|
Supra praemiserat apostolus quatuor, in quibus Christus excellit
Angelos, et probavit duo illorum, scilicet et quod excedit eos, quia
est filius, et quia est haeres, nunc probat tertium, scilicet quod
excedit eos in virtute operationis, quia per eum pater fecit et
saecula. Hoc autem probat apostolus ex auctoritate eiusdem
prophetiae, et circa hoc duo facit. Primo ostendit virtutem
operationis inquantum creator; secundo quantum ad differentiam
creatoris ad creaturam, ibi ipsi peribunt. Circa primum duo facit,
quia primo ponit creationem terrae; secundo caelorum, ibi et opera
manuum. Sciendum est autem circa primum, quod hoc potest dupliciter
legi: uno modo, ut sit sermo prophetae directus ad patrem, ut sit
sensus tu, domine, scilicet Deus pater, fundasti terram in
principio, id est in filio tuo, qui est principium. Io. VIII,
25: ego principium, qui et loquor vobis. Et hoc tantum valet ac si
dixisset: tu fundasti terram per filium: Ps. CIII, 24: omnia
in sapientia fecisti. Filius autem est sapientia genita, unde supra
dixit eum splendorem gloriae. Et hoc quod dicit hic, respondet huic
quod supra dixit per quem fecit et saecula. Alio modo, quod sit sermo
directus ad filium, sic: et tu, domine, scilicet fili, fundasti
terram in principio, scilicet temporis, ut excludat opinionem
ponentium aeternitatem mundi; vel in principio, scilicet productionis
rerum, ut excludat opinionem dicentium, corporalia non fuisse creata
cum spiritualibus, sed post. Gen. I, 1: in principio creavit
Deus caelum et terram. Eccli. XVIII, 1: qui vivit in
aeternum, creavit omnia simul. Sciendum est autem, quod tripliciter
potest distingui terra a caelo. Uno modo et ad litteram quod per
terram intelligatur elementum terrae, per caelum autem superiora
corpora; ut sicut Moyses non facit mentionem de aere, quia est cum
aqua, ita hic intelligit per caelum, ipsum caelum et alia duo
elementa, scilicet aerem et ignem, quae magis accedunt ad naturam
caeli, quod patet ex loco ipsorum. Sic etiam accipit Moyses. Et
dicit fundasti, ut ostendat tria ad terram pertinere, primo quidem
terrae quietem; omnia enim alia participant motum, sola autem terra
secundum totalitatem suam immobilis perseverat, ut sit sensus
fundasti, id est, firmasti. Ps. CIII, 5: qui fundavit terram
super stabilitatem suam. Secundo, ut ostendat terrae perpetuitatem,
nam fundamentum aedificii inter alias eius partes stabilius est. Terra
autem in aeternum stat, Eccle. I, 4. Et secundum hoc dicit
fundasti terram, id est, perpetuo solidasti. Tertio, ut ostendat
terrae ordinem, quia sicut fundamentum, quod est prima pars
aedificii, est in imo, ita terra inter omnia elementa tenet locum
imum. Is. XLVIII, v. 13: manus mea fundavit terram.
Ps.: aridam fundaverunt manus eius. Non autem dicit fecisti
caelos, sed opera manuum tuarum sunt caeli, quia illud quod aliquis
facit manibus, magis diligenter videtur facere. Et ideo sic loquitur
ad designandum nobilitatem et pulchritudinem ipsorum. Is.
XLVIII, 13: dextera mea mensa est caelos. Aliter vero quod
per terram intelligat totam naturam corporalem. Et sic terram
fundasti, quia materia est locus et fundamentum formarum; per caelos
autem, spirituales substantias. Ps. CXLVIII, 4: laudate
eum, caeli caelorum. Et hi sunt opera manuum eius, quia fecit eos ad
imaginem et similitudinem suam. Vel per terram imperfecti in
Ecclesia, quia sunt fundamentum aliorum; quia nisi esset activa in
Ecclesia, contemplativa non subsisteret. Per caelos contemplativi.
