|
Supra posuit descriptionem fidei, hic ostendit eam per exemplum. Et
circa hoc facit duo. Primo enim in generali manifestat propositum
suum; secundo in speciali, ibi fide intelligimus. Quantum ad primum
sic continuatur: sic ergo describo et commendo fidem, nec hoc est de
novo, in hac enim, scilicet fide, senes, id est sancti patres,
testimonium consecuti sunt, id est, crediderunt, et per fidem
instituti sunt. Gen. XV, 6: credidit Abraham Deo, et
reputatum est illi ad iustitiam. Ps. CXV, 1: credidi propter
quod locutus sum. Inter omnes autem patres veteris testamenti, illi
duo specialiter, scilicet David et Abraham, habent testimonium
fidei. Fide intelligimus, et cetera. In speciali declarat per
exempla antiquorum. Et primo quantum ad id quod crediderunt et
docuerunt; secundo quantum ad id quod fecerunt, ibi fide Abel;
tertio quantum ad id quod passi sunt, ibi alii autem distenti sunt.
Doctrina autem in veteri testamento duplex fuit. Una aperte posita;
alia vero sub velamine figurarum et mysteriorum velata fuit. Prima de
unitate Dei et creatione mundi; secunda de mysterio incarnationis et
reparationis. Unde sicut ipsi in memoriam creationis colebant
sabbata, ita nos in memoriam resurrectionis servamus dominicam.
Quantum ergo ad doctrinam de mundi creatione, dicit fide
intelligimus, et cetera. Quod potest dupliciter legi: uno modo,
quod verbo Dei sit ablativi casus. Et est sensus: nos sicut
antiqui, fide, id est per doctrinam fidei, scilicet veteris
testamenti Gen. I, 3: dixit Deus: fiat, etc., Ps.
XXXII, 9: ipse dixit, et facta sunt, intelligimus saecula esse
aptata, id est disposita, verbo Dei, id est, per imperium Dei.
Hoc autem pertinet ad fidem, quod scilicet hoc intelligimus, quia cum
fides sit de invisibilibus, etiam saecula facta sunt de invisibilibus,
scilicet de materia prima, quae nuda et privata omni forma invisibilis
est, et omni specie et dispositione carens. Ideo dicit ut ex
invisibilibus visibilia fierent. Sed hoc est satis ruditer dictum,
licet sit verum. Secundo modo, quod verbo sit dativi casus. Et tunc
est sensus: intelligimus per fidem ut prius saecula essent aptata, id
est, convenientia et correspondentia verbo, ut ex invisibilibus, et
cetera. Propter quod sciendum est, quod verbum Dei est ipse
conceptus Dei, quo seipsum et alia intelligit. Deus autem comparatur
ad creaturam, sicut artifex ad opus suum. Hoc autem videmus quod
artifex, illud quod producit extra, producit in similitudinem
conceptus sui. Unde facit domum in materia ad similitudinem domus,
quam in mente sua formavit; quod si domus extra conveniat domui
praeconceptae, est opus debito modo ordinatum; si non, non. Quia
vero tota creatura optime disposita est, utpote producta ab artifice,
in quo non potest cadere error, vel aliquis defectus, ideo plenissime
secundum modum suum convenit divino conceptui. Unde Boetius de
consolatione: pulchrum pulcherrimus ipse mundum mente gerens,
similique imagine formans. Ideo dicit intelligimus fide saecula, id
est, totam universitatem creaturae, aptata, id est, convenienter
respondentia, verbo, id est conceptui Dei, sicut artificiatum arti
suae. Eccli. I, 10: effudit illam, scilicet sapientiam suam,
super omnia opera sua. Sequitur ut ex invisibilibus, et cetera. Sed
quia apud antiquos communis animi conceptus erat, quod ex nihilo nihil
fit, II physicorum, ideo quando videbant aliquod novum opus,
dicebant quod esset factum ex aliquibus invisibilibus. Unde vel
ponebant quodlibet esse in quolibet, sicut Empedocles et Anaxagoras:
de quo nihil ad praesens; alii vero latitationem formarum, sicut ipse
Anaxagoras; alii ab ideis, sicut Plato; alii ab intelligentia,
sicut Avicenna. Unde secundum omnes istos visibilia facta sunt ex
invisibilibus rationibus idealibus. Nos autem dicimus secundum modum
praedictum, quod ex invisibilibus rationibus idealibus in verbo Dei,
per quod omnia facta sunt, res visibiles sunt productae. Quae
rationes, et si realiter idem sunt, tamen per diversos respectus
connotatos respectu creaturae differunt secundum rationem. Unde alia
ratione conditus est homo, et alia equus, ut dicit Augustinus in
libro LXXXIII quaestionum. Quaestionum. Sic ergo saecula
aptata sunt verbo Dei, ut ex invisibilibus rationibus idealibus in
verbo Dei, visibilia, id est omnis creatura, fierent. Omnia autem
ista verba expresse sunt contra Manichaeos. Ipsi enim dicunt, quod
non est curandum quid homo credat, sed tantum quid faciat. Sed
apostolus principium omnis operis ponit fidem; unde dicit, quod est
substantia, id est fundamentum. Sine fide ergo frustra sunt opera.
