicitur infra I, 3. Eph. I, 20: constituens eum ad dexteram
in caelestibus supra omnem principatum, et cetera. Prophetae vero
dicuntur dii, quia ad ipsos sermo Dei factus est. Io. X, 35
illos dixit deos ad quos sermo Dei factus est. Ergo multo
excellentius est Deus Christus, qui est substantialiter ipsum verbum
Dei. Sacerdotes vero dicuntur dii, quia Dei ministri. Is.
LXI, 6: vos sacerdotes domini, vocabimini ministri Dei. Sed
Christus multo fortius, qui non est minister, sed dominus
universorum, Esth. XIII, 11; item Apoc. XIX, v. 16:
dominus dominantium; et infra: tamquam dominus in omni domo sua.
Christus ergo Deus magnus super omnes deos, quia splendor, quia
verbum, quia dominus est. Secundo manifestatur haec excellentia per
effectus, cum dicitur et non est secundum opera tua, ubi sciendum est
quod triplex est opus excellens Christi. Unum quod se extendit ad
totam creaturam, scilicet opus creationis. Io. I, 3: omnia per
ipsum facta sunt. Aliud quidem tantum ad creaturam rationalem, quae
per Christum illuminatur, quod est illuminationis. Io. I, 9:
erat lux vera, et cetera. Tertium est iustificationis, quod pertinet
tantum ad sanctos, qui per ipsum per gratiam vivificantem vivificantur
et iustificantur. Io. I, 4: et vita erat lux hominum. His enim
tribus modis non possunt operari dii praedicti. Angeli enim non sunt
creatores, sed creaturae. Ps. CIII, 4: qui facis Angelos
tuos spiritus, et cetera. Prophetae etiam sunt illuminati, non
illuminantes. Io. I, 8: non erat ille lux, et cetera.
Sacerdotes etiam non iustificabant. Infra X, 4: impossibile est
enim sanguine hircorum et taurorum auferri peccata. Ergo manifeste in
verbis istis demonstratur Christi excellentia, et haec est materia
huius epistolae ad Hebraeos, quae ab aliis distinguitur. Quia in
quibusdam epistolis agitur de gratia novi testamenti quantum ad totum
corpus mysticum Ecclesiae, et hoc in omnibus epistolis quas mittit
Ecclesiis, in ea scilicet quae est ad Romanos, ad Corinthios, ad
Galatas, et usque ad primam ad Timotheum. In quibusdam vero quantum
ad membra principalia, sicut in his quas mittit singularibus personis,
scilicet ad Timotheum, ad Titum, et ad Philemonem. In ista vero
commendat ipsam gratiam quantum ad caput, scilicet Christum; in
corpore enim Ecclesiae ista tria reperiuntur sicut et in corpore
naturali, scilicet ipsum corpus mysticum, membra principalia,
scilicet praelati et maiores, et caput, a quo vita fluit in totum
corpus, scilicet Christus. Sed antequam accedamus ad divisionem,
sciendum est quod ante synodum Nicaenam, quidam dubitaverunt an ista
epistola esset Pauli. Et quod non, probant duobus argumentis. Unum
est, quia non tenet hunc modum quem in aliis epistolis. Non enim
praemittit hic salutationem, nec nomen suum. Aliud est, quia non
sapit stylum aliarum, imo habet elegantiorem, nec est aliqua
Scriptura quae sic ordinate procedat in ordine verborum, et
sententiis, sicut ista. Unde dicebant ipsam esse vel Lucae
Evangelistae, vel Barnabae, vel Clementis Papae. Ipse enim
scripsit Atheniensibus quasi per omnia secundum stylum istum. Sed
antiqui doctores, praecipue Dionysius et aliqui alii, accipiunt verba
huius epistolae pro testimoniis Pauli. Et Hieronymus illam inter
epistolas Pauli recipit. Ad primum ergo dicendum est, quod triplex
ratio fuit quare non posuit nomen suum. Una est, quia non erat
apostolus Iudaeorum, sed gentium. Gal. II, 8: qui operatus est
Petro in apostolatum circumcisionis, operatus est et mihi inter
gentes, et cetera. Et ideo non fecit mentionem de apostolatu suo in
principio huius epistolae, quia nolebat officium sui apostolatus
insinuare, nisi ipsis gentibus. Secunda, quia nomen suum Iudaeis
erat odiosum, cum diceret legalia non debere servari, ut patet Act.
XV, 2 ss. Et ipsum tacuit, ne saluberrima doctrina huius
epistolae abiiceretur. Tertia, quia Iudaeus erat. Hebraei sunt?
Et ego, II Cor. XI, 22. Et domestici non bene sustinent
excellentiam suorum. Non est propheta sine honore nisi in patria sua,
et in domo sua, Matth. XIII, 57. Ad argumentum secundum,
dicendum est, quod ideo est elegantior in stylo, quia etsi sciebat
omnem linguam I Cor. XIV, 18: omnium vestrum lingua loquor,
tamen melius sciebat Hebraeam tamquam sibi magis connaturalem, in qua
scripsit epistolam istam. Et ideo magis ornate potuit loqui in
idiomate suo, quam in aliquo alio. Unde dicit II Cor. XI, 6:
etsi imperitus sermone, sed non scientia. Lucas autem qui fuit
optimus prolocutor, istum ornatum transtulit de Hebraeo in Graecum.
|
|