|
Scripsit autem epistolam istam contra errores quorumdam, qui ex
Iudaismo ad fidem Christi conversi, volebant servare legalia cum
Evangelio, quasi non sufficeret gratia Christi ad salutem. Unde et
dividitur in duas partes. Primo enim multipliciter commendat
excellentiam Christi, ut per hoc praeferat novum testamentum veteri;
secundo agit de his per quae membra iunguntur capiti, scilicet de fide
infra, XI cap., ibi est autem fides. Intendit autem ostendere
excellentiam novi ad vetus testamentum per excellentiam Christi,
quantum ad tres personas solemnes in ipso veteri testamento contentas,
scilicet Angelos, per quos lex tradita est. Gal. III, 19:
ordinata per Angelos in manu mediatoris, et cetera. Quantum ad
Moysen, a quo, vel per quem data est. Io. I, 17: lex per
Moysen data est, et Deut. ult.: non surrexit ultra propheta, et
cetera. Quantum ad sacerdotium per quod ministrabatur, infra: in
priori tabernaculo semper introibant sacerdotes sacrificiorum, officia
consummantes, et cetera. Unde primo praefert Christum Angelis;
secundo Moysi, III cap., ibi unde fratres; sed tertio,
sacerdotio veteris testamenti, V cap., ibi omnis namque pontifex.
Circa primum duo facit, quia primo praefert Christum Angelis in isto
capite; secundo concludit qualis reverentia exhibenda sit novae legi,
II capite, ibi propter hoc abundantius. Adhuc circa primum duo
facit, quia primo excellentiam Christi ostendit; secundo probat,
quod hoc verum sit de Christo, et sic Angelos deficere ab illa
excellentia, ibi tanto melior. Hoc autem est in hac epistola
singulare quod singula verba habent singulas sententias, et servant
ordinem suum. Excellentiam vero Christi denotat quantum ad quatuor.
Primo quantum ad proprietatem originis, vocando eum verum Dei filium
naturalem, cum dicit locutus est nobis in filio; secundo quantum ad
magnitudinem dominationis, ibi quem constituit haeredem universorum;
tertio quantum ad virtutem operationis, ibi per quem fecit et saecula;
quarto quantum ad sublimitatem dignitatis, ibi qui cum sit splendor
gloriae. Quia vero intendit commendare Christum, ut hoc redundet in
novum testamentum, per hoc praefert novum testamentum veteri. Circa
autem vetus testamentum quinque ponit. Primo modum tradendi, quia
multifarie multisque modis, etc.; secundo tempus, cum dicit olim;
tertio auctorem, sive datorem, quia Deus; quarto quibus sit
traditum, quia patribus nostris; quinto quibus ministris, quia in
prophetis. Dicit ergo multifarie, et hoc quantum ad divisionem, quae
attenditur quantum ad tria. Primo quantum ad diversas personas, quia
non uni personae, sed pluribus, scilicet Abrahae, Noe, et sic de
aliis. Secundo quantum ad diversa tempora, et hoc totum ad eius
certitudinem. Unde Matth. c. XX, 1 ss.: exiit primo mane
(...) et circa horam tertiam, et cetera. Item quantum ad ea,
quae ibi ostensa sunt, quia divina. Ex. III, v. 14: ego
sum, qui sum, et cetera. Item eventus futuri. Sap. VIII,
8: signa et monstra scit antequam fiant, et cetera. Item
promissiones futurorum bonorum, saltem in figura. Eccli. III,
v. 25: plurima super sensum hominum monstrata sunt tibi. Item
multifarie quantum ad diversas figuras, quia modo in figura leonis,
modo in figura lapidis, sicut Dan. II, 34: abscissus est lapis
de monte sine manibus. Iob XI, 6: et quod multiplex sit lex oris
eius. Sequitur multisque modis, quod refertur ad tria diversa genera
visionum, scilicet ad visionem corporalem, sicut Dan. V, 5:
apparuerunt digiti quasi manus scribentis in pariete, et cetera.