Et haec facta in Ecclesia in principio, id est per filium. Is.
LI, 16: posui verba mea in ore tuo, ut fundes terram, id est,
imperfectos, et plantes caelos, id est, perfectos. Quantum autem ad
caelos dicit opera manuum tuarum sunt caeli. Dicit autem opera manuum
tuarum, et non simpliciter, caelos fecisti, propter quatuor
rationes. Primo, ut excludat errorem dicentium Deum esse animam
caeli, et per consequens totum mundum et partes eius debere coli ut
Deus, quod et idololatrae faciebant; et hoc excludit, cum dicit
opera manuum tuarum sunt caeli, quasi dicat: non sunt proportionati
tibi, ut corpus animae, sed subiecti et proportionati virtuti, et
voluntati tuae. Deut. IV, 19: ne forte oculis ad caelum
elevatis, videas solem et lunam et omnia astra caeli, et errore
deceptus, adores ea. Secundo ut designet caelorum dignitatem et
pulchritudinem, quia illud dicimus manibus facere, quod diligenter
facimus; ut ergo ostendat caelos excellentiori modo quam alias
creaturas corporales divina sapientia conditos esse, dicit opera manuum
tuarum sunt caeli. Et hoc patet; quia diversitas in istis
inferioribus potest reduci ad dispositionem materiae, sed diversitas
corporum caelestium nullo modo potest reduci nisi ad sapientiam
divinam. Et inde est, quod quandocumque fit mentio de creatione
caeli, additur ibi, prudenter, vel intellectus vel aliquid
huiusmodi, secundum illud Ier. IV: stabilivit caelos prudenter,
et secundum illud Ps. CXXXV, 5: qui fecit caelos intellectu.
Tertio ut ostendat, quod in caelis magis refulget virtus divina
creatoris, secundum Glossam; nihil enim est in creaturis, in cuius
conditione appareat tantum virtutis Dei, et hoc propter magnitudinem
ipsorum et ordinem. Sap. XIII, 5: a magnitudine enim speciei
et creaturae, cognoscibiliter poterit horum creator videri. Quarto ad
ostendendum, quod inter omnia corpora, corpus caeleste immediatius
recipit influentiam a Deo, et per ista derivatur in ista inferiora.
Iob XXXVIII, 33: numquid nosti ordinem caeli, et pones
rationem eius in terra? Quasi dicat: si bene consideras dispositionem
caeli, non potes attribuere causam dispositionis eius alicui rei
terrenae, sed Deo. Alio modo potest exponi, ut per terram
accipiatur tota materia corporalis, per caelos vero spirituales
substantiae. Et sic est sensus: in principio temporis terram, id
est, materiam corporalem, fundasti, id est, quasi fundamentum
formarum stabilisti; et sic intelligitur illud Ps. CXLVIII,
7: laudate dominum de terra, et cetera. Sed caeli, id est
substantiae spirituales, Ps. CXLVIII, 4: laudent illum
caeli, etc., sunt opera manuum tuarum, quia scilicet fecisti eos ad
imaginem et similitudinem tuam. Tertio modo potest exponi, ut per
terram intelligantur infimi in Ecclesia, per caelos vero supremi, et
sic est sensus in principio, id est per filium, terram fundasti, id
est activos et infimos in Ecclesia; et dicuntur fundati, quia sunt
quasi fundamentum aliorum, nam nisi essent activi in Ecclesia, viri
contemplativi non sustentarentur. Sed caeli, id est contemplativi et
perfectiores, sunt opera manuum tuarum, id est, excellentiori
praeeminentia praediti. Ps. XVIII, 2: caeli enarrant gloriam
Dei; et Is. I, 2: audite, caeli, id est, maiores; auribus
percipe, terra, id est, minores. Consequenter cum dicit ipsi
peribunt, ostendit differentiam inter creatorem et creaturam, et hoc
quantum ad duo, quae sunt propria creatori; primum est aeternitas;
secundum est immutabilitas, de qua ibi et omnes ut vestimentum
veterascent, et cetera. Circa primum duo facit, quia primo ponit
terminationem creaturae; secundo interminationem Dei, ibi tu autem
permanebis. Dicit ergo primo: ipsi, scilicet caeli, peribunt. Sed
contra Eccle. I, 4: terra in aeternum stat; ergo videtur, quod
multo plus caeli. Respondeo. Dicendum est, quod secundum
Augustinum et philosophum, in qualibet mutatione est generatio et
corruptio. Unde quicquid mutatur, perit a statu in quo erat. Ergo
quod dicit quod caeli peribunt, non intelligitur quantum ad
substantiam, de qua Iob XXXVII, 18: qui solidissimi quasi
aere fusi sunt, sed quantum ad statum quem nunc habent. Apoc.
