|
Supra probavit apostolus tria de Christo, in quibus excedit
Angelos, hic probat quartum, quod praemiserat de ipso, scilicet quod
sedet ad dexteram maiestatis, quod pertinet ad dignitatem eius. Et
circa hoc duo facit. Primo enim inducit auctoritatem David hoc
ostendentem; secundo ostendit Angelos ab hac dignitate deficere, ibi
nonne omnes sunt administratorii spiritus? Circa primum duo facit,
quia primo describit dignitatem Christi; secundo ostendit per signum,
ibi quoadusque ponam. Dicit ergo ad quem autem Angelorum dixit
aliquando Deus, quasi dicat: non invenitur, quod hoc Deus dixerit
Angelo, sed dixit Christo. Et ipse Christus, Matth. XXII,
v. 43 ss., inducit hoc de se dictum. Hoc autem, quod dicit sede
a dextris meis, potest referri ad divinam naturam, in qua Christus
aequalis est patri, quia habet et iudiciariam et regiam potestatem
aequalem patri. Io. XVI, 15: omnia quae habet pater, mea
sunt. Ipse vero pater ab aeterno dixit, quia dicendo filium
generavit, et generando dedit ei aequalitatem patris. Potest etiam
referri quantum ad humanam naturam, secundum quam sedet in bonis
potioribus patris. Tunc autem pater dixit, quando humanae naturae
verbum suum univit. Hoc autem magis supra expositum est, ubi dixerat
sedet ad dexteram. Consequenter cum dicit quoadusque, ostendit per
signum dignitatem Christi; ubi occurrit duplex dubitatio. Una, quia
ab aeterno omnia sunt subiecta filio inquantum Deus. Item, quia in
resurrectione Christus dicit: data est mihi omnis potestas. Quid
ergo expectat subiiciendum scabello suo? Et sciendum est, quod
aliquid potest esse in potestate alicuius dupliciter. Uno modo quantum
ad auctoritatem, et sic omnia ab aeterno quantum ad praeordinationem
fiendorum et in tempore quo fuerunt, subiecta sunt filio Dei inquantum
Deus, sed a principio conceptionis inquantum homo. Alio modo quantum
ad exercitium potestatis, et sic non sunt ei omnia subiecta, sed
tantum in fine mundi, quia nondum exercet potestatem in omnia,
subiiciendo sibi omnia. Phil. c. III, 21: secundum
operationem qua possit etiam subiicere sibi omnia. Sed quid est quod
dicit scabellum? Potest dici quod per hoc nihil aliud intelligitur
quam plena et perfecta subiectio. Illud enim dicitur perfecte
subiectum alicui, quod ipse potest conculcare pedibus. Aliter etiam,
et faciendo vim in verbo, quia sicut Deus est caput Christi I Cor.
XI, 3: caput Christi Deus ita pedes Christi, humanitas eius.
Ps. CXXXI, v. 7: adorabimus in loco ubi steterunt pedes
eius. Ponam ergo scabellum, id est, non solum subiiciam inimicos
tuos tuae divinitati, sed etiam humanitati tuae. In hoc autem erravit
Origenes. Ipse enim voluit et intellexit tantum unum modum
subiectionis, dicens: sicut enim nihil aliud est subiici luci, quam
illuminari, ita cum Christus sit veritas, iustitia, et bonitas, et
quicquid tale potest dici, nihil est aliud subiici salvatori, quam
salvari. Et ideo voluit, quod in fine omnia, etiam Daemones,
salvarentur, quia aliter non subiicerentur omnia Christo. Sed hoc
est contra illud quod dicitur Matth. c. XXV, 41: ite,
maledicti, in ignem aeternum. Unde sciendum est, quod duplex est
modus subiectionis. Unus per voluntatem subditorum, sicut boni
ministri subiiciuntur domino suo, puta regi, et sic soli boni
subiiciuntur Christo. Alius per voluntatem domini, et sic est
quaedam violentia ex parte subditorum. Et sic mali subiicientur
Christo, non quod velint dominium eius, sed quia Christus faciet de
ipsis voluntatem suam, puniendo eos, qui noluerunt hic facere
voluntatem suam. Et hoc proprie designatur per scabellum, quia quod
calcatur, comprimitur. Is. LXVI, 1: caelum mihi sedes est,
id est, caelestes et boni, sed terra, id est, terreni et mali,
scabellum pedum meorum. Alia dubitatio est de hoc, quod dicit
quoadusque, etc., quia si sedebit quoadusque ponat, ergo cum