Aliquando aliquibus per visionem imaginariam. Is. VI, 1: vidi
dominum sedentem, et cetera. Aliquibus vero apparebat per visionem
intellectualem, sicut David. Ps. CXVIII, 100: super
senes intellexi. Unde de istis dicitur Oseae XII, 10: ego
visionem multiplicavi eis. Refertur etiam ad diversos modos loquendi,
quia aliquando plane loquebatur, aliquando vero obscure, nec est
aliquis modus loquendi, quo Scriptura veteris testamenti non
loquatur. Prov. XXII, 20: ecce descripsi eam tibi
tripliciter, in cogitationibus et scientia, et cetera. Tertio, quia
arguendo malos, alliciendo iustos, instruendo ignorantes. II Tim.
III, 16: omnis Scriptura divinitus inspirata utilis est ad
docendum, ad arguendum, et cetera. Secundo tangit tempus traditionis
huius doctrinae, quod est tempus praeteritum, quia olim, id est, non
subito, quia tam magna erant quae de Christo dicebantur, quod non
poterant credi, nisi cum incremento temporum prius didicissent. Unde
dicit beatus Gregorius: per successiones temporum crevit divinae
cognitionis augmentum. Is. c. XLVIII, 3: priora ex tunc
annuntiavi, et ex ore meo exierunt, et audita feci ea, et cetera.
Tertio tangit auctorem, quia Deus, qui loquitur. Ps.
LXXXIV, 9: audiam quid loquatur in me dominus. Hic est
autem, qui non mentitur. Num. XXIII, 19: non est Deus
quasi homo, ut mentiatur. Ex his autem tribus commendat vetus
testamentum, scilicet ab auctoritate, quia est a Deo, a subtilitate
et a sublimitate, quia multifarie multisque modis, a firmitate, quia
olim. Quarto ostendit quibus traditum sit, quia patribus. Et ideo
est nobis familiare, et acceptum. Act. XIII, 32: annuntiamus
vobis eam, quae ad patres nostros repromissio facta est, et cetera.
Sed quinto ostendit quibus ministris, quia non ioculatoribus, sed in
prophetis, id est per prophetas. Rom. I, 2: quod ante promiserat
per prophetas. Act. X, 43: huic omnes prophetae testimonium
perhibent. Deinde cum dicit novissime, describit doctrinam novi
testamenti, et ponit quinque, quorum quatuor sunt diversa a quatuor
praemissis; unum autem est idem utrobique. Quod enim dixerat,
multifarie multisque modis, etc., ostendit quia omnis multitudo
ordinata, ad unum debet referri. Ideo dicit, quod licet sit modus
multiplex, tamen totum ordinatum est ad istud novissimum. Prov.
XXIII, 17 s.: in timore domini esto tota die, et habebis spem
in novissimo. Is. c. X, 22 s.: consummatio abbreviata
inundabit iustitiam. Consummationem enim et abbreviationem dominus
Deus exercituum faciet in medio omnis terrae. Item illud olim in
tempore expectationis et tenebrarum, sed istud in diebus istis, id
est, tempore gratiae. Rom. c. XIII, 12: nox praecessit,
dies autem appropinquavit, et cetera. Ubi notandum est, quod ibi
dicit loquens, hic autem dicit locutus est, ut designet locutionem
novi testamenti perfectiorem illa, quae fuit in veteri. Ad cuius
evidentiam sciendum est, quod tria requiruntur ad locutionem nostram.
Primo, verbi conceptio, qua scilicet praeconcipiatur in mente id quod
ore loquendum est; secundo ipsius verbi concepti expressio, qua
insinuetur quod conceptum est; tertio ipsius rei expressae
manifestatio, qua res expressa evidens fiat. Deus ergo loquendo,
primo concepit, cuius conceptio una fuit, et ab aeterno Iob c.
