|
Supra apostolus consideratis his, quae aguntur in utroque testamento,
ostendit praeeminentiam novi testamenti ad vetus, hic probat unum quod
supponit, scilicet quod vetus non poterat mundare peccata. Et hoc est
ultimum illorum quinque, quae praemiserat de Christo. Et circa hoc
duo facit. Primo enim ostendit defectum veteris testamenti circa
abolitionem culpae; secundo ex hoc comparat sacerdotem novi testamenti
ad sacerdotem veteris testamenti, ibi omnis quidem sacerdos. Iterum
prima in duas. Primo enim proponit, quod intendit; secundo probat
per auctoritatem Scripturae, ibi ideo ingrediens mundum. Item prima
in duas. Primo enim proponit intentum suum; secundo probat, ibi
alioquin cessant. Circa primum sciendum est, quod apostolus ex
conditione et ritu veteris legis concludit ipsum defectum. Per
peccatum autem fit privatio futurorum bonorum, et ideo quasi illud
peccatum pertineat ad bona futura, scilicet caelestia, ad illa bona se
habet lex vetus sicut umbra ad corpus, sed nova lex sicut imago.
Umbra autem et imago quantum ad hoc conveniunt quod utrumque
repraesentat, sed umbra in communi, et quantum ad naturam speciei,
imago vero in particulari, et quantum ad naturam individui, et in
speciali. Sic etiam nova lex quantum ad bona futura repraesentat
expressius quam vetus. Primo quia in verbis novi testamenti fit
expressa mentio de bonis futuris et promissio, non autem in veteri,
sed tantum de carnalibus. Secundo quia virtus novi testamenti
consistit in charitate, quae est plenitudo legis. Et ista charitas
licet sit imperfecta, ratione fidei cui inhaeret, tamen est similis
charitati patriae. Unde nova lex dicitur lex amoris. Et ideo dicitur
imago, quia habet similitudinem expressam bonorum futurorum. Sed lex
vetus illam repraesentat per quaedam carnalia, et valde a remotis: et
ideo dicitur umbra. Col. c. II, 17: quae sunt umbra
futurorum. Haec est ergo conditio veteris testamenti, quod habet
umbram futurorum, non rerum imaginem. Ritus autem erat, quod per
singulos annos offerebant in festo expiationis easdem hostias, scilicet
sanguinem hircorum et taurorum pro eodem, scilicet pro peccato, sicut
patet Lev. XXIII. Ex his duobus concludit intentum, scilicet
quod lex habens umbram futurorum bonorum, non rerum imaginem, non
potest facere perfectos accedentes, scilicet pontifices, eisdem
hostiis, quas offerunt indesinenter, id est, per singulos annos.
Supra VII, 19: neminem ad perfectum adduxit lex. Sed ista
perfectio reservatur novae legi, quae consistit in charitate, quae est
vinculum perfectionis, Col. III, 14. Ideo dicitur Matth.
V, 48: estote ergo perfecti. Deinde cum dicit alioquin
cessassent, probat ex duobus intentum: et primo ex ritu; secundo ex
conditione oblatorum, ibi impossibile enim. Ad probandum autem quod
lex non mundabat perfecte, assumit duo. Primum est quod in ipsa
fiebat frequens reiteratio earumdem hostiarum, et est ratio talis:
cultores si fuissent per easdem hostias semel mundati, quia non
haberent ultra conscientiam peccati, cessassent offerre, et si
cessassent, non offerre indigerent. Tunc autem non cessabant, quia,
ut dictum est, per singulos annos easdem hostias offerebant. Quia
ergo non cessabant idem semper offerre, signum est quod non
mundabantur. Matth. IX, v. 12: non est opus valentibus
medicus, sed male habentibus. Sed contra quia posset dici, quod
ratio non est efficax. Posset enim dici, quod mundabat illa oblatio a
praeteritis, non a futuris, et ideo quia frequenter peccabant,
oportebat frequenter iterari oblationem. Respondeo. Dicendum est,
quod modus loquendi apostoli hoc excludit: quia cum peccatum sit
quoddam spirituale, quod opponitur caelesti, oportet illud per quod
mundatur peccatum, esse spirituale et caeleste, et per consequens
habere virtutem perpetuam. Unde supra loquens de virtute sacrificii
Christi attribuit ei virtutem perpetuam, dicens aeterna redemptione
inventa. Quod autem habet virtutem perpetuam sufficit ad committenda,
et commissa, et ideo non oportet ipsum amplius iterari. Unde
Christus una oblatione mundavit in aeternum sanctificatos, sicut
dicitur infra. Item hoc quod hic dicitur, quod non iteretur:
contra, quia nos quotidie offerimus. Respondeo. Dicendum est, quod
non offerimus aliam quam illam quam Christus obtulit pro nobis,
scilicet sanguinem suum. Unde non est alia oblatio, sed est
commemoratio illius hostiae quam Christus obtulit. Lc. XXII,
v. 19: hoc facite in meam commemorationem. Secundum quod
praemittit est, quia in veteri testamento fiebat commemoratio per
singulos annos de peccatis suis et populi, ergo non erant abolita.
