|
Sicut supra dictum est, apostolus in toto capitulo intendit praeferre
Christum Angelis quantum ad excellentiam, unde posuit quatuor
pertinentia ad excellentiam Christi, scilicet quantum ad originem quia
filius, quantum ad dominationem quia haeres, quantum ad operationem
quia ipse fecit saecula, quantum ad honorem quia sedet ad dexteram
maiestatis. Modo apostolus in parte ista ostendit, quod Christus
quantum ad ista quatuor excedit Angelos; et primo quantum ad
filiationem; secundo quantum ad dominationem, ibi et cum iterum
introducit; tertio quantum ad operationem creationis, ibi et tu in
principio, domine, terram fundasti; quarto quantum ad patris
confessionem, ibi ad quem autem Angelorum. Circa primum duo facit,
quia primo praemittit intentum; secundo propositum probat, ibi cui
enim dixit. Dicit ergo tanto melior Angelis, id est sanctior, et
ideo propinquior, in quo proponit excellentiam Christi ad Angelos.
Eph. c. I, 20: constituens eum ad dexteram suam in caelestibus
super omnem principatum et potestatem. Sed tunc oritur quaestio
quomodo apostolus hoc intelligit, utrum secundum divinam naturam, vel
humanam, quia secundum divinam non videtur verum, quia secundum illam
genitus est, non factus; secundum vero humanam non est melior
Angelis, ut infra, II cap.: eum autem, qui modico quam Angeli,
et cetera. Sed dicendum est, quod Christus secundum humanam naturam
duo habuit in vita ista, scilicet infirmitatem carnis, et sic fuit
minoratus ab Angelis. Infra II cap.: eum qui modico, et cetera.
Item, habuit gratiae plenitudinem, et sic etiam in humanitate maior
fuit Angelis in gratia et gloria. Io. I, 14: vidimus eum quasi
unigenitum a patre, plenum gratiae et veritatis. Sed hic non est
intellectus. Apostolus enim non intelligit, quod melior fuerit
quantum ad gratiam, sed propter unionem humanae naturae ad divinam: et
sic dicitur factus, inquantum per illius unionis factionem pervenit ad
hoc quod esset melior Angelis, et diceretur et esset filius Dei. Et
ideo subdit quanto differentius prae illis nomen haereditavit. Et
quantum ad hoc nomen, ostendit differentiam quantum ad tria, scilicet
quantum ad nominis significationem, quia proprium nomen Angelorum est
quod dicuntur Angeli, quod est nomen ministri. Angelus enim idem est
quod nuntius. Nomen autem proprium Christi est, quod dicitur filius
Dei. Et hoc nomen est valde differentius ab illo, quia quantamcumque
differentiam ponis, adhuc est maiorem dare, cum distent in infinitum.
Prov. c. XXX, 4: quod nomen eius? Et quod nomen filii eius,
si nosti? Est enim nomen filii eius sicut et patris
incomprehensibile. Phil. II, 9: et dedit illi nomen, quod est
super omne nomen. Sed forte dices, quod etiam Angeli dicuntur filii
Dei. Iob I, 6 et II, 1: cum assisterent filii Dei coram
domino, et cetera. Dicendum est, quod si dicuntur filii Dei, hoc
non est essentialiter et per naturam, sed per quamdam participationem.
Ipse autem est essentialiter filius Dei, et ideo habet nomen
differentius prae illis: et hoc est secundum, quia differunt quantum
ad modum. Ps. LXXXVIII, 7: quis est similis Deo in filiis
Dei? Quasi dicat: nullus per naturam. Quantum ad tertium dicit,
quod illud nomen haereditavit. Haereditas enim consequitur originem.
Unde Christus, quod filius sit, habet ex origine, et per naturam;
Angeli autem ex dono gratiae. Matth. XXI, 38: hic est
haeres. Unde ipse nomen haereditavit, non autem Angeli, et haec est
tertia differentia. Deinde cum dicit cui enim dixit aliquando
Angelorum, probat quod dixit; et primo agit de nomine secundum quod
convenit Christo secundum divinitatem; secundo secundum humanitatem,
ibi et rursum, ego ero, et cetera. Quantum ad primum inducit
auctoritatem Ps. II, 7: dominus dixit ad me, et cetera. Et hoc
est cui enim Angelorum, etc., quasi dicat: nulli Angelorum dicta
sunt haec verba, sed tantum Christo. Ubi tria possunt notari.