XXI, 1: vidi caelum novum et terram novam. I Cor. VII,
31: praeterit figura mundi huius. Sed quomodo mutabunt statum?
Diversimode, quia caeli superiores moventur quidem secundum locum,
sed non alterantur. Inferiores vero, scilicet ignis et aer, et
moventur et alterantur, et corruptioni sunt subiecti. Sic ergo status
omnium caelorum est mutabilis; sed tunc motus cessabit in
superioribus, et corruptio in inferioribus, quia aer igne
conflagrationis purgabitur. II Pet. III, 7: caeli qui nunc
sunt et terra eodem verbo repositi sunt, igni reservati in diem
iudicii, et cetera. Omnes peribunt a statu in quo nunc sunt, et sic
quodammodo peribunt, sed tu, domine, permanebis. Ps. ci, 13:
tu autem, domine, in aeternum permanebis. Hic ostendit permanentiam
creatoris, quasi dicat: in te nulla est transmutatio nec
vicissitudinis obumbratio, ut Iac. I, 17 dicitur, et Thren.
V, 19: tu autem, domine, in aeternum permanebis, solium tuum in
generatione et generationem, quod potest etiam intelligi de Christo
homine. Infra ult.: Iesus Christus heri et hodie ipse et in
saecula. Deinde cum dicit et omnes, etc., ostendit differentiam
Dei ad creaturam quantum ad immutabilitatem. Et circa hoc duo facit.
Primo enim ponit mutabilitatem creaturae; secundo immutabilitatem
Dei, ibi tu autem idem. Et adhuc circa primum duo facit, quia primo
describit rationem mutabilitatis creaturae; secundo subdit illam
mutabilitatem, ibi et velut amictum. Circa primum autem sciendum
est, quod vetus et novum consequuntur tempus. Unde veterascere non
potest, nisi quod aliqualiter mensuratur tempore. Motus autem
caelorum mensuratur tempore, sed ipsum mobile mensuratur ipso nunc
temporis; ergo in caelo possunt inveniri novitas et vetustas. Unde
non veterascent caeli, quasi substantia eorum minuatur, vel
corrumpatur in aliquo, sed tantum quantum ad diuturnitatem temporis,
quo amplius non mensurabuntur. Et ideo dicit sicut vestimentum,
etc., quia causa mutationis caelorum non erit propter defectum
virtutis ipsorum, quae in aliquo minuatur. Quia si motus ipsorum
cessaret propter defectum virtutis, iam cessatio haberet causam
naturalem, et posset deprehendi ratione naturali, cuius contrarium
dicitur Matth. c. XXIV, 36: de die autem et hora illa nemo
scit, neque Angeli in caelo, et cetera. Ergo erit propter
necessitatem finis: quia omnes creaturae corporales ordinantur ad
spirituales, et totus motus deserviens generationi et corruptioni
ordinatur ad generationem hominis. Cessante ergo generatione hominis,
quod erit quando completus erit numerus electorum et praedestinatorum,
cessabit motus ille. Et ideo dicitur vestimentum, quod sumitur ad
usum, et cessante usu deponitur, sicut homo calidum vestimentum
deponit, veniente aestate, et frigidum, veniente hieme. Sic ergo
status mundi, qui nunc est commodatus isti fini, cum completus fuerit
numerus ille electorum, iam amplius non erit accommodatus nec
necessarius, et ideo sicut vestimentum deponetur. Lc. XXI,
33: caelum et terra transibunt. Consequenter ponit ipsam
mutabilitatem, cum dicit et velut amictum mutabis eos, scilicet
caelos. Et bene dicit, mutabis tu, Deus, quia non propria
virtute, nec per se, sed virtute Dei mutabuntur a motu, sicut
amictum, qui ad usum sumitur, et post usum deponitur secundum
congruentiam temporis et finis. Et dicit amictum, quia per amictum
gloria hominis et manifestatur et tegitur. Ita etiam Deus per
creaturas et occultatur nobis et manifestatur. Rom. I, 20:
invisibilia Dei per ea quae facta sunt intellecta conspiciuntur.
