|
Supra apostolus posita commendatione excellentiae sacerdotii Christi,
et subiuncta admonitione ut illius sacerdotio adhaereant per fidem et
charitatem, hic probat monitionem suam per rationem. Et hoc facit
dupliciter, primo terrendo, secundo demulcendo, ibi rememoramini
autem pristinos dies. Circa primum duo facit quia primo terret eos ad
observandum monitionem suam propter subtractionem remedii; secundo
propter expectationem iudicii, ibi terribilis autem. Dicit ergo
voluntarie, etc., quod dupliciter exponitur: uno modo secundum
Glossam quae videtur facere differentiam inter peccantes volentes et
voluntarie; ita quod volens peccat, qui quasi passione ductus
consentit in peccatum, de quo ante non cogitavit; voluntarie autem qui
ex certa malitia, cuius voluntas prona est ad peccandum, ut statim
cedat. Ier. VIII, 6: omnes conversi sunt ad cursum suum quasi
equus vadens impetu ad proelium, nec postea poenitet. Prov. II,
14: laetantur cum malefecerint, et exultant in rebus pessimis.
Ergo voluntarie peccantibus, id est, in voluntate peccandi
permanentibus. Et exaggerando subdit post acceptam notitiam
veritatis. II Pet. II, 21: melius erat illis viam iustitiae
non agnoscere, quam post agnitionem retrorsum converti. Iam non
relinquitur hostia pro peccatis, id est, hostia quam Christus obtulit
pro remissione peccatorum, non est nobis utilis, quia illis
dimittuntur peccata, qui de ipsis poenitent. Matth. c. XXVI,
28: hic est sanguis novi testamenti, qui pro multis effundetur,
scilicet efficaciter. Sed de malis dicitur Is. XLIX, 4: in
vacuum laboravi sine causa, et vane fortitudinem meam consumpsi.
Ier. VI, 29: frustra conflavit conflator, malitiae eius non
sunt consumptae. Sed melius potest dici, et secundum intentionem
apostoli, quia, secundum Augustinum, liberum arbitrium habet
multiplicem statum, quia in statu extra gratiam, antequam reparetur
per gratiam, non est in potestate nostra peccare mortaliter vel non
peccare, et hoc propter praeconceptionem finis, et habitum
inclinantem; quod quidem verum est secundum magnum tempus, sed per
aliquam moram, si operetur ex praemeditatione, potest vitare hoc
peccatum vel illud. Sed postquam per gratiam reparatus est homo
omnino, in potestate eius est vitare peccatum mortale, et etiam
veniale in particulari, non autem omnino in universali, et hoc est
propter auxilium gratiae salvantis. Et ideo dicit nobis peccantibus
voluntarie post acceptam notitiam veritatis, id est, post acceptam
gratiam, per quam habetur notitia peccati, quia ante notitiam peccati
peccatum nostrum a Deo nobis non imputatur, unde quasi dicitur ipsum
ignorare, quia non imputat nobis. Sed post, iam non est pro peccatis
hostia. Ante enim reparationem, quae facta est per Christum,
relinquebatur hostia ista quae expectatur, sed nunc iam non expectatur
alia mors eius, ita nec post Baptismum semel acceptum expectatur alius
Baptismus. Deinde cum dicit terribilis autem, deterret expectatione
divini iudicii. Et circa hoc duo facit: primo enim terret, secundo
subdit rationem, ibi irritam quis faciens. Sic ergo dictum est, quod
non relinquitur ultra hostia. Quid ergo? Illud quod supra dictum est
cap. IX quod post mortem est iudicium. Iob XIX, 29: scitote
esse iudicium. Istius iudicii expectatio est valde terribilis, tum
propter conscientiam peccatorum Iac. c. III, 2: in multis
offendimus omnes, tum etiam propter imperfectionem iustitiarum
nostrarum Is. LXIV, 6: iustitiae nostrae quasi pannus
menstruatae. Ps. CXVIII, 120: a iudiciis tuis timui.
