|
Supra apostolus monuit ad inhaerendum Christo per fidem, spem, et
charitatem. Ad quod induxit per rationes terrentes, hic ponit
rationes demulcentes, sicut bonus medicus postquam secuit, ponit
unctiones lenientes. Inter omnia enim commendatio de bene gestis est
unum quod maxime provocat ad bonum inceptum continuandum. Virtus enim
laudata crescit in immensum. Pondus et immensum gloriae calcar habet.
Et circa hoc facit duo: primo enim commemorat eis bona quae fecerant;
secundo hortatur ad implendum quod restat, ibi nolite itaque amittere.
Circa primum facit tria primo enim in generali commemorat
tribulationes, quas pro fide passi sunt; secundo describit
tribulationum modos, ibi et in altero; tertio exponit eas in
speciali, ibi nam et vinctis. Quia ergo ex bene gestis homo
exercitatur ad melius, sicut aliquando ex malis e contrario desperat de
seipso, ideo recitat bona eorum, dicens rememoramini. Ier. II,
v. 2: recordatus sum tui, id est, bonorum, quae egisti. Dies
pristinos, id est primordia conversionis vestrae, in quibus illuminati
per fidem, quae illuminat animam et purgat. Act. XV, 9: fide
purificans corda eorum. Is. LX, 1: surge, illuminare,
Ierusalem. Hoc autem est per fidem Christi. Eph. c. III,
17: habitare Christum per fidem, et cetera. Lc. I, 79:
illuminare his qui in tenebris, et in umbra mortis sedent. Primum
enim lumen animae est fides. Sustinuistis magnum certamen passionum,
id est, magnas passiones contra vos certantes, vobis illatas ab his
qui Christum persequebantur in vobis. Act. IX, 4: Saule,
Saule, quid me persequeris? Me, inquam, in membris meis, quia,
ut dicit Augustinus, in sermone super verbo isto, membris in terra
positis caput de caelo clamat. Sap. X, 12: certamen forte dedit
illi, ut vinceret. II Tim. IV, v. 7: certavi bonum
certamen. Sicut enim dicitur Act. VIII, 1, facta est
persecutio magna in Ecclesia post mortem Stephani. I Thess. c.
II, 14: vos enim imitatores facti estis Ecclesiarum Dei, quae
sunt in Iudaea, quoniam eadem passi estis vos a contribulibus
vestris, sicut et ipsi a Iudaeis. Si ergo a principio incepistis
sustinere, vituperabile esset modo deficere. Consequenter cum dicit
et in altero, ostendit quae fuerint illae tribulationes. Dupliciter
enim patitur aliquis, scilicet in se tribulationem sustinendo, et in
alio alienae tribulationi compatiendo. Utroque autem modo illi passi
sunt. Quantum ad primum dicit in altero, scilicet quantum ad vos,
facti estis spectaculum opprobriis, quod gravissimum est sapienti.
Quod enim unus fatuus irridetur, non est grave, etiam si multa ei
irrisio ab aliis inferatur: sapienti vero grave est; sed si tribuletur
et irrideatur a tribulante, hoc gravissimum est. In hoc ergo ostendit
magnitudinem afflictionis ipsorum, quia facti erant spectaculum, id
est, quia nullus eis compatiebatur, immo magis irrisori congaudebant
in afflictionibus ipsorum, scilicet in opprobriis. Ps.
LXVIII, 10: opprobria exprobrantium tibi ceciderunt super me.
Et tribulationibus. Ps. XXXIII, 20: multae tribulationes
iustorum. I Cor. IV, 9: spectaculum facti sumus mundo,
scilicet ad irrisionem, et Angelis, ad congratulationem, et
hominibus, scilicet ratione utentibus, ad imitationem. Quantum ad
secundum dicit, quod in altero effecti sunt socii taliter
conversantium, id est eorum, qui talia patiebantur; et hoc per
compassionem, et per subministrationem. Rom. XII, 13:
necessitatibus sanctorum, et cetera. Deinde cum dicit nam et vinctis
compassi estis, ponit quod dixerat, et primo quantum ad secundum,
scilicet quomodo sunt compassi. Inter Iudaeos enim multi erant
vincti, sicut de Paulo dicitur Act. VIII, 3, quod devastabat
Ecclesiam tradens in custodiam viros et mulieres. Istis compassi sunt
ministrando necessaria. Matth. XXV, 36: in carcere eram, et
venistis ad me. Quantum ad primum dicit et rapinam bonorum vestrorum,
scilicet pro hac causa factam, quia scilicet vinctis ministrabant, cum
gaudio suscepistis. Iac. I, 2: omne gaudium existimate,
fratres, et cetera. Act. V, 41: ibant apostoli gaudentes, et
cetera. Sed quare cum gaudio? Numquid amandae sunt tribulationes?
