|
Supra probavit apostolus per auctoritatem Angelos esse ministros, hic
probat hoc per rationem sumptam ex parte ipsius Christi. Unde
intendit hic probare regiam dignitatem Christi; ubi duo facit. Primo
enim commendat regiam dignitatem ipsius Christi; secundo eius ad illam
dignitatem ostendit idoneitatem, ibi propterea unxit te Deus. Circa
primum tria facit; primo commendat Christi regiam auctoritatem;
secundo eius regiminis aequitatem, ibi virga aequitatis; tertio
regiminis bonitatem, ibi dilexisti iustitiam. Dicit ergo: ad filium
autem dicit thronus tuus, et cetera. Et sunt verba Dei patris
loquentis per linguam prophetae, sicut per calamum Scribae. Dicit
ergo: o Deus fili, thronus tuus, et cetera. In quo denotatur regia
maiestas. Est enim thronus regis sedes, sed cathedra magistri,
tribunal autem sedes iudicis. Quae omnia conveniunt Christo, quia
ipse est rex noster: Lc. I, 32: regnabit in domo Iacob et ideo
convenit ei thronus. Ps. LXXXVIII, v. 30: thronus eius
sicut sol. Ipse est magister, Io. III, 2: scimus, quia a
Deo venisti magister, ideo competit ei cathedra. Ipse iudex noster,
Is. XXXIII, 22: dominus iudex noster, dominus legifer
noster, et ideo congruit sibi tribunal. II Cor. V, 10: omnes
nos oportet manifestari ante tribunal Christi et cetera. Competit
autem thronus Christo secundum naturam divinam, inquantum est Deus,
Ps. XLVI, 8: rex omnis terrae Deus, sed secundum quod homo,
convenit sibi ex merito passionis, victoriae, et resurrectionis.
Apoc. c. III, 21: qui vicerit, dabo ei sedere mecum in throno
meo, sicut ego vici et sedi in throno patris mei cum eo. Hic thronus
est perpetuus. Lc. I, 33: et regni eius non erit finis. Dan.
VII, 14: potestas eius potestas aeterna, quae non auferetur.
Patet autem quod regnum illud est aeternum, et inquantum sibi convenit
ex natura, quia est Deus. Ps. CXLIV, 13: regnum tuum,
regnum omnium saeculorum. Item, inquantum sibi convenit ut homo, et
hoc duplici ratione. Una, quia regnum illud non ordinatur ad
temporalia, sed ad aeterna. Io. XVIII, 36: regnum meum non
est de hoc mundo. Ad hoc enim regnat, ut homines dirigat ad vitam
aeternam. Non autem sic est de regno hominum; unde regnum illorum
finitur cum vita praesenti. Alia ratio est, quia Ecclesia, quae est
regnum eius, durat usque ad finem mundi, et tunc tradet Christus
regnum Deo et patri consummandum et perficiendum. Consequenter
commendat regnum eius ab aequitate, cum dicit virga aequitatis, et
cetera. Convenienter autem describitur regnum per virgam. Differt
enim regimen tyrannicum a regimine regis, quia regimen tyrannicum est
ad utilitatem suam cum gravamine subditorum; regimen autem regis
principaliter ordinatur ad utilitatem subditorum. Et ideo rex est
pater et pastor. Pastor enim non corrigit cum gladio, sed cum virga.
Ps. LXXXVIII, 33: visitabo in virga iniquitates eorum.
Item pastor utitur virga in directione gregis. Mich. c. VII,
14: pasce populum tuum in virga tua. Virga etiam sustentat
infirmos. Ps. XXII, 4: virga tua et baculus tuus ipsa me
consolata sunt. Item virga conturbat hostes. Num. XXIV, v.
17: consurget virga de Israel, et percutiet duces Moab. Sed est
haec virga aequitatis. Is. XI, 4: arguet in aequitate pro
mansuetis terrae. Sed sciendum est, quod aliquando aliquis regit in
rigore iuris, sicut quando servat ea quae iusta sunt secundum se.
Contingit autem, quod aliquid de se iustum est, quod tamen comparatum
ad aliquid inducit detrimentum si servetur; et ideo oportet, quod ius
commune ad hoc applicetur, et si hoc fiat, tunc est regimen
aequitatis. Regnum veteris testamenti erat secundum rigorem
iustitiae. Act. XV, 10: onus quod nec nos, nec patres nostri
portare potuimus. Sed regnum Christi est regnum aequitatis et
iustitiae, quia in ipso non imponitur nisi suavis observantia.