posuerit, non sedebit. Respondeo quod huiusmodi dictiones, donec,
et quoadusque, quandoque ponuntur finite, quando scilicet designant
terminum eius cui coniunguntur, sicut cum dico: sede hic donec
veniam. Aliquando autem tenentur infinite, quando scilicet non
ponitur terminus, ut cum dicitur: iste non poenituit donec vixit,
quia nec post mortem poenituit. Sicut enim dicit Hieronymus, illud
oportet designari de quo posset esse dubium. Illud autem, quod non
est dubium, relinquitur intelligenti. Dubium autem est de aliquo
utrum in vita sua poeniteat, sed quod non post mortem suam, nulli est
dubium. Sic et in proposito; cum enim modo multi impugnent et
blasphement Christum, videtur dubium utrum modo sedeat; sed non est
dubium, utrum sedeat, quando omnia subiecta erunt ei, et ideo non
exprimitur illud. Consequenter ostendit quod dignitas haec Angelis
non convenit, cum dicit nonne omnes sunt administratorii spiritus, et
cetera. Ubi tria facit, quia primo ostendit ipsorum officium;
secundo executionem officii, ibi in ministerium; tertio fructum
executionis, ibi ut haereditatem. Dicit ergo nonne omnes, et
cetera. Ps. CII, 21: ministri eius qui facitis voluntatem
eius. Sed contra Dan. VII, 10: millia millium ministrabant
ei, etc., ubi dicit Gregorius: aliqui ministrant, alii sunt qui
assistunt. Non ergo omnes ministrant. Respondeo. Dicendum est,
quod sicut videmus in artificibus quod duplex est genus artificum,
quidam enim sunt quasi manu exequentes ut manu artifices; alii autem
non exequuntur nec operantur manu, sed sunt artifices disponentes, et
quasi praecipientes quid agendum sit. Ita et in Angelis est, quia
quidam sunt quasi exequentes ea quae a divina iussione procedunt circa
nos agenda, quidam vero quasi praeceptores, praecipientes ea quae
agenda sunt. Accipiendo ergo largo modo administratores, tam pro
exequentibus quam etiam pro imperantibus, sic omnes sunt
administratores vel administratorii, inquantum superiores exequuntur
Dei voluntatem circa medios, medii circa infimos, infimi circa nos.
Sed si dicantur administratorii qui exequuntur, alii autem qui
immediate accipiunt a Deo assistentes, sic quidam ministrant, quidam
assistunt et tradunt aliis. Assistentes igitur sunt qui immediate
accipiunt illuminationes divinas ab ipso Deo; unde et nominibus
relatis ad Deum nuncupantur, sicut Seraphim, id est, amantes
Deum, Cherubim cognoscentes, throni portantes. Ministrantes non
sunt qui ab istis accipiunt, et aliis tradunt. Sed contra hoc esse
videtur illud quod dicit Gregorius, quod assistere dicuntur, qui
intima Dei contemplatione fruuntur. Cum ergo omnes Angeli videant
Deum per essentiam, secundum illud Matth. XVIII, 18:
Angeli eorum semper vident faciem patris mei; ergo videtur quod omnes
sint assistentes. Respondeo. Dicendum quod quidam de primis
studentibus in libris Dionysii, volens salvare et dictum apostoli et
dictum Gregorii, dixit quod Angeli inferiores non vident Deum per
essentiam, cum non sint assistentes. Et iste fuit Ioannes Scotus,
qui primo commentatus est in libros Dionysii. Sed haec opinio
haeretica est, quia cum beatitudo perficiatur in visione Dei,
sequeretur quod Angeli inferiores non videntes Deum per essentiam,
non essent beati. Est etiam dictum domini dicentis, Matth.
XVIII, 10: Angeli eorum, et cetera. Et ideo dicendum quod
omnes vident Deum per essentiam, non tamen omnes assistunt. Ad cuius
evidentiam sciendum est, quod sicut Deus cognoscendo essentiam suam,
etiam seipsum cognoscit, et omnia alia a se, ita et Angeli videntes
Dei essentiam, et ipsum cognoscunt, et res omnes in ipso; in qua
quidem visione, ideo solum sunt beati, quia Deum vident, non ideo
quia res in ipso cognoscunt. Unde Augustinus in libro confessionum:
beatus qui te videt, etiam si illa non videat. Qui autem te et illa
cognoscit, non propter illa beatior, sed propter te solum beatus.