Primo modus originis in verbo dixit; secundo singularitas
filiationis, ibi filius meus es tu; tertio eius auctoritas, ibi ego
hodie. Modus iste non est carnalis, sed spiritualis et
intellectualis. Deus enim spiritus est, Io. c. IV, 24, et
ideo non generat carnaliter, sed spiritualiter et intellectualiter.
Intellectus autem dicendo, generat verbum, quod est conceptus eius,
et ideo signanter dixit, quod dominus dixit ad me, id est, pater
dixit filio. Dicere ergo intellectus patris, nihil aliud est, quam
in corde verbum concipere. Ps. XLIV, v. 2: eructavit cor meum
verbum bonum. Iob XXXIII, 14: semel loquitur, et secundo
idipsum non repetit. Eccli. XXIV, 5: ego ex ore altissimi
prodii. Sed quantum ad secundum, generatio ista est singularis, quia
dicit filius meus es tu, quasi dicat: etsi multi alii filii dicuntur,
tamen esse filium naturalem est sibi proprium; alii autem dicuntur
filii Dei, quia sunt participes verbi Dei. Io. X, 35 illos
dixit deos ad quos sermo Dei factus est; sed Christus est ipsum
verbum. Matth. XVII, 5: hic est filius meus dilectus. Sed
quantum ad tertium, ista generatio non est temporalis, sed aeterna,
quia hodie genui te. Differt autem tempus ab aeternitate, quia tempus
variatur sicut motus, cuius mensura est in variatione et successione.
Et ideo nominatur per successionem praeteriti et futuri. Aeternitas
autem est mensura rei immobilis, et ideo non est ibi variatio per
successionem, sed semper est praesens; et ideo notatur per adverbium
praesentis temporis, scilicet hodie, id est, in aeternitate. Verum
quia illud quod fit, quia nondum est, incompletum per consequens est;
quod autem factum est, completum est, et ita perfectum; ideo non
dicit genero te sed genui, quia perfectus est. Sed tamen ne putetur
esse generatio eius tota in praeteritione, et per consequens in
defectione, addit, hodie. Et coniungit praesenti praeteritum,
scilicet hodie et genui, ut scias ipsam generationem semper esse, et
perfectam esse, et sic in hodie permanentia, in genui vero perfectio
designatur. Ut sit sensus: perfectus es, fili, et tamen generatio
tua aeterna est, et semper a me generaris: sicut lumen in aere
perfectum est, et tamen semper procedit a sole. Mich. V, 2:
egressus eius a principio a diebus aeternitatis. Ps. CIX, 3: ex
utero ante Luciferum genui te. Posset etiam hoc exponi de generatione
temporali, ut dicat hodie, id est in tempore, genui te.
Consequenter cum dicit et rursum: ego ero illi in patrem, etc.,
propositum ostendit, secundum quod convenit Christo secundum
humanitatem, et hoc per aliam auctoritatem. Secundum Glossam istud
dicitur in Isaia ego ero illi in patrem, sed tamen non invenitur
aliquid huic simile in Isaia nisi illud: et filius datus est nobis.
Sed II Reg. c. VII, 14 et I Par. XXII, 10 habentur
ista eadem verba domini dicentis ad David de Salomone, per quem
figurabatur Christus. Sciendum est autem, quod in veteri testamento
quaedam dicuntur de eo quod est figura, non inquantum quaedam res, sed
inquantum est figura, et tunc non exponitur de illo, nisi inquantum
refertur ad figuratum. Verbi gratia in Ps. LXXI quaedam dicuntur
de David, vel de Salomone, inquantum figurabant Christum tantum.