Matth. XI, v. 30: iugum enim meum suave est et onus meum leve.
Et Ps. XCV, 13: iudicabit orbem terrae in aequitate.
Consequenter cum dicit dilexisti, etc., bonitatem regentis
commendat. Quidam enim servant aequitatem, non tamen propter amorem
iustitiae, sed magis propter timorem, vel gloriam, vel metum, et
tale regimen non durat. Sed iste servat aequitatem propter amorem
iustitiae. Dicit ergo dilexisti iustitiam, quasi dicat: hoc quod
virga est aequa et directa, hoc est quia dilexisti iustitiam. Sap.
I, 1: diligite iustitiam, qui iudicatis terram. Non autem est
iustus, qui non amat iustitiam. Matth. V, 6: beati qui esuriunt
et sitiunt iustitiam. Sed aliqui quidem diligunt iustitiam, sed sunt
remissi in correctione iniquitatis; sed Christus odit, id est,
reprobat iniquitatem. Ps. CXVIII, 113: iniquos odio
habui. Sap. XIV, v. 9: similiter odio sunt Deo impius et
impietas eius. Eccli. XII, 3: altissimus odio habet
peccatores, et misertus est poenitentibus. Et ideo dicit et odisti
iniquitatem. Deinde cum dicit propterea unxit te Deus, ostendit
Christi idoneitatem ad exequendum et gubernandum, ubi dubitatio est de
hoc, quod dicit propterea, et cetera. In verbis istis agitur de
spirituali unctione, quia Christus est repletus spiritu sancto.
Numquid enim ideo repletus est, quia dilexit iustitiam? Ergo meruit
gratiam, quod est contra illud Rom. XI, 6: si ex operibus, iam
non ex gratia; et haec est ratio communis. Sed specialiter ad
propositum, quia Christus in ipsa conceptione fuit plenus spiritu
sancto, Io. I, 14: plenum gratia et veritate, non ergo meruit.
Respondeo. Hic est cavendus error Origenis. Voluit enim, quod
omnes spirituales creaturae, etiam anima Christi, a principio creatae
fuerunt, et secundum quod plus vel minus adhaeserunt Deo, vel
diverterunt ab ipso per libertatem arbitrii sui, facta est distinctio
inter Angelos et etiam animas. Unde in periarchon dicit, quod anima
Christi quia vehementius adhaesit Deo, diligendo iustitiam, et
odiendo iniquitatem, quod meruit maiorem plenitudinem gratiae prae
cunctis substantiis spiritualibus. Sed hoc est haereticum dicere,
quod scilicet quaecumque anima, vel etiam anima Christi, creata
fuerit ante corpus, quod etiam specialem rationem in Christo habet,
quia in primo instanti simul creata fuit anima, et formatum corpus, et
totum est assumptum a filio Dei. Quid ergo dicit propterea? Una
Glossa videtur sentire cum Origene. Sed si volumus eam salvare,
dicemus quod in Scriptura dicitur aliquid fieri quando innotescit;
sicut cum dicitur Phil. II, 8 s.: factus est obediens, etc.,
propter quod et Deus exaltavit illum, et dedit illi nomen, et
cetera. Numquid Christus merito passionis meruit esse Deus?
Absit: hic enim est error Photini. Dicendum est ergo, quod
Christum esse Deum, excedit omne meritum, sed per passionem meruit,
quod manifestetur ubique esse Deum, et quod Deus dederat illi tale
nomen, et cetera. Ita hoc quod dicit hic propterea unxit te Deus,
et cetera. Ut sit sensus: ex hoc quod tu dilexisti iustitiam,
meruisti quod hoc innotescat. Vel aliter et melius ita quod ly
propterea, non dicat causam meritoriam, sed finalem; quasi dicat: ad
hoc quod illa haberes, scilicet thronum perpetuum, virgam aequitatis,
etc., quae dicta sunt, propterea unxit te Deus oleo, scilicet
sanctificationis, quod dominus mandavit fieri, Ex. XXX, 24
ss.: quo ungebantur vasa et sacerdotes, Lev. VIII, 2 et
IX, v. 1 s., et reges, ut patet de David, I Reg. c.