Certe videtur quod non, quia dicit Augustinus: tolerari iubes eas,
non amari. Respondeo. Dicendum est, quod non amantur propter se,
sed propter aliud, et sic isti amabant eas. Unde subdit cognoscentes
vos habere meliorem et manentem substantiam, scilicet alias divitias
principaliores, quae augentur ex subtractione istarum, quibus dicuntur
meliores. Temporales enim vanae sunt, quia sunt in his quae sunt
infra hominem; spirituales autem in ipso Deo, scilicet in fruitione
Dei. Is. XXXIII, 6: divitiae salutis sapientia et
scientia, timor domini ipse est thesaurus eius. Item sunt manentes,
quia istae deficiunt in se et auferri possunt, illae vero non.
Matth. c. VI, 19: nolite thesaurizare vobis thesauros in
terra, ubi aerugo et tinea demolitur, et ubi fures effodiunt, et
cetera. Deinde cum dicit nolite itaque, ostendit quid eis restat
faciendum, scilicet confidentiam acceptam ex bonis operibus
conservare. Et circa hoc facit tria: primo enim ponit monitionem;
secundo docet modum monitionem servandi, ibi patientia enim; tertio
probat per auctoritatem, ibi adhuc enim modicum. Dicit ergo: ex quo
tot bona in primordiis conversationis vestrae operati estis, ex quibus
multam confidentiam debetis habere apud Deum, nolite itaque amittere
confidentiam vestram, quod profecto sequeretur si a bonis
desisteretis, quae magnam habet remunerationem. Matth. V, 12:
gaudete in illa die et exultate, quoniam merces vestra copiosa est in
caelis. Gen. XV, 1: ego protector tuus sum, et merces tua magna
nimis. Modus servandi est patientia. Unde dicit patientia enim vobis
necessaria est. Sicut autem mansuetudo est moderativa irae, ita
patientia ponit modum in tristitiis, ut scilicet non excedant modum
rationis. Contingit autem aliquando tristitia ex malis illatis,
aliquando vero ex bonis dilatis. Prov. c. XIII, 12: spes
quae differtur affligit animam. Quantum autem ad primum dicitur
patientia, sed quantum ad secundum dicitur longanimitas. Hic
accipitur patientia pro utroque, et quantum ad sufferentiam malorum,
et quantum ad longanimitatem bonorum dilatorum. Dicit ergo, quod
quantum ad utrumque patientia nobis necessaria est. Prov. XVI,
32: melior est patiens forti viro. Lc. XXI, 19: in
patientia vestra possidebitis animas vestras. Iac. I, 4:
patientia opus perfectum habet. Et ad quid est necessaria? Ut
voluntatem Dei facientes reportetis repromissionem, id est, implentes
voluntatem Dei, quae fit per impletionem mandatorum Dei, quia
mandata sunt signa voluntatis Dei, unde facientes voluntatem Dei,
scilicet voluntatem signi. Sic enim aliquando accipitur voluntas Dei
in Scriptura. Ps. CII, 21: ministri eius, qui facitis
voluntatem eius. Et sic reportabitis promissionem, id est, rem
promissam, quae operantibus datur. Matth. XX, 8: voca
operarios, et redde illis mercedem. Lc. XXI, v. 19: in
patientia vestra possidebitis animas vestras. Matth. XXIV,
13: qui perseveraverit usque in finem, hic salvus erit. Ier.
XVIII, 7: repente loquar adversus gentem, et adversus regnum,
ut eradicem et disperdam illud, et cetera. Deinde cum dicit adhuc
autem modicum, probat quod dixit, per auctoritatem. Et circa hoc
facit duo: primo enim ponit eam; secundo applicat ad propositum, ibi
nos autem. Prima in tres. Primo enim proponit proximum adventum
remunerationis; secundo ostendit conditionem remunerationis, ibi
iustus autem meus; tertio declarat periculum, ne perdatur
remuneratio, ibi quod si subtraxerit. Circa primum sciendum est,
quod auctoritas ista sumpta videtur de Hab. II, 4. Tamen
principium sumptum est de Aggaeo, II cap. Quod ideo forte fecit,
quia utrumque intellexit de eodem adventu. Habacuc enim sic dixit
adhuc visus procul. Aggaeus autem adhuc modicum. Et ideo utitur
verbis unius quasi verbis alterius. Vel melius, quia apostolus
loquitur de tempore suo, scilicet post incarnationem et
resurrectionem, a quo minus restat usque ad iudicium quam a tempore
prophetae. Et ideo magis utitur verbo Aggaei quantum ad principium,
tamen in fine auctoritates concordant. Vel etiam potest dici, quod
loquitur quasi ex seipso, cui non minus credendum est, quam
prophetae. Est autem duplex adventus domini secundum duplex iudicium.
Unus generalis, scilicet in fine in universali iudicio; alius
specialis in morte uniuscuiusque. Quantum ergo ad utrumque dicit adhuc
modicum, quantum ad brevitatem temporis. Et quidem quantum ad
primum, et si multum sit quantum ad tractum temporis et quo ad nos,
breve tamen est quantum ad aeternitatem. Ps. LXXXIX, 4:
mille anni ante oculos tuos tamquam dies hesterna, quae praeteriit.
