|
Superius ostendit apostolus Christi excellentiam quantum ad originis
proprietatem, quantum ad dominii maiestatem, et quantum ad operationis
virtutem, hic autem ostendit eius excellentiam quantum ad gloriae et
dignitatis sublimitatem. Et pars ista dividitur in duas. Primo enim
ostendit Christum esse idoneum ad dignitatem istam; secundo ponit
ipsam dignitatem, ibi sedet ad dexteram. Idoneitatem vero ostendit ex
duobus, quae reddunt aliquem idoneum ad aliquid magnum: unum est
facilitas administrandi, aliud est industria et strenuitas exequendi.
Primo ergo ostendit eius facilitatem; secundo eius strenuitatem, ibi
purgationem peccatorum faciens. Circa primum sciendum est, quod tria
requiruntur, quae faciunt facilitatem ad dignitatem aliquam
ministrandam. Primum quidem sapientia, ne erret gubernando. Eccle.
c. X, 5: est et malum quod vidi sub sole, quasi per errorem
egrediens a facie principis: positum stultum in dignitate sublimi.
Prov. c. VIII, 15: per me reges regnant. Secundum est
generis prosapia, ne contemnatur praecipiendo. Prov. ult.: nobilis
in portis vir eius, cum sederit cum senatoribus terrae. Tertium,
virtutis potentia in exequendo. Eccli. c. VII, 6: noli
quaerere fieri iudex, nisi valeas virtute irrumpere iniquitates. Et
quantum ad ista tria apostolus ostendit in Christo facilitatem ad
dignitatem praedictam. Primo quia non solum est sapiens, sed etiam
ipsa sapientia; unde dicit cum sit splendor gloriae. Secundo quia non
solum est nobilis, sed est ipsa nobilitas, quia est figura substantiae
eius. Tertio quia non solum est potens, sed est ipsa potentia portans
omnia verbo, et cetera. Tria autem sunt, ut supra dictum est, quae
faciunt hominem idoneum ut magnam dignitatem assequatur. Primum est
sapientiae claritas. Prov. c. III, 35: gloriam sapientes
possidebunt. Et ideo ostendit Christi sapientiam, dicens qui cum sit
splendor gloriae. Ubi est considerandum, quod, secundum Ambrosium,
gloria est clara cum laude notitia, quasi quaedam manifesta notitia,
quae de bonitate alicuius habetur. Sed, sicut dicitur Matth.
XIX, 17: nemo bonus, nisi solus Deus, et etiam Lc.
XVIII, 19, unde ipse est bonitas antonomastice et per
essentiam. Alia vero bona sunt per participationem, et ita soli Deo
convenit gloria antonomastice. Is. XLII, 8: gloriam meam
alteri non dabo. I Tim. I, 17: regi autem saeculorum
immortali, invisibili, soli Deo honor et gloria. Cognitio ergo
divinae bonitatis, excellenter et antonomastice dicitur gloria, id
est, clara cum laude notitia bonitatis divinae. Ista aliqualiter
habetur ab homine, quia nunc cognosco ex parte, I Cor. XIII,
12, sed habetur excellentius ab Angelis, sed a solo Deo perfecte.
Deum enim nemo vidit unquam, Io. I, 18, verum est, nec Angeli
comprehensive, sed ipse solus seipsum comprehendit. Ergo sola
cognitio Dei de seipso perfecte dicitur gloria, quia perfectam
notitiam habet et clarissimam de seipso. Quoniam autem splendor est
illud quod a fulgente primo emittitur, sapientia vero est quiddam
fulgens Eccli. VIII, 1: sapientia hominis lucet in vultu eius
inde est quod prima conceptio sapientiae est quasi quidam splendor.
Verbum ergo patris, quod est quidam conceptus intellectus eius, est
splendor sapientiae, qua se cognoscit. Et ideo apostolus filium vocat
splendorem gloriae, id est, divinae clarae notitiae. In quo ostendit
ipsum non solum sapientem, sed sapientiam genitam. Is. LXII,
1: donec egrediatur ut splendor iustus eius, et cetera. Secundum
quod facit hominem idoneum ad magnam dignitatem, est generis
nobilitas. Et hoc ostendit esse in Christo, quia dicit, quod est
figura substantiae eius. Decet enim cum sapientia esse nobilitatem in
principe. Deut. I, 15: tulique de tribubus vestris sapientes et
nobiles, et constitui eos principes, et cetera. Figura hic ponitur
pro charactere, vel imagine; quasi dicat: imago substantiae.
