|
Supra apostolus multipliciter ostendit excellentiam Christi,
praeferens ipsum Angelis, Moysi et Aaron, et monuit fideles debere
coniungi ipsi Christo, quae coniunctio, quia praecipue et inchoative
fit per fidem, Eph. III, 17: habitare Christum per fidem in
cordibus vestris, ideo apostolus procedit ad commendationem fidei. Et
circa hoc facit tria: primo enim describit fidem; secundo ponit
exempla diversa de ipsa, ibi in hac enim; tertio hortatur ad ea quae
sunt fidei, XII cap., ibi ideoque vos tantam. Cap., ibi
ideoque vos tantam. Diffinitionem fidei ponit complete quidem, sed
obscure. Unde sciendum est, quod volens perfecte diffinire virtutem
aliquam, oportet quod tangat materiam eius propriam, circa quam est,
et finem eius, quia habitus cognoscitur per actum et actus per
obiectum. Et ideo oportet tangere actum et ordinem ad obiectum et
finem. Sicut volens diffinire fortitudinem, oportet tangere propriam
eius materiam circa quam est, scilicet timores et audacias, et finem,
scilicet bonum reipublicae, ut dicatur quod fortitudo est virtus
moderativa illorum, propter bonum reipublicae. Cum autem fides virtus
theologica habeat idem pro obiecto et fine, scilicet Deum: primo ergo
ponit ordinem et finem; secundo materiam propriam, ibi argumentum non
apparentium. Sciendum vero est, quod actus fidei est credere, qui
est actus intellectus determinati ad unum, ex imperio voluntatis.
Unde credere est cum assensu aliquid cogitare, ut dicit Augustinus in
libro de praedestinatione sanctorum. Et ideo obiectum fidei et finis
voluntatis oportet sibi correspondere. Veritas autem prima est
obiectum fidei, in quo quidem consistit finis voluntatis, scilicet
beatitudo, quae differenter est in via et in patria, quia in via
veritas prima non est habita et per consequens nec visa, quia in his,
quae sunt supra animam, idem est videre et habere, ut dicit
Augustinus, LXXIII quaest., sed tantum est sperata. Rom.
VIII, quaest., sed tantum est sperata. Rom. VIII, v.
25: quod enim non videmus speramus. Quod enim videt quis, quid
sperat? Ergo veritas prima non visa, sed sperata est finis voluntatis
in via, et per consequens obiectum fidei, quia idem est sibi pro fine
et obiecto. Finis autem ultimus simpliciter ipsius fidei in patria,
quem intendimus ex fide, est beatitudo, quae in aperta visione Dei
consistit. Io. XVII, 3: haec est vita aeterna, ut cognoscant
te solum verum Deum, et cetera. Et XX, 29: beati qui non
viderunt et crediderunt. Huiusmodi autem est spes fidelium. I Pet.
I, 3: regeneravit nos in spem vivam. Finis ergo fidei in via est
assecutio rei speratae, scilicet beatitudinis aeternae. Et ideo dicit
sperandarum rerum. Sed quaeritur hic quare cum fides sit prior quam
spes, diffinitur per ipsam: quia posterius debet diffiniri per prius,
et non e converso. Respondeo. Dicendum est, quod ex iam dictis
patet solutio, quia dictum est, quod idem est obiectum et finis
fidei. Cum ergo assecutio rei speratae sit finis eius, oportet quod
etiam sit obiectum ipsius. Dicebatur autem supra, quod omnis habitus
debet diffiniri per ordinem actus ad obiectum. Verum autem et bonum
etsi in se considerata convertantur quantum ad supposita, tamen
inquantum differunt ratione, diverso ordine se habent ad invicem, quia
et verum est quoddam bonum, et bonum est quoddam verum. Et similiter
intellectus et voluntas, quae distinguuntur penes distinctionem veri et
boni, habent inter se diversum ordinem. Inquantum enim intellectus
apprehendit veritatem et quidquid in ipsa continetur, sic verum est
quoddam bonum, et sic est bonum sub vero. Sed inquantum voluntas
movet, sic verum est sub bono. In ordine ergo cognoscendi,
intellectus est prior, sed in ordine movendi voluntas est prior. Quia
ergo intellectus movetur ad actum fidei ex imperio voluntatis, ut
dictum est, in ordine movendi voluntas est prior. Ideo non diffinitur
prius per posterius, quia, ut dictum est, in diffinitione fidei
oportet ponere ordinem actus ad obiectum, quod idem est quod finis.