Quaedam vero etiam secundum quod sunt homines quidam, et istorum dicta
de ipsis possunt exponi et de Christo; sicut illud: Deus, iudicium
tuum regi da: quia illud potest convenire Salomoni. Illa vero quae
dicuntur de ipsis inquantum sunt figura, numquam de ipsis possunt
exponi, sicut illud: et dominabitur a mari usque ad mare, etc.;
quia nullo modo verificari potest de Salomone. Sic et in proposito,
licet ista dicta sint de Salomone, tamen possunt exponi de Christo,
qui praefigurabatur per illum. Dicit ergo ero quod est futuri
temporis, ad denotandum quod incarnatio filii futura erat in tempore.
Gal. IV, 4: at ubi venit plenitudo temporis, et cetera. Supra
vero cum loquebatur de aeterna generatione, dixit es tu, quasi sine
motu; hic autem cum loquitur de temporali, dicit in filium, quod
denotat terminum alicuius motionis. Assumptio enim importat motum in
filiationem. Et quia omnis motio fit per operationem alicuius
terminatam ad aliquem effectum, ideo primo ponit operationem
facientis, quia non virtute humanitatis facta est assumptio, sed
divinitatis, cum dicit ego ero illi in patrem, id est, assumam eum ad
unionem personae filii. Et subiungit effectum consecutum, quia
scilicet est susceptus in unitatem personalem filii, erit mihi in
filium. De primo dicitur Lc. I, 35: virtus altissimi, scilicet
facientis assumptionem, obumbrabit tibi. De secundo Rom. I, 3:
qui factus est ei ex semine David secundum carnem. Iterum ego ero
illi, id est, ad honorem et utilitatem suam clarificabo ipsum. Io.
XVII, 5: clarifica me, pater. Et ipse erit mihi, id est, ad
honorem meum, manifestando nomen meum hominibus. Io. XVII, v.
6: manifestavi nomen tuum, et cetera. Deinde cum dicit et cum
iterum, etc., agit de dominatione Christi, qua est haeres
universorum. Ubi tria facit, quia primo ostendit dominium eius, et
praecipue super Angelos; secundo ponit rationem dominii illius ex
parte Angelorum, ibi et ad Angelos; tertio ex parte Christi, ibi
ad filium autem. Quantum ad primum inducit auctoritatem Ps.
XCVI, 7 cum dicit: adorate eum, omnes Angeli eius; hoc habetur
in Ps. XCVI, v. 1: dominus regnavit, exultet, et cetera.
Adoratio enim non fit nisi domino; ergo si Angeli eum adorant,
dominus illorum est. Volens apostolus inducere hanc auctoritatem,
primo tangit intentionem Psalmistae, cum dicit et cum iterum
introducit, etc., ut Psalmista loquatur de adventu Christi in
mundum. Et ideo dicit: et cum Scriptura introducit, id est
introducendum, dicit primogenitum, etc.; quasi dicat: iam dictum
est, quod Christus est filius prae Angelis; ergo est principaliter a
patre genitus. Est ergo dicendus primogenitus. Rom. VIII,
29: ut sit ipse primogenitus in multis fratribus. Hic autem
primogenitus debebat introduci in orbem, et cetera. Et vide quam
ordinate loquatur apostolus. Primo enim dicit ipsum esse a patre, ibi
ego ero illi in patrem; secundo assumptum in unitate personae, ibi et
ipse erit mihi in filium; sed modo proponit eum in notitiam hominum.
Vocat autem incarnationem introductionem in mundum. Sed contra.
Ipse Christus vocat eam exitum. Io. XVI, 28: exivi a patre,
et veni in mundum. Et dicendum est, quod exitus est etiam
introductio. Sicut si aliquis reconciliandus sit principi, primo exit
ad eum mediator et post introducit eum. Simile habetur I Reg.
XX, 5 ss. de David ad Ionatham. Sic Christus mediator Dei et
hominum, primo exiit ad homines, et postea introduxit eos
reconciliatos. Infra II, 10: qui multos filios adduxerat in
gloriam, et cetera. Vel introducit, id est, inducit eum usque in
corda hominum, quia Scriptura loquens de adventu Christi, dicit eum
suscipiendum intra corda hominum. Ista autem receptio fit per fidem.
Eph. III, 17: habitare Christum per fidem in cordibus
vestris. Ps. XCV, 3: annuntiate inter gentes gloriam eius.