Sciendum tamen, quod licet imago dicat similitudinem, non tamen
quaelibet similitudo est imago. Albedo enim in pariete non est imago
albedinis meae, sed imago et similitudo in specie. Illud ergo proprie
dicitur esse imago alicuius, quod habet similitudinem speciei eius,
vel expressum signum speciei. Inter accidentia vero nihil ita est
expressum signum, sicut speciei est figura. Unde qui describit
figuram animalis, describit imaginem eius. Filius ergo, qui est
imago invisibilis Dei, Col. I, 15, proprie dicitur figura.
Sed cuius? Substantiae eius. Imago enim alicuius est multiplex.
Aliquando enim est signum repraesentans speciem in nullo cum ipsa
conveniens, sicut imago hominis in pariete, quae in nullo habet veram
speciem hominis. Aliquando vero assimilatur ei in specie, non tantum
in repraesentando, sed etiam in essendo, sicut filius est imago vera
patris. Gen. V, 3: Adam genuit filium ad imaginem suam, id
est, in natura speciei. Et ideo addit substantiae eius, quia,
secundum Augustinum, filius dicitur imago patris, quia est eiusdem
naturae cum ipso. Dicit ergo, quod est figura substantiae. Sed
quare non dicit quod est figura naturae? Quia possibile est, quod
natura speciei multiplicetur ad multitudinem individuorum in compositis
ex materia et forma. Unde filius Socratis non habet eamdem naturam
numero cum patre suo. Substantia vero numquam multiplicatur. Non
enim alia est substantia patris, alia filii. Nec enim dividitur
secundum diversa individua. Quia ergo una et eadem est numero natura
in patre et filio Dei, ideo non dicit naturae, quae dividitur, sed
substantiae indivisibilis. Io. X, 30: ego et pater unum sumus.
Et c. XIV, 10: ego in patre, et pater in me est. Tertium
quod facit hominem idoneum, est virtus et potestas. Unde Eccli.
VII, v. 6: noli quaerere esse iudex, nisi valeas virtute
irrumpere iniquitates. Et ideo ostendit virtutem, cum dicit
portansque omnia verbo virtutis suae. Proprium autem principum et
potentum est portare. Iob IX, 13: sub quo curvantur, qui
portant orbem. Ipse ergo portat. Sed videndum est quid portat, et
quo, vel per quid. Quantum ad primum sciendum est, quod id, quod de
se nec stare nec ambulare potest, indiget portari. Omnis autem
creatura de se nec subsistere, nec operari potest. Primum patet,
quia remota causa, removetur effectus, Deus autem est causa omnis
substantiae, quia non minus est causa substantiae rei quantum ad
fieri, quam domificator est causa fieri domus, inde, sicut ad
absentiam domificatoris cessat fieri domus et ad absentiam solis cessat
fieri et esse luminis in aere: ita ad subtractionem virtutis divinae
cessat et esse, et fieri, et subsistere omnis creaturae. Portat ergo
omnia quantum ad suum esse. Portat etiam omnia quantum ad operari,
quia subtracta influentia eius, cessat omnis motio causarum
secundarum, cum ipse sit causa prima, et causa prima plus influit,
quam secunda. Iob XXXVIII, 6: super quo bases illius
solidatae sunt. Sic ergo patet, quod omnia portat. Sed per quid
portat? Verbo virtutis suae. Quia enim apostolus loquens de
creatione rerum dixit, quod Deus omnia fecit per filium, quia
scilicet dixerat, per quem fecit et saecula. Ille autem per quem
aliquis operatur, non videtur virtute sua operari, sed virtute eius,
qui per eum operatur; sicut balivus, per quem rex operatur, non
operatur virtute propria. Ergo per hoc videtur, quod filius non
operetur virtute propria. Ideo dicit apostolus quod portat verbo
virtutis suae, quia, cum idem sit causa essendi et conservandi, cum
dicit quod filius virtute sua est causa conservationis, ostendit quod
etiam est causa essendi. Sed numquid non virtute patris? Utique, et
eius virtute, quia eadem est virtus utriusque. Operatur ergo et
virtute propria, et virtute patris, quia virtutem suam habet a patre.