XXXIII, 14: semel loquitur Deus, et haec aeterna fuit filii
generatio, de qua in Ps. II, v. 7: dominus dixit ad me: filius
meus es tu, ego hodie genui te. Secundo, huiusmodi conceptum
expressit, et hoc tripliciter. Primo in creaturarum editione, cum
scilicet verbum conceptum similitudo patris existens, sit etiam
similitudo ad quam omnes creaturae factae sunt. Gen. I, 3: dixit
Deus: fiat lux, et cetera. Secundo per quasdam notiones, puta in
mentibus Angelorum, in quibus species omnium rerum, quae in verbo
latebant indidit, et in mentibus hominum sanctorum: et hoc per
revelationes sensibiles, vel intellectuales, vel imaginarias. Et
ideo omnis talis manifestatio procedens a verbo aeterno, locutio
nuncupatur. Ier. I, 2: factum est verbum domini, et cetera.
Tertio per carnis assumptionem, de qua dicitur Io. I, 14:
verbum caro factum est, et vidimus gloriam eius, et cetera. Et ideo
dicit Augustinus, quod hoc modo se habet verbum incarnatum ad verbum
increatum, sicut verbum vocis ad verbum cordis. Prima autem
expressio, scilicet in creatione, non ordinatur ad manifestationem,
sed ad esse, Sap. I creavit Deus ut essent omnia. Cum ergo
expressio non habeat rationem locutionis nisi prout ordinatur ad
manifestationem, manifestum est, quod illa expressio non potest dici
locutio, et ideo numquam dicitur, quod Deus loquatur creando
creaturas, sed quod cognoscatur. Rom. I, 20: invisibilia Dei
per ea quae facta sunt, intellecta conspiciuntur. Secunda vero
expressio, quae est editio specierum in mente angelica, vel humana,
ordinatur tantum ad cognitionem sapientiae divinae, et ideo potest dici
locutio. Tertia vero, quae est per assumptionem carnis, ordinatur ad
esse, et ad cognitionem, et ad expressam manifestationem, quia per
assumptionem carnis, et verbum factum est homo, et nos in cognitionem
Dei perfecit. (Io. XVIII, 37: ad hoc natus sum, ut
testimonium perhibeam veritati). Et se nobis expresse manifestavit.
Bar. c. III, 38: post haec in terris visus est, et cum
hominibus conversatus est. Sic ergo, licet Deus loquatur in novo et
veteri testamento, perfectius tamen in novo nobis loquitur, quia ibi
per revelationes in mentibus hominum, hic per incarnationem filii.
Vetus vero testamentum traditum est patribus, aspicientibus a longe et
intuentibus Deum procul; istud autem nobis, scilicet apostolis, qui
vidimus eum in propria persona. I Io. I, 1: qui audivimus, et
vidimus oculis nostris, et manus nostrae contrectaverunt de verbo
vitae. Deut. V, 3 s.: non cum patribus nostris iniit pactum,
sed nobiscum, qui in praesentiarum sumus, et vidimus, et facie ad
faciem locutus est nobis. Unde patet quod illa locutio fuit
promissoria. Gal. III, 16: Abrahae dictae sunt
repromissiones. Ista locutio est exhibitoria. Io. I, 17:
gratia et veritas per Iesum Christum facta est. Item, ibi locutus
est in prophetis, hic in filio, qui est dominus prophetarum. Io.
I, 18: unigenitus, qui est in sinu patris, ipse nobis narravit.
Sed numquid omnes, per quos loquitur Deus, sunt prophetae? Ad quod
dicendum est, quod quinque requiruntur ad hoc quod aliquis sit verus
propheta. Primum est revelatio eorum, quae excedunt humanam
cognitionem, alias non dicitur propheta, sed sapiens, sicut
Salomon, cuius mens illuminata est ad ea quae sunt secundum rationem
humanam. Unde nec a Iudaeis propheta dicitur, sed sapiens.
