|
Supra posuit apostolus exemplum fidei in patribus, qui fuerunt ante
diluvium, qui fuerunt communiter patres tam gentilium, quam
Iudaeorum, hic specialiter descendit ad patres, qui fuerunt post
diluvium, qui specialiter fuerunt patres Iudaeorum. Et primo ponit
exemplum fidei Abrahae, qui fuit pater credentium. Unde et primus
accepit signaculum fidei ante legem. Et primo ostendit quid fecerit
Abraham; secundo quid fecerit Isaac; tertio quid fecerit Iacob;
quarto quid fecerit Ioseph. Secundum, ibi fide de futuris;
tertium, ibi fide Iacob; quartum, ibi fide Ioseph. Iterum prima
in duas. Primo enim ponit quid fecerit quantum ad exteriorem et
humanam cognitionem; secundo quid fecerit quantum ad Deum, ibi fide
obtulit. Circa primum tria facit. Primo enim ostendit quid fecerit
quantum ad habitationem; secundo quid fecerit quantum ad generationem,
ibi fide et ipsa Sara; tertio quid fecerit quantum ad suam
conversationem, ibi iuxta fidem. Item quantum ad habitationem duo
ostendit primo quid fecerit quantum ad primam loci mutationem; secundo
quantum ad alterius inhabitationem, ibi fide moratus. Ut autem
ostendat exemplum suum de Abraham magnae auctoritatis esse, primo
ponit celebritatem nominis eius, dicens: ille qui vocatur, scilicet a
Deo. Gen. XVII, 5: vocaberis Abraham. Item vocatur ab
hominibus. Eccli. XLIV, 20: Abraham magnus pater
multitudinis gentium. Talis ergo a Deo vocatus et ab hominibus
praedicatus, dignus est exemplo. Secundo ponit exemplum eius, dicens
quia fide obedivit. Per fidem enim informamur ad obediendum Deo de
invisibilibus. Rom. I, 5: ad obediendum fidei, et cetera.
Exire in locum quem accepturus erat in haereditatem, de quo Gen.
XII, 1: egredere de terra tua, et de cognatione tua, et de domo
patris tui, et veni in terram, quam monstravero tibi. Dominus autem
terram illam debebat sibi dare in haereditatem. Gen. XIII,
15: omnem terram quam conspicis tibi dabo. Sed numquid non ipse cum
patre suo Thare exierat de terra sua? Ergo non exivit ex praecepto
domini, sed per patrem. Respondeo. Dicendum est, quod cum patre
exiverat reversurus iterum, sed ex praecepto domini exiverat in
Mesopotamiam Syriae, ubi mortuo patre intendebat remanere, sed ex
mandato domini venit in terram Chanaan. Et numquid erat hoc
mirabile, ut sic de hoc oporteret habere fidem, et credere Deo?
Sic, quia exivit nesciens quo iret, id est, ut iret ad rem ignotam.
Quod autem est ignotum, est invisibile. Per illam obedientiam
Abrahae nobis designatur, quod debemus ab omni affectione carnali
exire, si volumus haereditatem nostram habere. Ps. XLIV, 11:
obliviscere populum tuum et domum patris tui. Is. LXIV, v. 4:
oculus non vidit, Deus, absque te quae praeparasti expectantibus te.
Unde haereditas ista est nobis ignota. Deinde cum dicit fide
demoratus est, etc., ostendit quid per fidem fecerit quantum ad
inhabitationem. Et primo quid fecerit, ostendit; secundo subdit
causam quare, ibi expectabat enim. Videmus enim, quod aliquando
aliquis exiit de terra nativitatis suae, et vadit alibi, ut faciat
mansionem suam perpetuam. Sic non fecit Abraham; sed sicut advena
fuit in terra Chanaan, et sicut advena mortuus est in ipsa, quod
patet quia non fecit ibi domum nec firmam mansionem, sed habitavit in
casulis et tabernaculis, quae sunt habitacula mobilia. Unde semper
fit mentio de tabernaculis quando loquitur de Abraham. Unde ex
praecepto domini habitavit ibi ut advena. Act. VII, 5: non
dedit illi in ea haereditatem nec passum pedis. Gen. XXI, 34:
fuit colonus terrae Philisthinorum diebus multis. Quod quidem verum
est quantum ad id quod dominus ei gratis donaturus esset, non quantum
ad id quod emit. Unde dicit, quod fide demoratus est in terra
repromissionis, quia fuit ei frequenter promissa, sicut patet Gen.