Finis autem et bonum idem sunt, ut habetur II physicorum. In
ordine autem ad bonum voluntas, cuius est spes sicut subiecti, est
prior. Quare autem non dicit diligendarum, sed sperandarum? Ratio
est, quia charitas est praesentium et absentium. Quia ergo finis non
habitus, est obiectum fidei, ideo dicit sperandarum rerum. Nec
obstat, quod res speranda est obiectum spei. Quia oportet, quod
fides sicut ad finem ordinetur ad obiectum illarum virtutum quibus
perficitur voluntas, cum fides pertineat ad intellectum secundum quod
imperatur a voluntate. Sed cum fides sit una, quia ab unitate obiecti
dicitur habitus unus, quare non dicitur rei sperandae, sed rerum
sperandarum? Respondeo. Dicendum est, quod beatitudo, quae in se
essentialiter est una, quia consistit in Dei visione, quae in se est
una, est principium et radix ex qua multa bona derivantur, quae sub
ipsa continentur: sicut dotes corporis, societas sanctorum, et multa
alia. Ut ergo ostendat omnia ista pertinere ad fidem, loquitur in
plurali. Illud autem, quod dicitur, substantia, potest
multipliciter exponi. Uno modo causaliter, et tunc habet duplicem
sensum. Unum quod est substantia, id est, faciens in nobis substare
res sperandas, quod facit duobus modis. Uno modo quasi merendo. Ex
hoc enim, quod captivat et submittit intellectum suum his quae sunt
fidei, meretur quod aliquando perveniat ad videndum hoc quod sperat.
Visio enim est merces fidei. Alio modo quasi per suam proprietatem
praesentialiter faciat, quod id quod creditur futurum in re, aliquo
modo iam habeatur dummodo credat in Deum. Alio modo exponi potest
substantia essentialiter, quasi fides sit substantia, id est,
essentia rerum sperandarum. Unde in Graeco habetur hypostasis rerum
sperandarum. Essentia enim beatitudinis nihil aliud est, quam visio
Dei. Io. XVII, 3: haec est vita aeterna ut cognoscant te
solum verum Deum, et cetera. Unde de Trinit. cap. X, dicit
Augustinus: haec contemplatio promittitur nobis actionum omnium
finis, et cetera. Ipsa ergo plena visio Dei est essentia
beatitudinis. Hoc autem videmus in scientiis liberalibus, quod si
quis aliquam velit addiscere, oportet eum primo accipere principia
ipsius, quae oportet credere cum sibi traduntur a magistro. Oportet
enim credere eum qui discit, ut habetur I Poster. Et in illis
principiis quodammodo continetur tota scientia, sicut conclusiones in
praemissis, et effectus in causa. Qui ergo habet principia illius
scientiae, habet substantiam eius, puta geometriae. Et si geometria
esset essentia beatitudinis, qui haberet principia geometriae, haberet
quodammodo substantiam beatitudinis. Fides autem nostra est, ut
credamus quod beati videbunt et fruentur Deo. Et ideo si volumus ad
hoc pervenire, oportet ut credamus principia istius cognitionis. Et
haec sunt articuli fidei qui continent totam summam huius scientiae,
quia beatos nos facit visio Dei trini et unius. Et hic est unus
articulus. Unde hoc credimus, et ideo dicit substantia rerum
sperandarum. I Cor. XIII, 12: videmus nunc per speculum et
in aenigmate, tunc autem facie ad faciem; quasi dicat: tunc erimus
beati quando videbimus facie ad faciem illud quod nunc videmus in
speculo et in aenigmate. In his ergo verbis ostenditur ordo actus
fidei ad finem, quia fides ordinatur ad res sperandas quasi quoddam
inchoativum, in quo totum quasi essentialiter continetur, sicut
conclusiones in principiis. Consequenter cum dicit argumentum non
apparentium, tangit actum fidei circa propriam eius materiam. Actus
autem proprius fidei, etsi sit in ordine ad voluntatem, ut dictum
est, tamen est in intellectu sicut in subiecto, quia obiectum eius est
verum, quod proprie pertinet ad intellectum. In actibus autem
intellectus differentia est. Quidam enim sunt habitus intellectus,
qui important omnimodam certitudinem ad completam visionem eius quod
intelligitur, sicut patet de intellectu, qui est habitus primorum
principiorum, quia, qui intelligit quod omne totum est maius sua
parte, videt hoc, et est certus. Hoc etiam facit habitus scientiae,
et sic talis habitus intellectus et scientia, faciunt certitudinem et
visionem. Quaedam vero alia sunt, quae neutrum faciunt, scilicet
dubitatio et opinio. Fides vero tenet medium inter ista, quia dictum