Nec tamen dicit apostolus virtute sua, sed verbo virtutis suae, ad
ostendendum quod sicut pater omnia per verbum produxit Ps.
XXXII, 9: ipse dixit et facta sunt, etc., in quo ostenditur
maxima virtus patris ita filius eodem verbo, quod est ipse, omnia
fecit. Et in hoc ostendit apostolus potentiam virtutis suae, quia
eamdem habet cum patre, quia eadem operatur et per idem, quo ille.
Sed tunc est dubium: quia pater, cum dicit, producit verbum. Ergo
filius cum dicit, produceret verbum, et sic verbum patris esset verbum
filii. Et ad hoc dicunt Graeci, quod sicut filius est imago patris,
ita spiritus sanctus est imago filii. Et sic exponit Basilius portans
verbo virtutis suae, id est, spiritu sancto. Nam sicut filius est
verbum patris, ita ut dicunt spiritus sanctus est verbum filii. Et
ideo per ipsum facit filius, sicut per filium pater. Verumtamen
proprie loquendo, verbum non dicitur nisi quod procedit ut conceptus ab
intellectu, ad quod sequitur procedere in similitudinem speciei.
Spiritus autem sanctus, et si sit similis, non tamen habet hoc ex
modo suae processionis, quia non procedit ut conceptus ab intellectu,
sed ut amor a voluntate. Aliter autem exponit Glossa verbo virtutis
suae, id est, imperio suo. Sed hic adhuc est dubium de isto verbo
quid sit, quia imperium hominis vel est exterius per vocem prolatum:
et hoc non potest dici in divinis, quia nihil est extrinsecum a natura
divina, procedens a filio, per quod omnia portentur; vel illud
imperium est interius in corde conceptum: sed nec etiam hoc potest
stare, quia nihil in mente Dei concipitur, nisi verbum aeternum.
Ergo istud imperium, sic conceptum in mente filii, esset verbum
aeternum, et sic essent duo verba aeterna, quod nefas est dicere.
Ideo ad argumentum est dicendum, sicut exponit Augustinus illud Io.
XII, 48: sermo quem locutus sum, ille iudicabit eum, id est,
ipse ego, qui sum verbum patris, iudicabo eum. Et similiter, in
proposito, verbum virtutis suae, id est, seipso, qui est verbum
virtuosum. Per ista ergo tria, ostendit tria de Christo. Per hoc
enim quod est splendor, ostendit eius coaeternitatem cum patre. In
creaturis enim splendor est coaevus, sed ille est coaeternus. Et hoc
est contra Arrium. Sed cum dicit imago substantiae, ostendit eius
consubstantialitatem. Quia enim splendor non est eiusdem naturae cum
resplendente, ne forte aliquis credat, quod non sit similis in
natura, dicit quod est imago, vel figura substantiae. Sed quia
filius, et si sit eiusdem naturae cum patre, si tamen sit infirmus,
deficit a virtute patris; ideo subdit portans omnia verbo virtutis
suae. Apostolus ergo in his tribus commendat Christum a tribus,
scilicet a coaeternitate, a consubstantialitate, et ab aequalitate
potestatis. Deinde cum dicit purgationem peccatorum faciens ostendit,
secundum, quod facit ad idoneitatem dignitatis eius, scilicet
strenuitas, et industria, quam habuit in operando. Fuit enim hoc
magnae industriae, ut quod ei competebat ex natura, qua Deus est,
ipse meruerit per passionem in natura assumpta. Unde Phil. II, 8
s.: factus est obediens usque ad mortem, propter quod et Deus
exaltavit illum. Purgare ergo peccata, etsi conveniat ei ex natura
divina, tamen convenit ei etiam ex merito passionis. Unde Eccli.
XLVII, v. 13: Christus purgavit peccata eius, et exaltavit
in aeternum cornu eius, et cetera. Matth. I, v. 21: ipse enim
salvum faciet populum suum a peccatis eorum. Convenit etiam Christo
purgare, ratione divinae naturae, et ratione proprietatis filii.