XII usque ad XXI cap., tamquam in aliena, quod patet, quia
cap., tamquam in aliena, quod patet, quia habitando in casulis,
quae dicuntur a cadendo, et in tentoriis mobilibus, et quia animo non
redeundi in patriam suam, etiam si plus vixisset, patet, quia cum
Isaac et Iacob habitavit non quidem simul, sed successive, qui erant
filii promissionis, quia ipsis facta est promissio, Gen. XVII,
2 et XXVIII, 3. Et dicit cohaeredibus repromissionis, in quo
datur nobis intelligi, quod in mundo isto debemus conversari sicut
alieni et advenae. I Cor. VII, 31: qui utuntur hoc mundo
tamquam non utantur. Infra ult.: non enim habemus hic manentem
civitatem, sed futuram inquirimus. Deinde cum dicit expectabat enim,
ostendit quare morabantur sicut advenae, quia scilicet non reputabant
se aliquid habere super terram, sed quaerebant haereditatem, caelestem
civitatem. Ps. CXXI, 2 s.: stantes erant pedes nostri in
atriis tuis, Ierusalem: Ierusalem quae aedificatur ut civitas.
Is. XXXIII, v. 20: oculi tui videbunt Ierusalem
habitationem opulentam, tabernaculum, quod nequaquam ultra transferri
poterit. Non tabernaculum mobile. Et dicitur civitas primo propter
civium unitatem, quae unitas est per pacem. Ps. CXLVII, v.
1: lauda, Ierusalem, dominum, etc., et sequitur: qui posuit
fines tuos pacem. Is. c. XXXII, 18: sedebit populus meus in
pulchritudine pacis, et in tabernaculis fiduciae, et in requie
opulenta. Io. XVII, 22: ut sint unum sicut et nos unum
sumus. Secundo est ordinata, quod fit maxime propter iustitiam, et
non ad malum faciendum. Ibi autem est perpetua iustitia. Ez.
XLVIII, 35: nomen civitatis ex illa die: dominus ibidem.
Tertio per se sufficiens ad omnia quae sunt necessaria. Quodcumque
enim necessarium perfectissime ibi erit, quia ibi est status bonorum
omnium aggregatione perfectus. Ps. CXXI, 3: Ierusalem, quae
aedificatur ut civitas, cuius participatio eius in idipsum. Ista
civitas habet fundamenta, in quo significat eius stabilitatem. Is.
XXXIII, 20: tabernaculum quod nequaquam ultra transferri
poterit. Sunt autem fundamenta prima pars aedificii. Unde Angeli
sunt eius civitatis fundamenta. Ps. LXXXVI, 1: fundamenta
eius in montibus sanctis. Homines enim assumentur ad ordines
Angelorum. Ecclesiae vero fundamenta sunt apostoli, Apoc. XXI,
14. Auctor autem huius civitatis est ipse Deus, non humanae artis
sapientia. II Cor. V, 1: scimus quoniam si terrestris domus
nostra huius habitationis dissolvatur, quod aedificationem a Deo
habemus domum non manufactam, sed aeternam in caelis. Ad cuiuslibet
autem civitatis aedificationem duo requiruntur. Primum est auctoritas
principis, qua mediante firmetur, quia dicitur conditor eius, a quo
et ipsa nomen accipit, sicut a Romulo Roma. Et sic illius civitatis
dicitur Deus conditor eius. Ps. XLVII, 9: in civitate Dei
nostri Deus fundavit eam in aeternum. Secundum est modus disponendi
ipsam, qui commendat sapientiam artificis. Et sic Deus dicitur
artifex eius, quia ordinata est secundum dispositionem et sapientiam
Dei. Ps. XLVII, 1: magnus dominus et laudabilis nimis in
civitate Dei nostri, et cetera. Debita enim dispositio operis
commendat opificem. Nusquam autem ita relucet divina sapientia sicut
ibi. Et ideo nimis laudabilis dicitur. Deinde cum dicit fide et ipsa
Sara, ostendit quid ibi per fidem uxor eius consecuta est. Et circa
hoc duo facit quia primo ostendit quid consecuta est ipsa; secundo quid
consecutum est in filiis, ibi propter quod et ab uno. In uxore autem
eius Sara duo defectus erant, propter quos omnino videbatur quasi
impossibile ipsam posse concipere. Unde credere illa fuit magnae
fidei. Unum erat, quia sterilis. Gen. XI, 30: erat autem
Sara sterilis. Aliud, quia iam propter defectum aetatis non erat
naturaliter apta ad generationem. Gen. XVIII, 11: desierant
Sarae fieri muliebria. Item ipsa dicit ibidem: ego iam senui, et
dominus meus vetulus est. Istos duos defectus tangit apostolus.
Primum cum dicit Sara sterilis; secundum cum dicit et praeter tempus
aetatis. Tamen, his non obstantibus, ipsa accepit virtutem in
conceptione seminis fide, scilicet vel sua, vel Abrahae, quia etsi
erat impossibile secundum naturam, quod nonagenaria de centenario
conciperet, tamen uterque credidit Deo, cui nihil est difficile.
Unde dicit, quod fidelem credidit esse eum, qui repromiserat. Sed
contra, quantum ad Abraham, et videtur, quod non credidit, quia
Gen. XVII, 17, dicitur, quod risit dicens in corde suo:
putasne centenario nascetur filius, et Sara nonagenaria pariet?