Quando enim Scriptura dicit, quod gentes debent credere, dicit quod
Christus intraturus est in corde ipsorum. Hoc autem quod dicit
iterum, multipliciter exponitur. Dicit enim Chrysostomus, quod de
incarnatione verbi, quae dicitur introductio, non loquitur Scriptura
semel, sed iterum atque iterum. Vel aliter, quia ipse primo erat in
mundo per potentiam divinitatis invisibiliter, sed iterum introducit
eum in mundum, secundum praesentiam humanitatis visibiliter. Vel
aliter, quia supra dixerat ero illi in patrem, id est, assumam in
unitatem personalem mei. Et cum iterum introducit, eum, scilicet
istum primogenitum et assumptum ad unitatem personae: quia non
sufficeret dicere, quod introducitur, nisi dicatur qualiter
introducatur, quia non quasi unus de mundo, nec sicut Angeli, sed
super omnes. Ideo dicit adorent eum omnes Angeli. Nehem. IX,
6: exercitus caeli te adorat. Apoc. VII, 11: omnes Angeli
stabant in circuitu throni, et ceciderunt, et adoraverunt, et
cetera. Deinde cum dicit et ad Angelos, etc., ponitur ratio ex
parte Angelorum, quare eum adorant, quasi dicat: iustum est quod
adorent, quia sunt ministri. Unde dicit qui facit Angelos suos
spiritus, et ministros suos flammam ignis. Deus enim aliquando
operatur illuminando intellectum. Io. I, 9: illuminat omnem
hominem, et cetera. Aliquando vero movet ad opus. Is. XXVI,
12: omnia opera nostra operatus es in nobis. Et primum facit Deus
in nobis, mediantibus Angelis. Ps. LXXV, 5: illuminans tu
mirabiliter a montibus aeternis. Secundum etiam facit in nobis ipsis
mediantibus, sicut dicit Dionysius IV cap. caelestis hierarchiae.
Inquantum ergo illuminat per ipsos, dicuntur nuntii. Nuntii enim est
nuntiare ea quae sunt in corde domini sui. Inquantum vero sunt
mediatores operum divinorum, dicuntur ministri. Ps. CII, 21:
ministri eius, qui faciunt voluntatem eius. Sunt ergo et nuntii et
ministri. Sed quales sint, describit eos per duas res corporales
maxime ad hoc idoneas. Una est aer, cuius proprietas multum convenit
nuntio, ministro autem proprietas ignis. Aer enim est receptibilis
luminis et impressionis; item optime reddit recepta; item habet
velocem motum. Haec autem debet habere bonus nuntius, ut scilicet
bene recipiat dicta, bene referat recepta, et utrumque velociter
faciat. Ista bene conveniunt Angelis. Optime enim recipiunt divinas
illuminationes. Sunt enim Angeli specula munda, secundum
Dionysium. Matth. XVIII, 10: et Angeli eorum in caelis,
et cetera. Item optime reddunt, quod significatum est Apoc. I,
1: significavit Deus, quae oportet fieri cito; loquens per Angelum
suum servo suo Ioanni, et cetera. Item sunt veloces. Is.
XVIII, v. 2: ite, Angeli veloces, et cetera. Isti autem
dicuntur spiritus, quia omnis substantia invisibilis dicitur spiritus.
Unde et aer dicitur spiritus. Item sunt ignis, inquantum ministri.
Ignis autem, inter omnia elementa, est maxime activus et efficax ad
agendum. Unde in Ps. CIII, 4 de Angelis ubi dicuntur ministri
eius, ibi additur et ministros tuos ignem urentem. Item ignis calorem
causat, per quod designatur charitas. Cant. VIII, 6: lampades
ignis atque flammarum. Unde describuntur in igne, et dicuntur
Seraphim, Is. VI, 2. Item ignis semper movetur sursum; ita
Angeli et boni ministri, omnia quae agunt, semper referunt in gloriam
Dei, sicut patet de Angelo Tob. XII, 6: benedicite Deum
caeli, et cetera. Non dicit: benedicite me, sed Deum caeli. Non
sic de malo Angelo, qui dicit Matth. IV, 9: si cadens
adoraveris me. Sed Angelus bonus tamquam bonus minister dicit Apoc.
ult.: vide ne feceris, et sequitur: Deum adora.
|
|