Ratione divinae naturae, quia culpa seu peccatum proprie est malum
rationalis creaturae. Hoc autem malum, sive peccatum non potest
reparari nisi per Deum. Nam peccatum in voluntate consistit,
voluntatem autem solus Deus potest movere. Ier. XVII, 9 s.:
pravum est cor hominis et inscrutabile, quis cognoscet illud? Ego
dominus, et cetera. Et huiusmodi ratio est, quia quod est
immediatius fini, non reducitur ad ipsum finem, nisi a prima causa
agente. Voluntas autem est ultimi finis, quia scilicet ad fruendum
Deo: et ideo a Deo tantum movetur et reducitur. Cum ergo Christus
sit verus Deus, manifestum est, quod purgationem peccatorum facere
potest. Is. XLIII, 25: ego sum qui deleo iniquitates vestras
propter me, et cetera. Lc. c. II, 7: quis potest peccata
dimittere, nisi solus Deus? Ratione vero proprietatis competit etiam
Christo. Ad cuius evidentiam sciendum est, quod in peccato, primo
quidem est transgressio legis aeternae et iuris divini, cum omne
peccatum sit iniquitas, quae est transgressio legis. Is. c.
XXIV, 5: mutaverunt ius, dissipaverunt foedus sempiternum. Cum
ergo lex aeterna et ius divinum sit a verbo aeterno, manifestum est
quod ad Christum competit purgatio peccatorum, inquantum est verbum.
Ps. CVI, 20: misit verbum suum, et sanavit eos. Secundo est
in peccato amissio luminis rationis, et per consequens sapientiae Dei
in homine, cum huiusmodi lumen sit participatio quaedam divinae
sapientiae. Bar. III, 28: et quia non habuerunt sapientiam,
ideo perierunt. Prov. XIV, 22: errant omnes qui operantur
malum. Et secundum philosophum, omnis malus est ignorans.
Rectificatio autem ad divinam sapientiam, competit ei qui est divina
sapientia. Hic autem est Christus. I Cor. I, 23 s.:
praedicamus Christum, Dei virtutem, et Dei sapientiam. Sap.
IX, 19: nam per sapientiam sanati sunt, quicumque placuerunt
tibi, domine, a principio. Tertio in peccato est deformatio
similitudinis Dei in homine. Prov. XV, 7: cor stultorum
dissimile erit. Unde dicitur Lc. XV, 13 de filio prodigo, quod
abiit in regionem longinquam. De filio prodigo, quod abiit in
regionem longinquam. Et ideo competit huiusmodi deformationi
rectificari per filium, qui est imago patris. I Cor. XV, 49:
sicut portavimus imaginem terreni, portemus imaginem caelestis.
Quarto amissio aeternae haereditatis, in cuius signum homo post
peccatum exclusus est a Paradiso, Gen. III, 23. Reparatio
autem ad hoc proprie convenit filio, qui est haeres. Rom. VIII,
17: si filii, et haeredes. Gal. c. IV, 4 s.: misit Deus
filium suum, natum ex muliere, factum sub lege, ut eos, qui sub lege
erant, redimeret, et adoptionem filiorum Dei reciperemus. Sic ergo
patet, quod Christo competit purgare peccata, et ratione humanae
naturae, et ratione divinae. Sed quomodo fecit purgationem
peccatorum? Ex hoc patet. In peccato enim primo est perversitas
voluntatis, qua homo recedit a bono incommutabili, et ad hanc
rectificandam, exhibuit Christus gratiam iustificantem. Rom.