Abac. III, 16: audivi et conturbatus est venter meus. Est
afflictiva. Unde dicit et ignis aemulatio, id est poena ignis, quae
infligitur ex zelo et aemulatione divinae iustitiae. Ex. XX, 5:
ego sum dominus Deus tuus fortis Zelotes, et cetera. Zelus autem
est amor sponsi. Sicut ergo sponsus non parcit sponsae malae, sic nec
Deus animae peccatrici. Prov. VI, 34: zelus et furor viri non
parcet in die vindictae. Sequitur quae consumptura est adversarios.
Ps. c. XCVI, 3: ignis ante ipsum praecedet et inflammabit in
circuitu inimicos eius, quia ignis qui praecedet faciem iudicis,
corpora viventium incinerabit, et reprobos detrudet in Infernum, et
corpora eorum consumet, non totaliter consumendo, sed in perpetuum
cruciando. Consequenter cum dicit irritam quis faciens, probat quod
dixerat de terrore iudicii, et primo per locum a minori; secundo per
auctoritatem, ibi scimus autem illum. Primum accipit ex lege. Tanto
enim aliquis est reus maioris poenae, quanto rem magis sacram
contemnit. Cum ergo vetus testamentum non sit ita sanctum sicut
novum, et transgressor illius gravissime puniebatur; ergo transgressor
novi longe gravius debet puniri. Circa istud argumentum duo facit:
primo enim ponit istud quod fiebat in veteri; secundo illud quod
fiendum est in novo, ibi quanto magis. Quantum ad vetus ponit culpam
et poenam. Culpam, cum dicit irritam quis faciens legem Moysi.
Irritum dicitur quod non sortitur debitum finem. Lex autem non solum
vetus, sed etiam quaelibet, datur ut inducat homines ad virtutem, et
faciat abstinentes a vitiis. Et ideo qui transgreditur legem, et
vacat vitiis, quantum est in se, legem irritam facit. Matth. XV,
6: irritum fecistis mandatum Dei propter traditiones vestras. Gen.
XVII, 14: masculus, cuius praeputii caro circumcisa non
fuerit, peribit de populo suo, quia pactum meum irritum fecit. Et
poenam ostendit, cum dicit sine ulla miseratione. Et ista poena est
valde gravis, quia infligit mortem. Unde dicit moritur. Ex.
XXII, 18: maleficos non patieris vivere. Item quia
irremissibilis. Unde dicit sine ulla miseratione. Deut. XIX,
12 s.: morietur, nec misereberis eius. Sed numquid lex Dei
excludit misericordiam? Constat quod non. Os. VI, 6:
misericordiam volui, et non sacrificium. Respondeo. Dicendum est,
quod differunt misericordia, clementia et venia: quia misericordia est
quando homo ex quadam passione cordis et animi movetur ad remittendum
poenam, et hoc aliquando est contra iustitiam, et istam prohibet.
Venia autem est, quando propter aliquam utilitatem publicam remittit
aliquid de poena debita. Clementia est quando non solum de poena
aliquid, sed etiam de culpa remissius iudicat. Ista duo non
prohibentur, sed misericordia primo modo dicta, quia est contra
iustitiam, et inducit dissolutionem. Moritur ergo et hoc, duobus vel
tribus testibus, supple convictus. Deut. XVII, v. 6: in ore
duorum vel trium testium stat omne verbum. Causa autem quare lex
numerum testium determinat secundum Augustinum est, ut per hoc
designetur immobilitas veritatis, quae est in sancta Trinitate. Nec
refert si nominentur duae personae vel tres, quia semper in duabus
intelligitur tertia, scilicet spiritus sanctus, qui est nexus
amborum. Ista ratio mystica est. Sed litteralis est, ut quia in
iudicio unus affirmat, alter negat, non plus credendum est uni quam
alteri. Multitudini autem est credendum. Omnis autem multitudo
completur numero ternario. Et ideo sufficit, quod sint duo cum
accusante, sed tertius testis superadditur ex abundanti. Deinde cum
dicit quanto magis, ponitur id quod spectat ad novum testamentum. Et