Item dicunt, quod non est credendum nisi unde habetur ratio. Contra
quod dicit non apparentium. Item damnant vetus testamentum, dicentes
quod a malo principio, scilicet a Diabolo, conditum sit. Contra
quod dicit, quod in hac fide testimonium consecuti sunt senes. Deinde
cum dicit fide Abel, etc., ostendit quid patres antiqui fecerunt.
Et primo hoc ostendit de patribus qui fuerunt ante diluvium; secundo
de patribus, qui fuerunt ante legem, ibi fide qui vocatur Abraham;
tertio de his, qui fuerunt sub lege, ibi fide Moyses. Ante diluvium
fuerunt tres specialiter Deo accepti, scilicet Abel, Enoch, Noe.
Primo ergo ponit fidem Abel; secundo fidem Enoch, ibi fide Enoch;
tertio fidem Noe, ibi fide Noe. De Abel autem ostendit quid per
fidem fecerit, et quid inde consecutus sit. Per fidem Abel obtulit
sacrificium. Unde sicut confessio est testimonium fidei interioris,
ita ex cultu exteriori in sacrificio commendatur fides eius. Et ex eo
quod obtulit sacrificium electum, quia de primo genitis gregis et de
adipibus eorum, ostenditur electa fides eius. Optimum enim
sacrificium signum fuit electae fidei et probatae. Mal. I, v.
14: maledictus fraudulentus, qui habet in grege suo masculum, et
votum faciens immolat debile domino. De sacrificio autem Cain nulla
fit mentio quantum ad excellentiam, sed solum, quod obtulit de
fructibus terrae. Dicit ergo, quod Abel fide obtulit plurimam
hostiam, non quantitate, sed pretiositate, quam Cain, id est,
meliorem hostiam obtulit quam Cain, scilicet Deo, quia ad honorem
Dei. Aliter enim non placuisset Deo. Glossa dicit fide plurima,
sed hoc non habetur in Graeco, quia plurima est ibi accusativi casus;
quod patet ex modo loquendi, qui est comparativus, nisi dicatur: fide
plurima, id est, meliore et praestantiore quam Cain obtulisse, quia
ut dictum est, sacrificium exterius signum fuit fidei interioris. Ex
fide autem duo consequuntur, unum in vita, scilicet testimonium
iustitiae. Unde dicit consecutus est testimonium esse iustus,
scilicet per fidem. Matth. XXIII, 35: a sanguine Abel
iusti, et cetera. Tamen non propter hoc testimonium Christi dicit
ipsum consecutum fuisse testimonium iustitiae, quia non intendit hic
introducere nisi auctoritates veteris testamenti, scilicet propter id
quod dicitur Gen. IV, 4: respexit dominus ad Abel et ad munera
eius; quia respectus domini est specialiter super iustos. Ps.
XXXIII, 15: oculi domini super iustos. Et hoc, testimonium
perhibente Deo muneribus eius. Quod forte fuit, quia igne caelesti
incendebantur munera. Et hoc fuit respectus Dei. Prius tamen
respexit ipsum offerentem, quam oblationem eius, quia ex bonitate
offerentis acceptatur oblatio, quae non est sacramentalis, quia
sacramentalem bonitatem non immutat malitia ministri: quantum autem ad
offerentem, ut sibi prosit oblatio, requiritur bonitas in ipso.