Sap. XIII, 5: a magnitudine enim speciei et creaturae
cognoscibiliter poterit horum creator videri, et cetera. Et dicit
mutabuntur, quia in perpetuum mutati permanebunt. Item quantum ad
caelos spirituales, qui pereunt a vita praesenti per mortem corporis.
Rom. XIV: omnes morimur, et quasi aquae dilabimur in terram,
quae non revertentur. Is. LVII, 1: iustus perit, et nemo
est, et cetera. Item veterascent, quia, ut dicitur infra VIII,
v. 13, quod antiquatur et senescit, prope interitum est. Et
mutabis, scilicet secundum corpora, quando corporale hoc induet
incorruptionem. I Cor. XV, 54. Et mutabuntur secundum
mentem, quando a visione aenigmatica assumentur ad speciei visionem.
Iob c. XIV, 14: cunctis diebus quibus nunc milito, expecto
donec veniat immutatio mea. Deinde subiungit immutabilitatem Dei,
cum dicit tu autem idem ipse es. Ubi duo facit. Primo enim ponit
intentum; secundo ostendit hoc per signum, ibi et anni tui. Dicit
ergo ipsi peribunt, tu autem, scilicet Dei filius, et hoc contra
Arrianos, idem ipse es, id est, idem perseveras, et numquam
mutaris. Mal. III, 6: ego Deus, et non mutor. Iac. I,
17: apud quem non est transmutatio, et cetera. Et signum huius
immutabilitatis ponit, cum dicit anni tui non deficient. Ubi sciendum
est, quod anni Dei dicuntur duratio eius, sicut anni hominis duratio
hominis: duratio autem hominis deficit dupliciter, scilicet secundum
partes, et secundum totum; secundum partes quidem, quia cum sit
temporalis, una pars succedit alteri, et una adveniente, deficit
altera. Deficit etiam secundum totum, quia ex toto desinit esse. In
duratione vero Dei neutrum horum est, quia non deficit secundum
totum, quia est semper. Ps. XCI, 9: tu autem altissimus in
aeternum, domine. Item nec secundum partes, quia aeternitas est tota
simul, et quid stans. Iob XXXVI, 26: numerus annorum eius
inaestimabilis, et cetera. Sed cum sit una et immutabilis, quare
anni vocantur in plurali, et non annus in singulari? Ratio huius
est, quia intellectus noster accipit cognitionem intelligibilium per
sensibilia, quia omnis nostra cognitio incipit a sensu. Unde et
Deus, qui est omnino simplex, describitur sub similitudine
corporalium, Is. VI, v. 1: vidi dominum sedentem, et cetera.
Ita etiam duratio eius a nobis describitur per aliqua nobis nota, cum
tamen sit uniformis et simplex. Unde aliquando dicitur annus,
aliquando dies et mensis, quia omnes differentias temporis includit.
|
|