primo ponit poenam; secundo culpam, ibi qui filium Dei. Quantum ad
poenam dicit: quanto magis putatis deteriora mereri supplicia. Quia
enim in novo testamento per Christum praedicatum est, ideo peccans in
ipso, gravius punitur. Matth. XI, 22: verumtamen dico vobis,
quod Tyro et Sidoni remissius erit quam vobis in die iudicii. Sed
numquid plus punitur peccator Christianus, quam infidelis? Quia si
sic, melius esset quod omnes essent infideles. Respondeo. Dicendum
est, quod aliud est de illis qui fidem contemnunt, quia isti proprie
sunt contemptores; aliud de illis, qui ex ignorantia fidem non
annuntiatam, non tenent, et talibus peccatum infidelitatis non
imputatur. Sed qui fidem annuntiatam contemnit, gravius punitur,
quia peccatum infidelitatis maximum est. Si ergo comparamus
Christianum et Iudaeum qui non contemnit, et uterque sit adulter,
tunc gravius punietur Christianus quam Iudaeus, quia non solum pro
adulterio, sed etiam quia magis ingratus est. Sed numquid
universaliter verum est, quod semper idem peccatum in specie gravius
punitur in maiori? Respondeo. Dicendum est, quod dupliciter
peccatur. Uno modo ex surreptione. Et sic quando aliquis dat se
operibus divinis, si ex surreptione peccat, minus punitur. II
Par. c. XXX, 18 s.: dominus bonus propitiabitur cunctis, qui
in toto corde requirunt Deum patrum suorum. Ps. XXXVI, 24:
cum ceciderit, non collidetur. Sed si ex contemptu, magis peccat,
quia cum sit in statu altiori, magis contemnit. Et de talibus
loquitur hic, qui sunt magis ingrati. Quantum vero ad culpam dicit
qui filium Dei conculcaverit. Sciendum vero est, quod apostolus
gravitatem culpae eorum, qui peccant in novo testamento, ostendit ex
beneficiis nobis a Deo in illo collatis. Deus autem nobis dedit
quicquid maximum et pretiosum habebat, scilicet filium suum
unigenitum. II Pet. I, 4: per quem maxima nobis et pretiosa
promissa donavit. Dedit etiam spiritum sanctum. Ioel II, 28:
effundam de spiritu meo super omnem carnem. Rom. V, v. 5:
charitas Dei diffusa est in cordibus nostris per spiritum sanctum, qui
datus est nobis. Ingratitudo autem super tantis beneficiis aggravat
peccatum. Circa ingratitudinem vero super datione filii duo
consideranda sunt ac ponderanda, scilicet mysterium incarnationis, in
qua datus est nobis, et sacramentum passionis, in qua pro nobis se
obtulit. Supra IX, v. 14: sanguis Christi, qui per spiritum
sanctum semetipsum obtulit immaculatum Deo, et cetera. Et ideo
quantum ad primum dicit qui filium Dei, scilicet pro nobis
incarnatum, conculcaverit, id est vilipenderit, scilicet non credendo
quod fides filii Dei sit sufficiens ad salutem, sicut illi qui legalia
servabant, Gal. c. III, 1: ante quorum oculos Christus
proscriptus est. Item non obediendo eius mandatis, nec vivendo
secundum doctrinam eius. I Reg. II, 30: qui autem contemnunt
me, erunt ignobiles. Quantum ad secundum dicit: et sanguinem
testamenti, id est, Christi sanguinem confirmativum novi testamenti.
Matth. XXVI, 28: hic est sanguis meus novi testamenti, et
cetera. Pollutum duxerit, id est, reputaverit pollutum, ut scilicet
non possit mundare, sicut pollutus in se non mundat. Eccli.
XXXIV, 4: ab immundo quis mundabitur? Quasi dicat: nullus
scilicet, secundum quod mundatio tantum fiebat per sanguinem
animalium. Item pollutum duxit, qui virtute eius in Baptismo
ablutus, peccat redeundo ad vomitum. Apoc. I, 5: dilexit nos,
et lavit nos a peccatis nostris in sanguine suo. Et ideo dicit in quo
sanctificatus est, id est, per quem sanctificatus est. I Cor.