Apoc. ult.: ecce venio cito. Sed quantum ad specialem, qui est in
morte, de quo Io. XIV, 3: iterum veniam et accipiam vos ad
meipsum, non multum refert utrum sit parum, vel multum, quia talis
erit unusquisque in iudicio qualis exibit. Et ideo studendum est, ut
in morte appareamus boni, quia ubi te invenero, ibi te iudicabo. Et
ideo dicit modicum et aliquantulum, quia tribulationes non sunt multum
magnae duratione, quia si multum premunt, interimunt: si vero parum
premunt, non cito finiuntur. II Cor. IV, 17: id enim quod in
praesenti est tribulationis momentaneum et leve, supra modum operatur
in nobis aeternum gloriae pondus. Veniet ergo cito, et non tardabit,
sive in morte sive in iudicio. Iac. V, 9: ecce iudex ante ianuam
assistit. Qui sunt etiam remunerandi, ostendit cum subdit iustus
autem meus ex fide vivit. Haec eadem auctoritas habetur Rom. c.
I, 17 et Gal. III, 11. Solis autem iustis debetur
remuneratio. Ps. XXXVI, 39: salus autem iustorum a domino.
Est autem duplex iustitia. Una quo ad humanum iudicium. Rom. X,
3: ignorantes Dei iustitiam, et suam quaerentes statuere. Alia quo
ad divinum. Lc. I, 6: erant autem iusti ante Deum. Istam autem
iustitiam requirit Deus. Et ideo dicit iustus meus, scilicet
iustitia, quae ad me ordinatur, id est, qui est mihi iustus et
propter me. Illud autem per quod homo iustificatur, est fides.
Rom. III, 22: iustitia Dei est per fidem Iesu Christi.
Cuius ratio est, quia per hoc est homo iustus quod ordinatur in
Deum: illud autem per quod primo homo ordinatur in Deum, est fides.
Et ideo dicit iustus meus ex fide. Infra XI, 6: accedentem ad
Deum oportet credere. Nec solum per fidem iustitia, sed etiam per
fidem iustificatus vivit. Sicut enim per animam vivit corpus, ita
anima per Deum. Unde sicut per illud per quod primo unitur anima
corpori, vivit corpus, ita per id per quod primo unitur Deus animae,
vivit anima, hoc autem est fides, quia fides est primum in vita
spirituali. Is. VII, 9: si non credideritis, non
permanebitis, sicut domus non permanet, destructo fundamento. Gal.
II, 20: quod autem nunc vivo in carne, in fide vivo filii Dei.
Fides autem si non est formata charitate, mortua est, et ideo non
vivificat animam sine charitate. Gal. V, 6: fides quae per
charitatem operatur. I Io. III, 14: nos scimus, quia
translati sumus de morte ad vitam, quoniam diligimus. Vel: iustus
meus ex fide vivit, id est, apud me reputatur et habet vitam gloriae,
sine actuali passione, si non datur opportunitas patiendi. Deinde cum
dicit quod si subtraxerit se, ostendit periculum imminens non
permanenti in iustitia fidei. Quia enim in potestate habentis fidem
est ipsam perdere vel servare, ideo dicit si subtraxerit se, scilicet
a fide et a iustitia, non placebit animae meae. Littera nostra habet
non erit recta anima eius. Et est idem sensus. Dicit Hieronymus
quod ubicumque aliter scriptum est in Hebraeo, quam in Septuaginta,
apostolus utitur sicut didicit a Gamaliele, ad cuius pedes didicit
legem. Non placebit ergo animae meae, id est, voluntati meae.
Voluntas enim Dei debet esse regula actionum nostrarum. Qui ergo non
concordat voluntati Dei, non est recta anima eius. Deinde cum dicit
nos autem non sumus adaptat ad propositum, quasi dicat: sic erit his,
qui se fidei subtrahunt. Sed nos non sumus filii subtractionis in
perditionem. Ille dicitur filius alicuius quod in ipso dominatur. Et
sic dicitur aliquis filius mortis, scilicet in quo dominatur illud per
quod a Deo reprobatur. Canonica Iudae: hi sunt qui segregant
semetipsos, animales spiritum non habentes. In perditionem, scilicet
animae. Ps. LXXII, 26: perdidisti omnes qui fornicantur abs
te. Ps. I, 6: et iter impiorum peribit. Sed filii Dei, id
est, renati in Christo per fidem, in acquisitionem, id est in
salutem, animae. Qui enim mandata Dei custodit, salvat animam
suam. Matth. XIX, 17: si vis ad vitam ingredi, serva
mandata. I Thess. V, 5: non sumus filii noctis, neque
tenebrarum. Ergo non deficiamus a fide.
|
|