Aliud testimonium consecutus est post mortem. Unde dicit et per illam
defunctus adhuc loquitur, quia, ut dicit Glossa, post mortem adhuc
commendatur fides eius, quia datur nobis materia loquendi de ipso, ut
de fide eius, et patientia, demus exempla ad exhortandum alios ad
patientiam. Sed haec non est intentio apostoli, quia omnia, quae
accepit hic sumit ex Scripturis. Unde intelligitur de eo quod dicitur
Gen. IV, v. 10: vos sanguinis fratris tui clamat ad me de
terra. Infra XII, 24: melius loquentem quam Abel. Hoc enim
accepit per illam, id est, per meritum fidei, quod defunctus, id
est, sanguis defuncti, clamet ad Deum et loquatur Deo. Deinde cum
dicit fide Enoch, etc., commendat Enoch. Et primo ponit intentum
suum; secundo probat, ibi et non inveniebatur. Non facit autem
apostolus mentionem de operibus eius, quia Scriptura modicum loquitur
de hoc, sed tantum ostendit quid ei fecerit Deus, quia fide, id
est, per meritum fidei, translatus a conversatione huius vitae, in
alia conservatur a morte. Unde dicit ne videret mortem. Gen. V,
24: non apparuit, quia tulit eum Deus. Et verum est, quod nondum
est mortuus, sed tamen quandoque morietur, quia sententia, quam
dominus primis parentibus peccantibus inflixit quocumque die comederis,
etc., in omnes qui quocumque modo nascuntur ex Adam permanebit,
sicut etiam in Christo. Ps. LXXXVIII, 49: quis est
homo, qui vivet et non videbit mortem? Mors autem duorum dilata est,
scilicet Enoch et Eliae. Et ratio est, quia doctrina veteris
testamenti ordinatur ad promissa novi testamenti, in quo nobis spes
vitae aeternae promittitur. Matth. IV, 17: poenitentiam agite,
appropinquavit enim regnum caelorum. Et ideo data sententia mortis
voluit dominus ducere homines in spem vitae; quod fecit in patribus
utriusque status, scilicet naturae, legis et gratiae. Unde in primo
statu dedit spem evadendi necessitatem mortis, et hoc in Enoch; in
lege, in Elia; in tempore gratiae, in Christo, per quem datur
nobis effectus huius promissionis. Et ideo alii morientur, sed
Christus resurgens ex mortuis iam non moritur. Sed duo primi
morientur per Antichristum. Sic ergo translatus est ne videret
mortem, non solum ut non sentiret mortem, et hoc in illa generatione.
Deinde cum dicit et non inveniebatur, etc., probat quod hoc habuit
per meritum fidei et primo probat quod translatus est; secundo quod hoc
propter fidem habuit, ibi ante translationem enim. Et primum probat
per auctoritatem Gen. V, 24, quam sub aliis verbis ponit, quia
ibi dicitur non apparuit, quia tulit eum Deus, hic autem dicit et non
inveniebatur, quia transtulit eum Deus. Et idem est sensus. Sap.
IV, 10: placens Deo factus est dilectus, et vivens inter
peccatores translatus est. Sicut enim conveniens fuit quod homo
propter peccatum expelleretur de Paradiso, ita quod iustus
introduceretur. Iste enim per Seth septimus ab Adam optimus fuit,
sic Lamech per Cain septimus ab Adam pessimus fuit, utpote qui
contra naturam primus introduxit bigamiam. Deinde cum dicit ante
translationem, probat quod propter meritum fidei fuerat translatus,
quia antequam transferretur, dicit de ipso Scriptura, quod ambulavit
cum Deo, quod est consentire et placere Deo, propter hoc autem tulit
eum Deus; sed sine fide impossibile est ambulare cum Deo, et Deo
placere, ergo, et cetera. Totam istam rationem quantum ad praemissas
ponit. Et primo maiorem, quia habuit testimonium ante translationem
placuisse Deo, et ideo, transtulit eum Deus. Eccli. XLIV,
16: Enoch enim placuit Deo et translatus est in Paradisum, ut det
gentibus sapientiam. Quod autem placuerit ostendit Scriptura, quae
dicit quod ambulavit cum Deo. Mal. II, 6: in pace et aequitate
ambulavit mecum. Ps. c, v. 6: ambulans in via immaculata, hic
mihi ministrabat. Minorem subdit, dicens sine fide autem impossibile
est placere Deo. Eccli. c. I, 34 s.: bene placitum est illi
fide. Rom. c. III, 28: arbitramur iustificari hominem per
fidem. Probat autem minorem cum dicit accedentem ad Deum oportet
credere. Nullus enim potest Deo placere, nisi accedat ad ipsum.
Iac. IV, 8: appropinquate Deo, et appropinquabit vobis. Ps.
XXXIII, 6: accedite ad eum et illuminamini. Sed nullus
accedit ad Deum nisi per fidem, quia fides est lumen intellectus.
Ergo nullus potest Deo placere nisi per fidem. Accedentem autem per
fidem oportet credere domino. Sicut enim videmus in quolibet motu
naturali, quod oportet quod mobile ex motu duo intendat ne motus sit
frustra, scilicet aliquem certum terminum et certam causam, quare
moveatur, prius autem est terminus, quam effectus motus consequatur,
sic etiam in motu quo aliquis accedit ad Deum, terminus motus est ipse
Deus. Unde dicit oportet credere accedentem, quia est. Quod dicit
propter eius aeternitatem. Ex. III, 14: qui est, misit me.
