|
Postquam ostendit apostolus multiplicem eminentiam sacerdotii Christi
respectu sacerdotii legalis, hic iuxta consuetudinem suam concludit,
monendo quod isti sacerdotio fideliter inhaerendum est. Hoc enim
semper supra fecit, quod post commendationem ponit admonitionem, quia
ad hoc susceperat commendare gratiam Christi, ut alliciat eos ad
obediendum Christo, et recedendum a caeremonialibus legis. Circa hoc
ergo duo facit, quia primo ponit monitionem; secundo assignat
rationem, ibi voluntarie enim. Sciendum est autem circa primum quod
duo dixerat de sacerdotio Christi, scilicet virtutem ritus eius, quia
per proprium sanguinem; item dignitatem ipsius, quia pontifex in
aeternum. Et ideo in monitione sua resumit ista duo. Unde monendo,
quod fideliter obediendum est Deo Christo, primo ponit illa duo;
secundo ponit suam monitionem, ibi accedamus cum bono corde. Item
prima in duas, quia primo resumit ritum sacerdotii eius; secundo
dignitatem, ibi et sacerdotem magnum. Dicit ergo itaque, fratres,
scilicet per mutuam charitatem, habentes fiduciam in introitu, et
cetera. Eph. III, 12: in quo habemus fiduciam et accessum in
confidentia, et cetera. Ex. XV, 17: introduces eos, et
plantabis in monte haereditatis tuae firmissimo habitaculo, et cetera.
Ps. CXXI, 1: laetatus sum in his quae dicta sunt mihi, in
domum domini ibimus. Et hoc in sanguine Christi, quia hic est
sanguis novi testamenti, id est, novae promissionis, scilicet
caelestium. Sed quomodo habeamus fiduciam introeundi ostendit, quia
Christus per suum sanguinem initiavit, id est inchoavit, novam viam
nobis. Mich. II, 13: ascendit pandens iter ante eos. Io.
XIV, 3: si abiero et praeparavero vobis locum, et cetera. Is.
XXXV, 8: sancta via vocabitur, et pollutus non transibit per
illam. Haec est ergo via eundi in caelum. Et est nova quia ante
Christum nullus invenit eam, quia nemo ascendit in caelum nisi qui
descendit de caelo, Io. III, 13. Et ideo qui vult ascendere,
debet ipsi tamquam membrum capiti suo adhaerere. Apoc. II, 7:
vincenti dabo edere de ligno vitae, quod est in Paradiso Dei mei.
Et c. III, 12: et scribam super eum nomen novum, et nomen
civitatis novae Ierusalem, quia scilicet de novo introducuntur.
Viventem, id est, semper perseverantem, in quo apparuit virtus
deitatis, quia semper vivit. Sed quae sit ista via ostendit subdens
per velamen, id est, carnem suam. Sicut enim sacerdos per velum
intrabat in sancta sanctorum, ita si volumus intrare sancta gloriae,
oportet intrare per carnem Christi, qui fuit velamen deitatis. Is.
XLV, 15: vere tu es Deus absconditus. Non enim sufficit fides
de deitate, si non adsit fides de incarnatione. Io. XIV, 1:
creditis in Deum, et in me credite. Vel per velamen, id est, per
carnem suam datam nobis sub velamento speciei panis in sacramento. Non
enim proponitur nobis sub specie propria propter horrorem, et propter
meritum fidei. Consequenter commendat dignitatem sacerdotis, cum
dicit et sacerdotem magnum, qui scilicet nobis initiavit viam, quasi
dicat: habentes fiduciam intrandi per sacerdotem, scilicet Iesum.
Ps. CIX, 5: tu es sacerdos in aeternum. Qui dicitur magnus,
quia sacerdotium eius non est tantum super unum populum, sicut Aaron,
sed super domum Dei totam scilicet Ecclesiam militantem et
triumphantem. I Tim. c. III, 15: ut scias quomodo oporteat
te conversari in domo Dei, quae est Ecclesia. Et dicit super, quia
Moyses fuit fidelis in omni domo, tamquam famulus, Num. XII,
7; sed Christus super totam domum, sicut filius, qui est dominus
omnium. Matth. ult.: data est mihi omnis potestas in caelo et in
terra. De hoc etiam supra III. Deinde cum dicit accedamus, ponit
monitionem suam, ut scilicet ex quo talis et tantus est, fideliter est
ei adhaerendum. Quod fit tribus modis, scilicet per fidem, spem, et
charitatem. I Cor. XIII, 13: nunc autem manent fides,
spes, charitas. Primo ergo monet ad ea, quae sunt fidei; secundo ad
ea, quae sunt spei, ibi teneamus spei; tertio ad ea, quae sunt
charitatis, ibi et consideremus. Sed quantum ad primum duo sunt
necessaria, scilicet ipsa fides, quia sine fide impossibile est
placere Deo, et fidei sacramentum. Quantum ad primum dicit
accedamus, ad ipsum, cum vero, non ficto, corde. IV Reg. c.