Unde dicit, quod in ipsis fit commemoratio, etc., quod verum est.
In generali enim fiebat mentio de peccatis, scilicet quod erat
conscius peccati, sed in speciali fit mentio in novo. Iac. V,
16: confitemini alterutrum peccata vestra. Deinde cum dicit
impossibile est enim, etc., probat idem ex conditione oblatorum.
Solemnius enim quod erat inter ipsa, erat oblatio hircorum et
vitulorum, quae fiebat in die expiationis. Et cum ista esset quaedam
repraesentatio obscura et imperfecta caelestium, sicut umbra,
impossibile est sanguine istorum auferri peccatum. Quod verum est
propria virtute. Sed si alicui dimittebantur, hoc erat virtute
sanguinis Christi, qui in illo praefigurabatur. Ier. XI, 15:
numquid carnes sanctae auferent a te malitias tuas, in quibus gloriata
es? Quasi dicat: non. Deinde cum dicit ideo ingrediens mundum,
etc., inducit auctoritatem Scripturae, et circa hoc facit duo.
Primo enim ponit eam; secundo exponit eam, ibi superius dicens.
Ista auctoritas potest dividi in duas, secundum Glossam, quia primo
agit de incarnatione Christi praefigurata in legalibus; secundo de
passione Christi, ibi tunc dixi. Tamen, secundum intentionem
apostoli potest aliter dici, quod primo tangit illud, quod pertinet ad
reprobationem veteris testamenti; secundo, illud quod pertinet ad
acceptionem novi testamenti, ibi tunc dixi. Ista autem auctoritas
convenit Christo secundum quod ingreditur in mundum; ergo quia illa
non poterant auferre peccata, ideo filius Dei ingrediens in mundum
dicit. Contra, quia dicitur Io. I, 10: in mundo erat.
Respondeo. Dicendum est, quod verum est quod erat in mundo, quasi
regens totum, inquantum dicitur esse in omnibus per essentiam,
praesentiam et potentiam, sed est extra mundum, quia a mundo non
comprehenditur, sed habet bonitatem separatam a toto mundo, a quo
causatur bonitas universi. Sed quia propter nos factus est humanae
naturae suppositum, dicitur ingredi in mundum propter eius
assumptionem, sicut supra I, 6: cum iterum introducit primogenitum
in orbem terrae, et cetera. Ingrediens ergo in mundum dicit. Sed
quid dicit? Hostiam et oblationem noluisti. Ponit autem quatuor,
quae erant in veteri testamento, quia sacrificium aut erat de
inanimatis, puta pane vel thure, et tunc dicebatur oblatio. Vel de
animatis, et tunc vel ad placandum Deum, et dicitur holocaustum,
quod erat dignissimum, quia totum comburebatur et cedebat in honorem
Dei. Aut erat pro emundatione peccati, et dicitur sacrificium pro
peccato. Et istud habebat duplicem partem, quia una pars comburebatur
in altari, altera cedebat in usum ministrorum. Aut erat pro
beneficiis Dei, et istud minus dignum, quia tantum tertia pars
comburebatur, et dabatur ministris una, alia offerentibus. Et istud
dicitur sacrificium pacificorum. Istis omnibus in novo testamento
respondet oblatio corporis Christi, quia per corpus Christi placatus
est Deus, scilicet in oblatione ipsius in cruce. Rom. V, 10:
cum inimici essemus, reconciliati sumus Deo per mortem filii eius.