Secundum est intelligentia revelatorum, alias, nisi revelata
intelligeret, non esset propheta. Intelligentia opus est in visione,
Dan. X, 1, et inde est, quod Nabuchodonosor revelationem sibi
factam non intelligens, propheta non dicitur, sed Daniel, qui eam
intellexit. Tertium est, quod propheta in rebus visis, quibus
alienatur, non detineatur in ipsis rebus, sed tamquam in figuris,
alias non esset propheta, sed phreneticus, qui imaginata apprehendit,
ut ipsas res. Ier. XXIII, v. 28: qui habet somnium, narret
somnium, et qui habet sermonem meum, narret sermonem meum. Quartum
est, ut cum certitudine revelata percipiat, quasi per demonstrationem
sciens, alias esset somnium, et non prophetia. Is. l, v. 5:
dominus aperuit mihi aurem, ego autem non contradico, retrorsum non
abii. Quintum est, ut adsit voluntas annunciandi quae revelata sunt;
unde et Daniel a quibusdam dicitur quod non est propheta, quia non
accepit revelata per modum enunciabilem; unde non dicitur, quod factum
est verbum domini ad Danielem, sicut de aliis prophetis dicitur.
Ier. XX, 8 s.: factum est verbum domini mihi in opprobrium, et
in derisum tota die, et dixi: non recordabor eius, neque loquar ultra
in nomine illius, et factus est in corde meo sicut ignis aestuans.
Sed rursum quaeritur quare dicit in prophetis, cum potius debuisset
dicere per prophetas. Ad hoc dicendum est, quod hoc fecit, ut
excluderet quorumdam errorem. Primo quidem errorem Porphyrii
dicentis, quod prophetae ea, quae dixerunt fingendo, non ex spiritu
sancto dixerunt. Et contra hoc dicit in prophetis, quasi non ipsi
locuti sunt ex se, sed Deus locutus est in eis. II Pet. I,
21: non enim voluntate humana allata est prophetia, sed spiritu
sancto inspirati, locuti sunt sancti Dei homines. Secundo ad
excludendum errorem quorumdam, dicentium prophetiam esse quid naturale
et haberi per naturalem dispositionem, sicut cum aliquis melancholicus
est adeo fortis imaginationis, quod imaginata apprehendat ut certa et
res ipsas. Et ideo dicit locutus est in prophetis; quasi dicat: non
habetur prophetia per modum naturalis dispositionis et passionis, sed
per locutionem internam a Deo. Io. III, 8: spiritus ubi vult
spirat. Tertio contra errorem dicentium haberi prophetiam per modum
habitus sicut scientiam, ut scilicet quandocumque vult homo prophetet.
Quod non est verum, cum prophetiae spiritus non adsit prophetis
semper, sed cum eorum mens illustratur divinitus. Unde, IV Reg.
IV, 27 dicit Eliseus: anima eius in amaritudine est, et dominus
celavit a me. Et ideo dicit in prophetis, quasi dicat: non habetur
ab omnibus, et semper, ut habitus, sed ab illis, in quibus placet
Deo loqui. Quarto ad excludendum errorem Priscillae, et Montani,
dicentium prophetas non intelligere ea quae dicebant, quod non est
verum. Unde dicitur Aggaei I, 3: factum est verbum domini in manu
Aggaei prophetae; in manu, id est, in potestate. Et I Cor.
XIV, 32: spiritus prophetarum prophetis subiecti sunt. Et ideo
dicit in prophetis, id est, in intellectu et potestate prophetarum.
Sic ergo patet Christi proprietas, quia filius est naturalis. Io.
XIV, 10: pater in me est, et ego in patre. Sed numquid est de
illis filiis, de quibus dicitur in Ps. LXXXI, 6: ego dixi:
dii estis, et filii excelsi omnes? Absit, quia illi dicuntur filii
cum universitate, iste est constitutus haeres, et dominus
universorum. Numquid est de illis filiis, de quibus dicitur Io.
I, 12: dedit eis potestatem filios Dei fieri? et cetera. Non
quidem, quia illi dicuntur facti filii, iste vero est filius, per
quem fecit et saecula. Numquid est de illis filiis, qui gloriantur in
spe gloriae filiorum Dei? Rom. V, 2. Non quidem, quia illi
sunt filii per spem gloriae Dei, quam habent, iste vero ipsius
gloriae splendor. Alii dicuntur filii, quia facti ad imaginem huius
filii. Rom. VIII, 29: quos praescivit conformes fieri
imaginis filii eius; iste autem est ipsa imago, et figura substantiae
eius. Alii dicuntur filii, ut in se verbum Dei continentes,
secundum illud Phil. II, 15: ut sint sine querela, et simplices
filii Dei, sine reprehensione in medio nationis pravae et perversae,
inter quos lucetis sicut luminaria in mundo, verbum vitae continentes.