Secundo quod sciat, quod Deus habeat providentiam de rebus. Aliter
enim nullus iret ad ipsum, si non speraret aliquam remunerationem ad
ipso. Unde dicit et inquirentibus se remunerator sit. Is. XL,
10: ecce dominus veniet, ecce merces eius cum eo. Merces autem est
illud quod homo quaerit in labore. Matth. XX, 8: voca
operarios, et redde illis mercedem. Quae merces nihil est aliud quam
Deus, quia nihil extra ipsum debet homo quaerere. Gen. XV, 1:
ego protector tuus sum et merces tua magna nimis. Deus enim nihil
aliud dat nisi seipsum. Ps. XV, 5: dominus pars haereditatis
meae et calicis mei. Thren. III, 24: pars mea dominus, dixit
anima mea, et cetera. Et ideo dicit remunerator est inquirentibus
eum. Non aliud. Ps. CIV, 4: quaerite dominum et
confirmamini, quaerite faciem eius semper. Sed numquid duo haec
sufficiunt ad salutem? Respondeo. Dicendum est quod post peccatum
primi parentis, nemo potuit salvari a reatu culpae originalis, nisi
per fidem mediatoris; sed ista fides diversificata est quantum ad modum
credendi secundum diversitatem temporum et statuum. Nos autem quibus
est tantum beneficium exhibitum, magis tenemur credere, quam illi qui
fuerunt ante adventum Christi: tunc etiam aliqui magis explicite,
sicut maiores, et illi quibus facta fuit aliquando revelatio
specialis. Illi etiam, qui sub lege, magis explicite quam ante
legem, quia data fuerunt eis aliqua sacramenta, quibus quasi per
figuram repraesentabatur Christus; sed gentiles, qui fuerunt
salvati, sufficiebat eis, quod crederent Deum esse remuneratorem,
quae remuneratio non fit nisi per Christum. Unde implicite credebant
in mediatorem. Contra autem illud quod dicit, quod oportet credere
quod Deus est, instatur, quia dictum est supra, quod creditum non
potest esse scitum, nec visum, Deum autem esse, est demonstratum.
Respondeo. Dicendum est, quod de Deo potest multipliciter haberi
notitia. Uno modo per Christum, inquantum scilicet est pater
unigeniti et consubstantialis, et alia quae specialiter Christus de
Deo patre et filio et spiritu sancto docuit, quantum ad unitatem
essentiae, et Trinitatem personarum. Et hoc tantum est creditum,
nec in veteri testamento fuit explicite creditum nisi a maioribus
tantum. Secundo modo, quod solus Deus colendus est, et sic etiam
erat creditum a Iudaeis. Tertio modo, quod est unus Deus, et hoc
notum est etiam ipsis philosophis, et non cadit sub fide. Deinde cum
dicit fide Noe, ostendit quid Noe fecit per fidem et quid inde
consecutus est, ibi et iustitiae. De ipso autem narrat quinque, quae
fecit. Primo quod dictis Dei credidit de futuro iudicio, quod tamen
nondum videbatur. Unde dicit fide Noe responso accepto de his quae
adhuc non videbantur, supple: crediderat. Secundo ex fide timuit.
Fides enim est principium timoris. Eccli. XXV, 16: timor Dei
initium dilectionis eius, fidei autem initium agglutinandum est ei,
scilicet timori. Et ideo dicit metuens, scilicet diluvium promissum,
quod tamen non videbatur. Ergo fides est de invisibilibus. Tertio
mandatum Dei implevit, faciendo arcam. Unde dicit aptavit arcam, id
est, secundum dispositionem Dei convenientem fecit. Quarto a Deo
salutem speravit. Unde dicit in salutem domus suae, id est, familiae
suae, quia illi soli salvi facti sunt. I Pet. III, 20:
pauci, id est octo animae salvae factae sunt per aquam. Quinto ex hoc
quod propter fidem praedictam fecit, damnavit mundum, id est,
mundanos damnabiles ostendit. Revelatio autem sibi de fabricanda
arca, responsum fuit desiderio eius et iustitiae, quae est per fidem.
Deinde cum dicit et iustitiae quae, ostendit quid per fidem consecutus
est. Sicut enim post mortem alicuius aliquis succedit in haereditatem
eius, sic etiam quia a principio mundi non totaliter defecerat iustitia
in mundo, quia adhuc durabat mundus, sed in diluvio quasi totus periit
mundus, ideo ipse Noe quasi haeres factus est propter fidem suam, vel
iustitiae, quae habetur per fidem; vel sicut patres sui iustificati
fuerunt per fidem, ita ipse factus haeres est iustitiae per fidem,
scilicet imitator per fidem paternae iustitiae.
|
|