XX, 3 et Is. XXXVIII, 3: memento quomodo ambulaverim
coram te in veritate, et in corde perfecto. Hoc autem fit quando opus
concordat cordi. Accedamus etiam in plenitudine fidei. Infra XI,
6: accedentem ad Deum oportet credere, et cetera. Nec sufficit
qualiscumque fides, sed requiritur fides plena, quod fit duobus
modis, scilicet et quantum ad materiam fidei, ut credantur omnia quae
proponuntur ad credendum, et quod sit fides formata, quod est per
charitatem. Rom. XIII, v. 10: plenitudo enim legis est
dilectio. Quantum ad sacramentum fidei dicitur aspersi corda vestra,
quod alludit ei, quod dicitur Num. XIX, ubi ponitur ritus vitulae
rufae, de cuius aqua aspergebatur mundandus die tertio, sed die
septimo alia aqua lavabatur corpus eius, et vestimenta. Per
aspersionem aquae vitulae rufae figurabatur passio Christi, quia die
tertia, scilicet in fide Trinitatis in Baptismo mundamur a peccatis.
Et quantum ad hoc dicit aspersi corda, non corpora. Infra XII,
24: accessistis ad sanguinis aspersionem. Aspersi ergo corda non a
tactu mortui, sicut per aquam vitulae rufae, sed a conscientia mala.
De ablutione autem, quae fiebat septima die, dicit et abluti corpus
aqua munda. Non enim in Baptismo operatur tantum virtus passionis,
sed etiam infunduntur in ipso dona spiritus sancti. Unde in septima
die, id est in plenitudine donorum spiritus sancti, totus homo
abluitur intus et extra ab omni peccato tam actuali quam originali,
quod est quasi corporale, quia anima ipsum contrahit per unionem ad
carnem foedam. Dicitur autem spiritus sanctus aqua quia mundat.
Act. XV, 9: fide purificans corda ipsorum. Ez. XXXVI,
25: effundam super vos aquam mundam, et mundabimini ab omnibus
inquinamentis vestris, et ab universis idolis vestris mundabo vos.
Zach. XIII, 1: erit fons patens domui David, et habitantibus
Ierusalem, in ablutionem peccatoris et menstruatae. Tit. III,
5: per lavacrum regenerationis et renovationis spiritus sancti. Et
in huius signum super Christum baptizatum descendit spiritus sanctus in
corporali specie. Deinde cum dicit teneamus spei nostrae, ponit illud
quod pertinet ad spem. Et circa hoc facit duo. Primo enim hortatur
ad spei certitudinem; secundo subdit rationem, ibi fidelis enim est
qui. Sciendum est autem, quod per fidem Christi datur nobis spes
salutis aeternae, et introitus in caelum. I Pet. I, 3:
regeneravit nos in spem vivam. Unde dicit teneamus, et non dicit
spem, sed spei nostrae confessionem, quia non sufficit habere spem in
corde, sed etiam oportet confiteri ore. Rom. X, 10: corde
creditur ad iustitiam, ore autem confessio fit ad salutem. Item
oportet confiteri eam non solum verbo, sed etiam factis, contra
quosdam, de quibus Tit. I, 16: confitentur se nosse Deum,
factis autem negant. Fit autem ista confessio per opera, per quae
tenditur ad res speratas. Apoc. III, 11: tene quod habes ne
alius accipiat coronam tuam. Indeclinabilem, id est, ut ab ista
confessione non declinemus, neque per prospera, neque per adversa.