Iste autem filius portat omnia verbo virtutis suae. Ergo patet
Christi excellentia quantum ad proprietatem originis, et diffuse
quantum ad alios filios Dei; per quod ostenditur eminentia novi
testamenti ad vetus. Sed tamen utrobique dicit locutus est, vel
loquens, et denotat eumdem esse actorem veteris et novi testamenti
contra Manichaeum. Eph. II, 18: per ipsum habemus accessum
ambo in uno spiritu, et cetera. Rom. III, v. 29: an
Iudaeorum Deus tantum? Nonne et gentium? Item illud fuit traditum
patribus nostris, sed istud nobis, id est, apostolis, qui Christum
in propria persona vidimus. Deut. V, 3: non cum patribus nostris
inivit pactum, sed nobiscum, qui in praesentiarum sumus et vivimus.
Item illud per prophetas, sed istud in filio, id est, per filium,
qui est dominus prophetarum. Io. I, 18: unigenitus, qui est in
sinu patris, ipse enarravit. Et ista occasione apostolus introducit
eum esse filium. Consequenter ostendit magnitudinem dominationis
Christi, cum dicit quem constituit haeredem; quia, ut dicitur Gal.
IV, 7: si filius, et haeres per Deum. In Christo autem sunt
duae naturae, scilicet divina et humana. Secundum ergo, quod est
filius naturalis, non est constitutus haeres, sed est naturalis; sed
inquantum homo, factus est filius Dei. Rom. I, 3: qui factus
est ei ex semine David secundum carnem. Et secundum hoc est
constitutus haeres universorum, sicut verus filius patris. Matth.
ult.: data est mihi omnis potestas. Et hoc quantum ad totam
creaturam in qua accepit dominationem. Item non tantum quo ad unum
genus hominum, sed universorum, scilicet tam Iudaeorum, quam
gentium. Ps. II, 8: postula a me, et dabo tibi gentes
haereditatem tuam, et cetera. Quem constituit haeredem universorum.
Ostensa excellentia Christi quantum ad proprietatem originis, hic
ostendit excellentiam eius quantum ad maiestatem dominii, et quidem
congrue coniungit locutus est in filio, et constitutus est haeres,
quia si filii, et haeredes, Rom. VIII, 17. Sciendum est
autem, quod in Christo sunt duae naturae, divina scilicet et humana;
sed secundum divinam naturam, sicut non est constitutus filius cum sit
filius naturalis ab aeterno; ita nec est constitutus haeres, sed ab
aeterno est haeres naturalis. Secundum vero naturam humanam, sicut
est factus filius Dei Rom. I, 3: qui factus est ei ex semine
David secundum carnem ita et factus est haeres universorum. Et
quantum ad hoc dicit quem constituit haeredem, id est, dominum,
universorum. Matth. XXI, 38: hic est haeres, venite et
occidamus eum. Mich. I, 15: adhuc haeredem adducam tibi, qui
habitas in Maresa, usque ad Odollam, veniet gloria Israel. Et
quidem secundum divinam naturam competit Christo, quod sit haeres
genitus, et dominus. Et primo quidem, quia ipse est Dei virtus, et
Dei sapientia, I Cor. I, 24, per quem pater omnia facit. Et
ideo si pater dicitur dominus omnium, ratione creationis, similiter et
filius, per quem omnia producuntur in esse, dominus est. Prov.
VIII, 30: cum eo eram cuncta componens. Secundo quia filius
est patris sapientia, qua omnia gubernat. Sap. VIII, 1 dicitur
de sapientia: attingit a fine usque ad finem, et cetera. Si ergo
pater dicitur dominus ratione gubernationis Sap. XIV, 3: tu
autem, pater, gubernas omnia, etc., et filio competit dominium.