VI, 11: abluti estis, sanctificati estis in nomine domini nostri
Iesu Christi. Mal. I, 11: in omni loco offertur oblatio munda
nomini meo, quia magnum est nomen meum in gentibus. Item qui peccat
post alia sacramenta, etiam potest dici sanguinem Christi pollutum
ducere. Item aggravatur peccatum ex contemptu spiritus sancti. Et
ideo dicit et spiritui gratiae iniuriam fecerit, id est, contumeliam,
quam facit qui non credit, quod gratia spiritus sancti sit data per
Christum, ut habetur Io. XIV, 16: rogabo patrem, et alium
Paraclitum dabit vobis, et sufficiat ad salutem sine legalibus, ut
scilicet remissionem peccatorum adscribat observantiis legis. Vel
conculcat Christum, qui libere absque timore sanguinem Christi
polluit, qui eo indigne communicat spiritui gratis dato. Eph. II,
8: donum enim Dei est, et non ex operibus. Contumeliam,
iniuriam, facit, qui Christum per peccatum a se abiicit. Sap. I,
v. 5: corripietur, id est, expelletur, a superveniente
iniquitate. Eph. IV, 30: nolite contristare spiritum sanctum
Dei. I Thess. 5, 19: spiritum nolite extinguere. Deinde cum
dicit scimus enim, etc., probat quod dixit per auctoritates. Et
circa hoc facit duo: primo enim probat ponendo auctoritates; secundo
concludit ex eis, ibi horrendum est. Dicit ergo scimus, illum, qui
dixit (Deut. XXXII, 35, secundum aliam litteram): mihi
vindictam, supple servate. Littera nostra habet: mea est ultio. Et
numquid reddes? Immo et ego retribuam. Sed contra. Si soli Deo
servatur vindicta, quare iudices vindicant? Respondeo. Ad hoc
respondet apostolus, Rom. XIII, 4, quod iudex est minister
Dei. Unde non iudicat propria auctoritate, sed Dei. Secunda
auctoritas est ibidem iudicabit dominus populum suum. Si suum, ergo
multo magis inimicos. I Pet. IV, 18: si iustus vix salvatur,
impius et peccator ubi parebit? Vel populum suum, id est qui fidem
suam non contemnunt, quia infideles damnabuntur, et non iudicabuntur
iudicio discussionis. In iudicio enim, ut dicit Gregorius, quatuor
erunt ordines. Quidam qui non iudicabuntur, sed iudicabunt et
salvabuntur, scilicet apostoli, et apostolici viri. Quidam qui
iudicabuntur et salvabuntur, ut mediocriter boni. Quidam, qui
iudicabuntur et damnabuntur, ut mali fideles. Quidam, qui non
iudicabuntur et damnabuntur, ut omnes infideles. Deinde cum dicit
horrendum est, ponit conclusionem. Ex quo enim vindicta reservanda
est Deo, qui iudicabit populum suum, horrendum est incidere in manus
Dei viventis. Quanto enim iudex iustior et fortior est, tanto magis
timendum est. Ps. VII, 12: Deus iudex iustus et fortis.
Ergo horrendum est incidere in manus eius. Dan. XIII, 23:
melius est mihi absque opere incidere in manus vestras. Eccli. II,
22: si poenitentiam non egerimus, incidemus in manus domini, et non
in manus hominum. Sed contra, II Reg. ult., David tamquam
melius praeelegit incidere in manus Dei. Respondeo. Dicendum est,
quod homo peccat offendendo hominem, et offendendo Deum. Melius
autem est incidere in manus hominis offendendo ipsum, quam in manus
Dei ipsum offendendo. Vel dicendum est, quod melius est peccantem et
contemnentem incidere in manus hominis, peccantem vero sed poenitentem
in manus Dei. Et sic elegit David. Vel dicendum est quod usque ad
iudicium non est horrendum in manus Dei incidere, qui iudicat
misericorditer quamdiu est pater misericordiarum, sed post iudicium
horrendum est incidere in manus Dei, quando sicut Deus ultionum
iustitias iudicabit. Modo enim sicut circumdatus infirmitate, quam
aliquando expertus est, ex compassione misericorditer iudicat.
|
|