Item per ipsum ablatum est peccatum. I Pet. III, 18:
Christus semel pro peccatis nostris mortuus est. Item per ipsum
introducimur in bona aeterna, et promovemur ad beneficia Dei. Dicit
ergo hostiam, scilicet sacrificium, et oblationem noluisti; et
interponit post corpus autem aptasti mihi, id est, aptum fecisti
immolationi. Et hoc quantum ad duo. Primo quia fuit purissimum, ut
deleret omne peccatum. Ex. XII, 5: erit agnus absque macula.
Item quia fuit passibile, ut posset immolari. Rom. VIII, 3:
misit Deus filium suum in similitudinem carnis peccati. Istud autem
corpus est vera hostia et vera oblatio. Eph. c. V, 2: tradidit
semetipsum pro nobis oblationem et hostiam Deo in odorem suavitatis.
Holocautomata et pro peccato non tibi placuerunt. Maius est placere
quam velle, quia illa placent quae in se habent aliquid ut ea velimus.
Volumus autem aliquando aliqua non propter se, sed propter aliud.
Quia ergo holocausta digniora erant, de quibus tamen dicit, quod non
placuerunt, ergo multo minus alia. Sed contra, quia Lev. I, 9,
dicitur quod adolebat ea sacerdos super altare in holocaustum et suavem
odorem domino. Praeterea, si noluit ea, quare praecepit haec sibi
offerri? Respondeo. Dicendum est quod hoc, quod Deus dicit illa
nolle, potest dupliciter intelligi. Uno modo, quod non vult ea pro
tempore isto, in quo adveniente veritate cessat umbra, unde modo
peccaret qui ea offerret. Alio modo quod non vult ea propter peccata
offerentium. Is. I, 15: manus enim vestrae sanguine plenae
sunt. Tertia responsio ad quam apostolus tendit, est, quia ista
numquam secundum se placuerunt Deo, nec accepta fuerunt, sed propter
duo dicuntur accepta. Primo quia erant figura Christi, cuius passio
Deo accepta fuit. Non enim delectabatur in occisione animalium, sed
in fide passionis eius. Omnia enim in figura contingebant illis, I
Cor. X, 11. Secundo ut nos ab idololatria revocaret per ista
sacrificia; unde in prima legis datione nulla fit mentio de
sacrificiis, sed tantum postquam fecerunt vitulum. Unde Ier.
VII, 22: non sum locutus cum patribus vestris, et non praecepi
eis in die qua eduxi eos de terra Aegypti, de verbo holocaustorum et
victimarum. Deinde cum dicit tunc dixi, etc., prosequitur de
approbatione novi testamenti, et secundum Glossam sic legitur: tunc,
scilicet quando aptasti corpus mihi, scilicet in conceptione, dixi:
ecce venio, id est, venire proposui, scilicet ad passionem. I Io.
V, 6: hic est qui venit per aquam et sanguinem Iesus Christus.
Vel melius est quod referatur ad adventum in mundum sic: tunc,
scilicet quando holocausta non placuerunt tibi, dixi: venio per
incarnationem. Io. XVI, 28: exivi a patre, et veni in
mundum. Et hoc ut offerrem me ad passionem. Et ideo dicit: ecce.
Sed numquid istud sacrificium erit acceptum? Certe sic, quia in
capite libri scriptum est de me. Iste liber est Christus secundum
humanam naturam, in quo scripta sunt omnia necessaria homini ad
salutem. Is. VIII, 1: sume tibi librum grandem. Caput autem
Christi est Deus, I Cor. XI, 3. In capite libri, id est in
ordinatione Dei, qui est caput Christi, qui est liber, scriptum est
quod filius Dei incarnari deberet et mori. Vel liber, id est,
Psalterium, cuius primus Psalmus est de Christo. Vel melius,
liber vitae, qui nihil aliud est quam notitia, quam Deus habet de
praedestinatione sanctorum, qui salvantur per Christum. Ergo in isto
libro scriptum est de me, quia sancti per me praedestinati sunt.
Eph. I, 4: elegit nos in ipso ante mundi constitutionem. Rom.
VIII, 29: quos praescivit et praedestinavit conformes fieri
imaginis filii sui. Si ergo praedestinatio dicitur liber, manifestum
est quod Christus caput est libri. Apoc. XXI, 27: qui non
sunt scripti in libro vitae agni. Qui simpliciter est praedestinatus.