Item pater est dominus, inquantum ad ipsum omnia ordinantur, sicut ad
primum principium, et finem omnium; similiter et filius, qui est Dei
sapientia, praecedens omnia, dominus est. Eccli. I, 3:
sapientiam Dei praecedentem omnia, quis investigabit? Prov.
XVI, v. 4: universa propter semetipsum operatus est dominus.
Secundum humanam vero naturam competit etiam Christo, quod sit
constitutus haeres et dominus universorum. Primo quidem ratione
unionis, ex hoc scilicet ipso, quod assumptus est homo ille in persona
filii Dei. Act. V, 31: hunc Deus dominum salvatorem
constituit. Eph. I, 21: constituit eum super omnem principatum,
et potestatem, et cetera. Secundo ratione potestatis, quia omnia ei
obediunt, et serviunt. Matth. ult.: data est mihi omnis potestas
in caelo, et cetera. Tertio ratione subiectionis. Phil. II,
10: in nomine Iesu omne genu flectatur, et cetera. Sed dicit
universorum, quod refertur ad totius naturae universitatem, in qua
accepit dominium, secundum illud Ps. VIII, 8: omnia subiecisti
sub pedibus eius. Item refertur ad omne genus hominum, ut sit
sensus: universorum, id est, tam Iudaeorum, quam etiam omnium
aliorum hominum, secundum illud Ps. II, 8: postula a me, et
dabo tibi gentes haereditatem tuam, et cetera. Et de hoc dicitur
Esth. XIII, 11: dominus omnium tu es. Consequenter cum dicit
per quem fecit et saecula, ostendit virtutem operationis Christi,
quare sit constitutus haeres universorum, non quod ipse sit factus in
tempore et hoc meruerit merito bonae vitae, sicut dicit Photinus, sed
quod aeque omnia facta sunt per ipsum, sicut et per patrem. Per ipsum
enim fecit pater saecula. Sed sciendum est, quod ista praepositio per
denotat causam actus. Sed hoc est dupliciter: uno modo, quia est
causa factionis ex parte facientis, ut cum scilicet causale cui
adiungitur, est causa actionis secundum quod exit ab agente. Semper
enim factio est medium inter faciens et factum. Potest ergo denotare
circa agens causam finalem, ut artifex operatur per lucrum; aliquando
causam formalem, ut ignis calefacit per calorem; aliquando vero causam
efficientem, ut balivus operatur per regem. Nullo istorum modorum est
filius causa patris, quod per illum operetur, sicut nec quod ab ipso
sit. Aliquando vero causale est causa actionis, secundum quod
terminatur ad factum, ut artifex operatur per martellum. Martellus
enim non est causa artificis, quod agat; sed est causa artificiato,
quod ab artifice procedat, ut ferro, quod recipiat operationem ab
artifice, et sic filius est causa facti, et pater operatur per
filium. Sed numquid filius est minor patre? Videtur quod sic, quia
illud quod est causa facti, ut fiat, videtur habere rationem
instrumenti. Sed ad hoc dicendum est, quod si non esset eadem virtus
numero in filio et patre, et eadem operatio, teneret obiectio. Nunc
ergo eadem est virtus et operatio patris et filii, sicut et eadem
natura et esse, et dicitur pater per eum facere saecula, quia genuit
eum operantem saecula. Io. V, 19: quaecumque pater facit, et
filius facit. Saeculum dicitur spatium rei temporalis. Saecula ergo
sunt successiones temporum; non ergo fecit tantum tempora sempiterna,
secundum quod philosophi aliqui dixerunt Deum tantum fecisse
sempiternum, et Angelos creasse temporalia, sed etiam fecit
temporalia, quae vocat hic saecula. Infra XI, 3: fide
intelligimus aptata esse saecula. Io. I, 3: omnia per ipsum facta
sunt. In hoc ergo removet errorem Manichaei dupliciter. Primo in
hoc quod dicit eum actorem veteris testamenti; secundo quod dicit ipsum
fecisse temporalia.
|
|