est quod fides facit assensum in intellectu, quod potest esse
dupliciter. Uno modo quia intellectus movetur ad assentiendum ex
evidentia obiecti, quod est per se cognoscibile, sicut in habitu
principiorum, vel cognitum per aliud quod est per se cognoscibile,
sicut patet in scientia astronomiae. Alio modo assentit alicui non
propter evidentiam obiecti a quo non movetur sufficienter; unde non est
certus, sed vel dubitat, scilicet quando non plus habet rationem ad
unam partem, quam ad aliam, vel opinatur, si habet quidem rationem ad
unam partem, non omnino quietantem ipsum, sed cum formidine ad
oppositum. Fides autem neutrum horum dicit simpliciter, quia nec cum
primis est sibi evidens, nec cum duobus ultimis dubitat, sed
determinatur ad alteram partem, cum quadam certitudine et firma
adhaesione per quamdam electionem voluntariam. Hanc autem electionem
facit divina auctoritas, per quam electionem determinatur intellectus,
ut firmiter inhaereat his quae sunt fidei, et eis certissime
assentiatur. Et ideo credere est cum assensu cognoscere. Propria
ergo materia habitus fidei sunt non apparentia. Apparentia enim
agnitionem habent, non autem fidem, ut dicit Gregorius. Actus autem
fidei est certa adhaesio, quam vocat apostolus argumentum, accipiens
causam pro effectu, quia argumentum facit fidem de re dubia. Est enim
argumentum ratio rei dubiae faciens fidem ut dicit Boetius. Vel si
sequamur etymologiam nominis qua dicitur argumentum, quasi arguens
mentem, tunc accipit effectum pro causa, quia ex certitudine rei
provenit, quod mens cogatur ad assentiendum. Unde argumentum dicitur
non apparentium, id est, certa apprehensio eorum quae non videt.
Quod si quis velit verba ista ad debitam formam reducere, posset
dicere, quod fides est habitus mentis qua inchoatur vita aeterna in
nobis, faciens intellectum assentire non apparentibus. Ubi enim nos
argumentum habemus, habet alia littera convictio quia per auctoritatem
divinam convincitur intellectus ad assentiendum his quae non videt.
Patet ergo quod apostolus complete diffinit fidem, licet obscure.
Per istam enim diffinitionem distinguitur fides ab omnibus quae
pertinent ad intellectum. Per hoc enim quod dicitur argumentum,
distinguitur fides ab opinione, dubitatione et suspicione, quia per
ista non habetur firma adhaesio intellectus ad aliquid. Per hoc autem
quod dicitur non apparentium, distinguitur ab habitu principiorum et
scientia. Et per hoc quod dicitur rerum sperandarum, distinguitur a
fide communiter sumpta, quae non ordinatur ad beatitudinem. Nam per
propriam diffinitionem unumquodque innotescit, et distinguitur a
quolibet alio, sicut est hic. Unde et ad istam omnes aliae
reducuntur. Sed videtur quod male dicat, non apparentium, quia, ut
dicitur Io. XX, 28: Thomas vidit et credidit. Item credimus
esse Deum unum, quod tamen demonstratur a philosophis. Respondeo.
Dicendum est quod fides dupliciter accipitur. Uno modo proprie, et
sic est non visorum et non scitorum, ut patet ex praedictis. Et
propterea, quod non potest maior certitudo haberi de conclusione, quam
de principio a quo elicitur, quia semper principia sunt notiora
conclusionibus, ideo cum principia fidei non habeant evidentiam, nec
per consequens conclusiones. Et ideo intellectus non assentitur
conclusionibus tamquam scitis nec tamquam visis. Alio modo
communiter, et sic excludit omnem certam cognitionem, et sic loquitur
Augustinus in quaest. Evangelii, quod fides est de quibusdam quae
videntur. Apostolus autem loquitur de prima. Et quidem de Thoma
dicendum est, quod, sicut dicit Gregorius, aliud vidit, aliud
credidit, quia vidit humanitatem, et credidit divinitatem. Ad istud
de demonstratione, dicendum est quod nihil prohibet aliquid esse visum
uni quod est creditum alteri, sicut patet in diversis statibus. Quod
enim non est visum in via, videtur in patria. Unde quod ego credo,
Angelus videt. Similiter quod est visum a prophetis, ut quod Deus
est unus incorporeus, hoc est credendum ab idiotis, sicut idiota
credit eclipsim, quam astrologus videt. Et de talibus est fides
secundum quid tantum. Quaedam autem sunt, quae simpliciter excedunt
statum praesentis viae, et de talibus est fides simpliciter.
|
|