Rom. I, 4: qui praedestinatus est filius Dei in virtute. Ergo
in capite libri, id est, in me, secundum divinam naturam, scriptum
est de me secundum naturam humanam, ut faciam voluntatem, scilicet
tuam, id est, hoc praeordinatum est, ut per gratiam tuam faciam
voluntatem tuam, offerendo meipsum ad redemptionem humani generis.
Deinde cum dicit superius dicens, exponit auctoritatem praemissam.
Et circa hoc facit duo. Primo enim assignando ordinem dicendorum
ponit differentiam inter novum et vetus testamentum; secundo exponit
specialiter quoddam suppositum in auctoritate, ibi in qua voluntate.
Dictum est autem, quod duo tangebantur in auctoritate allegata. Unum
quod pertinet ad reprobationem veteris testamenti, aliud autem ad
approbationem novi testamenti. Reprobatur autem vetus testamentum
dupliciter, tum quia Deus sacrificia eius non vult, tum quia sibi non
placent, et sic David propheta, dicens superius, id est, in
principio. Et quid dicit? Quia hostias, et oblationes, et
holocautomata, et pro peccato noluisti. Is. I, 11: holocaustum
arietum, et adipem pinguium, et sanguinem vitulorum, et agnorum, et
hircorum, nolui, et cetera. Noluisti, verum est secundum se, nec
placita sunt tibi, quae secundum legem offeruntur, id est, in his non
delectaris, Ps. l, 17: holocaustis non delectaberis, nisi quia
sunt figura, vel inquantum per ipsa retrahebantur ab idololatria. Hoc
ergo primo dicens, subiungit tunc dixi, scilicet quando carnem aptasti
mihi ad passionem, vel quando ista non placuerunt: ecce venio, vel ad
incarnationem vel ad passionem. Sed, ad quid? Ut faciam voluntatem
tuam. Io. VI, 38: descendi de caelo, ut faciam voluntatem eius
qui misit me. Io. IV, v. 34: meus cibus est, ut faciam
voluntatem eius qui misit me. Propheta ergo hoc dicens, aufert primum
ut sequens statuat. In quo ostendit differentiam veteris et novi
testamenti, quia loquens de veteri dicit, quod non vult, nec placent
Deo, scilicet secundum se; ergo auferuntur. Sed quando de novo
loquitur, dicit quod vult, quia ad hoc venio ut faciam voluntatem
tuam. Ergo novum statuitur, id est, firmatur esse secundum
voluntatem Dei. Lev. c. XXVI, 10: vetera, novis
supervenientibus, proiicietis. Deinde cum dicit in qua voluntate,
exponit illud quod dixerat de voluntate Dei, ad quam implendam venit
Christus, scilicet quae sit illa voluntas. Haec autem est sicut
dicitur I Thess. IV, 3: haec est voluntas Dei, sanctificatio
vestra. Ideo dicit in qua voluntate sanctificati sumus, et hoc, per
oblationem corporis Christi Iesu, scilicet factam. Eph. V, 2:
obtulit semetipsum oblationem et hostiam Deo. Et hoc, semel. I
Petr. III, 18: Christus semel pro peccatis nostris mortuus
est. Deinde cum dicit et omnis quidem sacerdos, ostendit
comparationem sacerdotis novi et veteris testamenti. Sciendum autem,
quod in lege erant duo solemnia sacrificia. Unum in die expiationis,
quod fiebat per solum summum pontificem, de quo multa iam dicta sunt.
Aliud erat iuge sacrificium, in quo unus agnus offerebatur in mane,
et alius in vespere, de quo Num. XXVIII, v. 4. De isto
etiam intendit hic apostolus, et circa hoc tria facit. Primo enim
ponit illud quod pertinet ad sacerdotem veteris testamenti; secundo
ponit illud quod pertinet ad sacerdotem novi; tertio confirmat per
auctoritatem. Secundum, ibi hic autem unam, tertium, ibi
contestatur autem. Dicit ergo omnis sacerdos, et cetera. Dicit
omnis, ad differentiam sacrificii expiationis, quod tantum per summum
sacerdotem fiebat; sed in isto omnis sacerdos praesto est, tota die
ministrans, et saepe offerens easdem hostias, quia semper offerebat
agnum. Quae, scilicet hostiae feriales, non poterant auferre
peccata, quia iterabantur. Ier. XI, 15: numquid carnes sanctae
auferent a te malitias tuas in quibus gloriata es? Per istud iuge
sacrificium figuratur Christus, et aeternitas eius qui est agnus
immaculatus. Deinde cum dicit hic autem unam pro peccatis, ostendit
illud quod pertinet ad sacerdotium Christi. Et circa hoc facit duo.