Visio autem qua Deum vident per essentiam, est omnibus beatis
communis. In visione autem qua res cognoscunt in Deo, unus
Angelorum praeeminet aliis; nam superiores, utpote altioris naturae
et intellectus, plura vident in Deo, quam medii; et medii quam
infimi. Unde isti vident omnia quae ad eorum officium pertinent, et
quae sunt exequenda per alios, quae non ita perfecte vident
inferiores, et ideo aliis exequenda tradunt, et propter hoc isti solum
assistunt, et tamen omnes vident Deum, et in huius signum dicit
Dionysius, quod quibusdam Angelis quaerentibus ipse Deus immediate
respondet, sicut Is.: quis est iste qui venit de Edom? Et
respondet ipse: ego qui loquor iustitiam. Quibusdam vero respondet
per Angelos, sicut illud Ps. XXIII, 8: quis est iste rex
gloriae? Respondent Angeli, et non Deus, et dicunt: dominus
virtutum ipse est rex gloriae. Sic ergo patet Angelorum officium.
Sed contra hoc est, quia hic tangitur executio officii cum dicit in
ministerium missi; ergo videtur per hoc quod omnes exequantur. Ps.
XXXIII, 8: immittit Angelus domini in circuitu eius, et
cetera. Is. VI, 6: volavit ad me unus de Seraphim, qui sunt in
supremo ordine. Ergo si illi mittuntur, multo fortius alii. Sed
contra hoc est Dionysius, qui dicit quod accepit ab apostolo, quod
soli inferiores mittuntur, et non superiores. Respondeo. Quidam
dicunt quod superiores mittuntur et exeunt aliquando aliquibus causis
subortis ad exteriora. Sed videtur mihi quod superiores quatuor,
scilicet Seraphim, Cherubim, throni, et dominationes numquam
mittuntur, sed inferiores mittuntur, quod patet ex eorum nominibus.
Virtutes enim mittuntur ad mirabilia facienda; potestates ad arcendum
potestates aereas; principatus ad gubernandum communitatem vel regnum,
et sic de aliis. Dominationes autem dicuntur, quia ordinant omnia
haec inferiora; alii autem tres ordines accipiunt nomina ex
operatione, quam immediate exercent circa Deum, et illam dispensant
in alios. Quod ergo dicit, missi, dicendum est quod duplex est
missio: una quae motum localem importat, et sic mittuntur solum
inferiores. Alia est missio, quae fit per applicationem et
directionem novi effectus in creatura, et sic mittuntur filius et
spiritus sanctus; et hoc modo mittuntur superiores, quia virtus eorum
immittitur in inferiores immittenda aliis. Et quod dicit volavit,
etc., dicendum quod inferiores utuntur nominibus illorum quorum
virtute et auctoritate agunt, et eis attribuunt operationes suas. Et
quia ille inferior officium suum exequebatur in virtute Seraphim, ideo
vocatus est nomine Seraphim, non quod esset natura Seraphim. Deinde
subiungit fructum officii, cum dicit qui haereditatem capiunt salutis.
Et licet omnes sint vocati, non tamen omnes capiunt haereditatem.
Qui ergo capiunt, illi percipiunt fructum missionis. Ier. LI,
9: curavimus Babylonem, et non est sanata. Vel rursus cum dicit
propter eos qui haereditatem, etc., ponitur executionis fructus, qui
est, ut homines haereditatem capiant salutis. Propter hoc enim est
totus ordo actionis circa nos, ut compleatur numerus electorum. Ps.
XC, 11: Angelis suis Deus mandavit de te, et cetera. Et dicit
propter eos, non propter omnes, quia licet omnes sint vocati, pauci
tamen sunt electi, ut dicitur Matth. cap. XXIV. Et dicit
haereditatem, quia ad ipsam soli filii perveniunt; quod si filii, et
haeredes. Dicit vero capiunt, quia oportet quod labore, et studio,
et sollicitudine acquirant regnum Dei. Matth. XI, 12: regnum
caelorum vim patitur. Illi ergo capient qui student in se dominicas
illuminationes et inspirationes immissas per Angelos bonos custodire,
et effectui demandare, alias dicetur eis quod dicitur Ier. LI,
9: curavimus Babylonem, et non est sanata.
|
|