Iterum quantum ad Saram, Gen. XVIII, 12, dicitur, quod
risit occulte, dicens: postquam ego consenui et dominus meus vetulus
est, voluptati operam dabo? Respondeo. Dicendum est, quod quantum
ad Abraham, risus eius non fuit dubitationis sed admirationis.
Unde, Rom. IV, 20 s., non haesitavit diffidentia, sed
confortatus est fide dans gloriam Deo plenissime, sciens quod quicquid
promisit Deus, potens est et facere. Unde nec reprehenditur risus
eius a Deo, qui corda omnium novit. Sara autem primo dubitavit in
prima promissione; sed quando Angelus recurrit ad potentiam Dei, cum
dixit: numquid Deo quicquam est difficile? Tunc credidit, et haec
fuit quasi secunda promissio. Et ideo dicit, quod repromisit, quia
in promittendo primo non credidit, sed in repromittendo. Sed sciendum
est, quod omnes conceptus miraculosi, qui fuerunt in veteri
testamento, fuerunt quasi figura illius maximi miraculi, quod fuit in
Christi incarnatione. Oportuit enim nativitatem eius ex virgine per
aliqua praefigurari, ad praeparandos animos ad credendum. Non tamen
potuit praefigurari ex aequo, quia necessario figura deficit a
figurato. Et ideo Scriptura partum virginis ostendit per partum
sterilium, scilicet Sarae, Annae, et Elisabeth. Sed differentia
est, quia Sara a Deo miraculose accepit virtutem concipiendi, sed
tamen ex humano semine. Et ideo dicitur hic in conceptione seminis.
Beata vero virgo sine semine. Unde in Sara virtus divina praeparavit
materiam ad concipiendum tantum ex semine; sed in beata virgine etiam
praeparavit illam purissimam materiam ex sanguine, et cum hoc fuit ibi
virtus spiritus sancti loco seminis. Non enim ex virili semine, sed
mystico spiramine factum est verbum Dei caro. Deinde cum dicit
propter quod et ab uno, ostendit quid consecutum est in filiis ex
virtute Dei, scilicet multiplicatio seminis. Ubi primo consideranda
est radix huius multitudinis, quae fuit una, scilicet Abraham; unde
dicit propter quod, scilicet meritum fidei, ab uno, scilicet
Abraham. Is. LI, 2: unum vocavi eum, et benedixi ei, et
multiplicavi eum. Secundo consideranda est conditio eius, quia iam
emortuus. Unde dicit et hoc emortuo, quia iam vetulus erat, ut supra
dictum est. Sed contra, quia mortua Sara multos filios genuit ex
alia uxore, sicut patet Gen. XV, 1 ss. Ergo male dicit
emortuo. Respondeo. Dicendum est, quod vetulus bene generat ex
iuvencula, non autem ex vetula. Et sic erat in ipso mortua virtus
generandi quantum ad Saram, non tamen ad alias. Vel dicendum est,
quod intelligitur ab uno, scilicet utero Sarae, iam emortuo. Rom.
IV, 19: et emortuam vulvam Sarae. Is. LI, 2: attendite ad
Abraham patrem vestrum et ad Saram, quae peperit vos. Tertio
consideranda est differentia inter illos, qui ex Abraham
processerunt. Sicut enim non omnes, ut dicitur Rom. IX, 6 s.,
qui sunt ex Israel, hi sunt Israelitae, sic nec hi qui sunt ex
semine Abrahae omnes sunt filii, sed qui filii sunt promissionis
aestimantur in semine. Ideo eius progenies dividitur in duas,
scilicet in bonos et malos. Boni significantur per stellas, de quibus
dicit, quod orti sunt tamquam sidera caeli in multitudinem. Bar. c.
III, 34: stellae dederunt lumen in custodiis suis, et laetatae
sunt. Mali vero significantur per arenam maris contiguam, quia mali
Iudaei de semine Abrahae conformantur gentilitati. Arena autem
fluctibus maris undique concutitur, ita et mali turbinibus mundi.
Is. c. LVII, 20: cor impii quasi mare fervens. Iudaei autem
non omnino fuerunt arena, sed quasi arena, quia communicabant cum
gentibus in malis. Unde possunt dici terminus maris. Ier. V,
22: posui arenam terminum mari. Item arena sterilis est et
infructuosa, ita etiam peccatores sunt steriles ab omni opere boni
fructus. Unde dicit, quod etiam orti sunt sicut arena quae est ad
oram maris innumerabilis. Et est sermo hyperbolicus. Vel dicitur
innumerabilis, non quia non possit numerari, sed quia non de facili
potest numerari. Gen. XXII, 17: multiplicabo semen tuum sicut
stellas caeli, et velut arenam, quae est in littore maris.
|
|