III, 24: iustificati gratis per gratiam ipsius. Secundo est
macula relicta in anima ex perversitate voluntatis, et ad hanc lavandam
praebuit sanguinem suum. Apoc. I, 5: dilexit nos, et lavit nos a
peccatis, et cetera. Tertio est reatus poenae cui homo addicitur ex
culpa, et ad satisfaciendum per hanc obtulit semetipsum Dei hostiam in
ara crucis. Eph. V, 2: Christus dilexit Ecclesiam, et tradidit
semetipsum pro ea, ut illam sanctificaret. Quarto servitus Diaboli,
cui homo efficitur obnoxius peccando, quia qui facit peccatum servus
est peccati, et ad eripiendum nos ab hac, redemit nos. Ps. XXX,
6: redemisti me, domine Deus veritatis. Consequenter cum dicit
sedet ad dexteram, subiungit ipsam dignitatem, quasi dicat: non
videtur indecens si sedet, et cetera. Quia ipse est splendor et
figura, et portat omnia, et cetera. In verbo autem sessionis tria
solent importari. Unum est sedentis auctoritas. Iob c. XXIX,
25: cumque sederem quasi rex circumstante exercitu, et cetera. In
divina autem curia multi assistunt, quia Dan. VII, 10: millia
millium ministrabant ei, et decies centena millia assistebant ei. Sed
nullus legitur ibi sedere; quia omnes sunt ibi servi et ministri.
Infra eodem: omnes sunt administratorii spiritus in ministerium
missi. Sed solus iste habet regiam dignitatem. Dan. VII, v.
22: et usque ad antiquum dierum venit, et postea sequitur: et dedit
ei potestatem, et honorem, et regnum, et cetera. Matth. XXV,
31: cum venerit filius hominis in maiestate sua, et omnes Angeli
eius cum eo, tunc sedebit super sedem maiestatis suae, et post
sequitur: tunc dicet rex his, et cetera. Secundum est sedentis
stabilitas. Lc. ult.: sedete in civitate, et cetera. Dan.
VII, v. 14: potestas eius potestas aeterna, etc. et infra
XIII, 8: Christus Iesus heri et hodie, ipse in saecula. Item
aliquando sedere importat humilitatem, quia sedens inferior est
stantibus. Ps. CXXXVIII, 2: tu cognovisti sessionem meam.
Et sic non accipitur hic, sed primis duobus modis. Sed contra,
Act. VII, 56: ecce video caelos apertos, et Iesum stantem,
et cetera. Et dicendum est, quod sedere, et stare, et huiusmodi
dispositiones de Deo dicuntur, secundum similitudinem. Et ideo
secundum diversa, dicitur et sedens, et stans. Sedens quidem propter
immobilitatem; sed stans propter utilitatem ad fortiter resistendum.
Unde stabat quasi paratus iuvare Stephanum, in agone constitutum.
Sed addit apostolus, quod sedet ad dexteram. Quod, si referatur ad
divinam naturam, est sensus: ad dexteram, id est ad aequalitatem
patris. Si vero ad humanam, est sensus: ad dexteram, id est in
potioribus bonis patris. Mc. ult.: sedet a dextris Dei. Ps.
CIX, 1 et Matth. XXII, 44: dixit dominus domino meo:
sede a dextris meis. Sed inter eos qui habent assessores, quidam sunt
simpliciter maiores, ut rex vel imperator; quidam vero non simpliciter
maiores, sed secundum quid, ut praepositi, vel balivi. Sed
Christus non sedet ad dexteram alicuius inferiorum iudicum, sicut
alicuius praepositi, ut balivi, sed simpliciter maioris, quia ad
dexteram maiestatis. Maiestas proprie est summa potestas. Is.
VI, 3: plena erat omnis terra maiestate eius. Prov. XXV,
27: qui scrutator est maiestatis, opprimetur a gloria. Christus
autem etsi sic sedeat ad dexteram maiestatis, habet tamen et ipse
maiestatem, quia habet eamdem cum patre. Matth. XXV, v. 31:
cum venerit filius hominis in maiestate sua. Lc. IX, 26: hunc
filius hominis erubescet cum venerit in maiestate sua et patris. Dicit
etiam non solum maiestatis, sed etiam in excelsis, id est, super
omnem creaturam. Eccli. XXIV, 7: ego in altissimis habito.
Sic ergo sedet in excelsis, quia elevatus est super omnem creaturam.
Ps. VIII, v. 2: quoniam elevata est magnificentia tua super
caelos. Et secundum quod dicit Chrysostomus, apostolus in loco isto
tenet modum volentis instruere parvulum, qui non statim proponit ei
summa, sed paulatim perducit eum, modo loquendo ardua, modo
proponendo infima; ita etiam modo proponit divina, cum dicit in
filio, modo humana, cum dicit quem constituit haeredem, et cetera.
Et sic de aliis, ut patet in Glossa.
|
|