XVI, 13, et Salomone, III Reg. I, 39; item
prophetae, ut patet de Eliseo, III Reg. XIX, v. 16. Sed
quare fiebat ista sanctificatio per unctionem? Ratio est litteralis.
Homines enim Orientales pro celebritate ungebantur, ne
consumerentur, eo quod sunt in regione multum calida. Pauperes etiam
ungebantur ad festivitatem. IV Reg. IV, 2: non habeo ancilla
tua nisi parum olei quo ungar. In Scriptura autem divina traduntur
nobis per modum quo homines solent uti. Quia ergo tunc ungebantur
homines, vel propter celebritatem festi, vel propter celebritatem
personae, ideo ad ostendendum excellentiam Christi, dicit eum unctum
oleo exultationis. Ipse enim est rex. Is. XXXII, 1: ecce in
iustitia regnabit rex. Et XXXV: dominus enim iudex noster,
dominus legifer noster, dominus rex noster, ipse veniet et salvabit
nos. Est etiam sacerdos. Ps. CIX, 4: tu es sacerdos in
aeternum secundum ordinem Melchisedech. Fuit etiam propheta. Deut.
c. XVIII, 15: prophetam de gente tua et de fratribus tuis
sicut me suscitabit tibi dominus. Et convenit sibi ungi oleo
sanctificationis et exultationis. Ab ipso autem sunt sacramenta, quae
sunt vasa gratiae. Is. XXII, 24: suspendam super eum omnem
gloriam domus patris eius vasorum diversa genera, et cetera. Convenit
etiam ista unctio Christianis. Sunt enim reges et sacerdotes. I
Petr. II, 9: vos estis genus electum, regale sacerdotium.
Apoc. c. V, 10: fecisti nos Deo nostro regnum et sacerdotes.
Item habet spiritum sanctum, qui est prophetiae spiritus. Ioel
II, 28: effundam de spiritu meo super omnem carnem, et cetera.
Et ideo omnes uncti sunt, invisibili unctione. II Cor. I,
21: qui autem confirmat nos vobiscum in Christo, et qui unxit nos
Deus, et qui signavit nos, et dedit, et cetera. I Io. II,
20: vos unctionem habetis a sancto, et nostis omnia. Sed quae
comparatio est inter Christum unctum, et Christianos unctos? Ista,
scilicet quia ipse habet eam principaliter et primo, nos autem et alii
ab ipso effusam. Ps. CXXVII: sicut unguentum in capite, et
cetera. Et dicit prae participibus tuis. Io. c. I, 16: de
plenitudine eius omnes accepimus. Unde alii dicuntur sancti, ipse
vero sanctus sanctorum. Ipse enim est radix omnis sanctitatis. Dicit
autem oleo laetitiae, vel exultationis, quia ex ista unctione procedit
spiritualis laetitia. Rom. XIV, 17: non est regnum Dei esca
et potus, sed iustitia et pax et gaudium in spiritu sancto. Gal.
V, 22: fructus autem spiritus est charitas, pax, gaudium. Ps.
CIII, v. 15: ut exhilaret faciem in oleo. Is. LXI, v.
3: oleum gaudii pro luctu, et cetera. Illud autem, quod bis dicit
Deus, Deus, dupliciter exponitur. Uno modo, quod repetatur
nominativus casus, ut sit sensus: unxit te Deus per seipsum Deum,
nos autem per te, mediatorem Dei et hominum, hominem Christum. II
Pet. I, 4: per quem magna et pretiosa nobis promissa donavit.
Alio modo, quia, secundum Augustinum in Glossa, alterum est
nominativi casus, alterum vocativi, ut sit sensus: o Christe, qui
es Deus filius, Deus pater unxit te, et cetera. Et quod debeat sic
exponi magis patet in Graeco. Sed cum Christus non sit unctus
secundum quod Deus, quia sic non convenit sibi recipere spiritum
sanctum, sed magis aliis dare, secunda expositio non videtur esse
vera. Respondeo. Dicendum est, quod idem est in persona et Deus et
homo, tamen unctus est inquantum homo. Et cum dicitur: o Deus,
etc., et ungens est Deus et homo, et unctus similiter est Deus et
homo, et unum cum ipso in persona.
|
|