Primo enim ponit intentum; secundo assignat rationem, ibi una enim.
Dicit ergo hic autem, scilicet Christus, offerens unam hostiam pro
peccatis, auferentem scilicet peccata. Illa vero vetus lex multas
offerebat hostias non expiantes peccata; hic ergo, scilicet
Christus, offerens unam hostiam, quia semel pro peccatis nostris
semetipsum obtulit, sedet, non tamquam minister, sicut sacerdos
legalis qui semper praesto est, sed tamquam dominus. Ps. CIX,
v. 1: dixit dominus domino meo: sede a dextris meis. Mc. ult.:
sedet a dextris Dei. In dextera Dei patris, quantum ad aequalitatem
potestatis secundum divinitatem, sed in potioribus bonis secundum
humanitatem. Supra I, 3: sedet ad dexteram maiestatis, et
cetera. Et hoc in sempiternum. Non enim iterum morietur, quia
Christus resurgens ex mortuis, et cetera. Rom. VI, 9; Dan.
VII, v. 14: potestas eius, potestas aeterna. De caetero
expectans donec ponantur inimici eius scabellum pedum eius. Ista
expectatio non innuit aliquam anxietatem in Christo, sicut in
hominibus. Spes quae differtur affligit animam, ut dicitur Prov.
XIII, v. 12. Sed designat voluntatem miserendi, quam Deus
habet erga nos. Is. XXX, 18: expectat dominus, ut misereatur
nostri. Subiiciuntur ergo pedibus eius, id est humanitati Christi
aliqui volentes, et in hoc salus ipsorum consistit, scilicet in
faciendo voluntatem eius. Ex. X, 3: usquequo non vis mihi
subiici? Sed mali nolentes ipsi subditi sunt, quia etsi voluntatem
eius per se non implent, tamen de ipsis impletur quantum ad opus
iustitiae. Et sic omnia sunt ei subiecta aliquo istorum modorum.
Ps. VIII, 7: omnia subiecisti sub pedibus eius. Deinde cum
dicit una enim oblatione, assignat rationem, scilicet quare sedet
tamquam dominus, et non tamquam minister, sicut sacerdos legalis,
quia ille per hostiam unam non auferebat peccata, et ideo oportebat
plures alias offerre et frequenter. Supra V, 1: omnis enim
pontifex ad offerenda munera et hostias constituitur. Sed hostia,
quam Christus obtulit, aufert omnia peccata. Supra IX, 28:
Christus semel oblatus est ad multorum exhaurienda peccata. Et ideo
dicit quod una oblatione consummavit, id est, perfecit, quod fecit
reconciliando et coniungendo nos Deo tamquam principio, sanctificatos
in sempiternum, quia hostia Christi, qui Deus est et homo, habet
virtutem aeternam sanctificandi. Infra XIII, v. 12: Iesus ut
sanctificaret per suum sanguinem populum, et cetera. Per Christum
enim perficimur et coniungimur Deo. Rom. V, 2: per quem accessum
habemus ad Deum. Deinde cum dicit contestatur autem, confirmat quod
dixerat per auctoritatem, quae sumpta est ex Ier. XXXI, 33,
quae, quia supra cap. octavo exposita est, ad praesens
intermittitur. Et tamen potest dividi in duas partes. Primo ponit
auctoritatem; secundo ex ea arguit, ibi ubi autem horum remissio. Et
facit talem rationem: in novo testamento remittuntur peccata per
oblationem Christi, quia in remissionem peccatorum effusus est sanguis
Christi; ergo in novo testamento, in quo peccata et iniquitates
remittuntur, ut dictum est in auctoritate, non est oblatio pro
peccato, supple, amplius iteranda. Matth. IX, 12: non est
opus valentibus medicus, sed male habentibus. Ubi ergo est horum
remissio, et cetera. Fieret enim iniuria hostiae Christi.
|
|