Ps. CXXIV, 5: declinantes autem in obligationes, adducet
dominus cum operantibus iniquitatem. Is. XXX, v. 21: haec est
via, ambulate in ea, et non declinetis neque ad dexteram, neque ad
sinistram. Et ratio huius est, quia ille qui repromisit, est
fidelis, et ideo mentiri non potest. Ps. CXLIV, 13: fidelis
dominus in omnibus verbis suis. Deut. XXXII, 4: Deus
fidelis, et absque ulla iniquitate. Consequenter cum dicit et
consideremus, etc., ponit illud quod pertinet ad charitatem, et
circa hoc facit tria. Primo enim facit, quod dictum est; secundo
removet contrarium charitati, ibi non deserentes; tertio assignat
rationem ex congruitate temporis, ibi et tanto magis, et cetera.
Circa primum sciendum est, quod licet charitas principaliter inhaereat
Deo, tamen manifestatur per charitatem proximi. I Io. IV,
20: qui enim non diligit fratrem suum quem videt, Deum quem non
videt, quomodo potest diligere? Ergo ad charitatem pertinet, quod
diligatur proximus. Ideo dicit consideremus invicem, ut scilicet ea,
quae proximi sollicite faciamus. Eccli. XVII, 12: et
unicuique mandavit Deus de proximo suo. Sed quia aliqui ea quae sunt
proximi considerant zelo invidiae, aliqui vero zelo odii, contra quos
dicitur Prov. XXIV, 15: ne quaeras impietatem in domo iusti,
ideo dicit in provocationem charitatis, id est, ut provocemus eos ad
charitatem. Rom. XI, 13 s.: quamdiu apostolus gentium sum,
ministerium meum honorificabo, si quo modo ad aemulandum provocem
carnem meam, et salvos faciam aliquos ex illis. Ista autem provocatio
procedit ex dilectione, quae extenditur ad opus exterius. I Io.
III, 18: non diligamus verbo neque lingua, sed opere et
veritate. Sicut enim dicit Gregorius, non est amor Dei otiosus,
operatur enim magna si est, si autem operari renuit, amor non est.
Probatio ergo dilectionis, exhibitio est operis. Ideo subdit et
bonorum operum. Col. I, v. 10: in omni opere bono
fructificantes. Deinde removet contrarium charitati, cum dicit non
deserentes, et cetera. Quia enim charitas est amor, proprium autem
amoris est unire, quia, ut dicit Dionysius, amor est vis unitiva
Io. XVII, 22 s.: ut sint unum sicut et nos unum sumus, et
cognoscat mundus, quia dilexisti eos, sicut et me dilexisti ideo
recedere ab invicem, est directe oppositum charitati. Et ideo dicit
non deserentes collectionem nostram, scilicet Ecclesiae, quam aliqui
deserunt tripliciter. Scilicet propter persecutiones apostatantes a
fide. Et isti significantur per illos, de quibus dicitur Io. c.
VI, 67, quod abierunt retro, et iam cum illo non ambulabant.
Matth. XIII, 21: facta tribulatione et persecutionibus propter
verbum continuo scandalizantur. Lc. VIII, 13: ad tempus
credunt, et in tempore tentationis recedunt. Secundo, mali praelati
qui dimittunt oves in periculo. Io. X, 13: mercenarius fugit,
quia mercenarius est. Aliqui vero ex superbia, quia cum possent esse
utiles ad regendum, cum nota superbiae ab aliis se separant, Iud.
V, 19: hi sunt qui segregant se ab aliis, animales, spiritum non
habentes, quasi sub specie maioris perfectionis. Et forte tales erant
in tempore illo. Ideo sequitur sicut consuetudinis est quibusdam.
Contra quos dicitur I Cor. XI, 16: si quis videtur
contentiosus esse, nos talem consuetudinem non habemus in Ecclesia
Dei. Sed quid debent facere subdit sed consolantes, quasi dicat: si
videas, quod socius tuus male se habet, non deseras eum, sed
consolare, non sicut illi qui deserunt collectionem, de quibus dicit
sicut est consuetudinis quibusdam, et cetera. Consequenter cum dicit
et tanto magis, assignat causam huius. Posset enim aliquis dicere:
quare debemus nos in fide proficere? Quia motus naturalis quanto plus
accedit ad terminum, magis intenditur. Contrarium est de violento.
Gratia autem inclinat in modum naturae; ergo qui sunt in gratia quanto
plus accedunt ad finem, plus debent crescere. Et ideo dixit non
deserentes, sicut quidam, sed consolantes. Et hoc, tanto magis
quanto videritis appropinquantem diem, id est terminum. Rom.
XIII, v. 12: nox praecessit, dies autem appropinquavit.
Prov. IV, 18: iustorum semita, quasi lux splendens proficit,
et crescit usque ad perfectum diem.
|
|