|
Supra commendavit apostolus fidem Abrahae quantum ad habitationem, et
generationem, hic commendat ipsum quantum ad suam conversationem usque
ad mortem. Et circa hoc facit tria primo enim ostendit quid per fidem
fecit; secundo ponit unum quod pertinet ad fidem, ibi qui enim hoc
dicunt; tertio ostendit quid per fidem recepit, ibi ideo non
confunditur Deus. Fidem Abrahae et filiorum eius commendat ex
perseverantia, quia usque ad mortem perseveraverunt in fide. Matth.
X, 22 et XXIV, 13: qui autem perseveraverit usque in finem,
hic salvus erit. Ideo dicit iuxta fidem omnes isti defuncti sunt,
praeter Enoch. Vel omnes isti, scilicet Abraham, Isaac et
Iacob. Et hoc est melius dictum, quia istis solum facta est
promissio. Item commendat eos a longa promissorum dilatione. Unde
dicit non acceptis repromissionibus. Sed contra, videtur quod
receperint promissionem. Ez. XXXIII, 24: unus erat
Abraham, et haereditate possedit terram. Respondeo. Dicendum est,
quod possedit, id est, possidendi primus promissionem accepit, non
tamen actu possedit, ut patet Act. c. VII, 5. Sequitur sed a
longe eas aspicientes, quod erat per fidem, quasi dicat: intuentes
visu fidei. Et forte de loco isto sumptum est illud responsorium in
prima dominica adventus: aspiciens a longe, et cetera. Is. XXX,
27: ecce nomen domini venit de longinquo. Et salutantes, id est,
venerantes. Et loquitur, secundum Chrysostomum, ad similitudinem
nautarum, qui quando primo vident portum prorumpunt ad laudem, et
salutant civitatem ad quam vadunt. Ita sancti patres videntes per
fidem Christum venturum, et gloriam quam per ipsum consecuturi erant,
salutabant, id est, venerabantur ipsum. Ps. CXVII, 26:
benedictus qui venit in nomine domini, Deus dominus, et cetera.
Io. VIII, 56: Abraham pater vester exultavit, ut videret
diem meum; vidit, et gavisus est. Item commendat fidem ipsorum ex
sincera confessione; quia, ut dicitur Rom. X, v. 10: corde
creditur ad iustitiam, ore autem confessio fit ad salutem. Et ideo
dicit et confitentes, quia peregrini et hospites sunt super terram;
isti enim tres vocaverunt se advenas et peregrinos. Nam, Gen.
XXIII, 4, dicit Abraham: advena sum et peregrinus apud vos.
Dicitur etiam a domino ad Isaac, Gen. c. XXVI, 2 s.:
quiesce in terra quam dixero tibi, et peregrinare in ea. Iacob
etiam, XLVII, v. 9, dicit: dies peregrinationis vitae meae.
Dicitur autem peregrinus, qui est in via tendendi ad alium locum.
Is. XXIII, 7: ducent eam longe pedes sui ad peregrinandum.
Sed advena est ille, qui habitat in terra aliena, nec intendit
ulterius ire. Isti autem non solum confitebantur se esse advenas, sed
etiam peregrinos. Sic etiam sanctus vir non facit mansionem suam in
mundo, sed semper satagit tendere ad caelum. Ps. XXXVIII,
v. 12: advena ego sum apud te et peregrinus, sicut omnes patres
mei. Deinde cum dicit qui enim hoc dicunt, ostendit quod ista
confessio pertineat ad fidem. Nullus enim est hospes et peregrinus,
nisi qui est extra patriam et tendit ad illam. Cum ergo isti
confitentur se esse hospites et peregrinos super terram, significant se
tendere ad patriam suam, scilicet caelestem Ierusalem. Gal. IV,
26: illa quae sursum est Ierusalem libera est. Et hoc est, quod
dicit qui enim hoc dicunt, significant se patriam inquirere. Sed quia
forte posset aliquis dicere, quod verum est, quod ipsi erant peregrini
in terra Philisthaeorum et Chananaeorum, inter quos habitabant,
tamen intendebant redire in terram unde exierant, hoc removet, dicens
et siquidem ipsius, scilicet patriae suae, meminissent, de qua
exierant, habebant utique tempus revertendi, quia prope erant. Nunc
autem meliorem appetunt, id est, caelestem; unde Gen. XXIV,
6, dixit Abraham servo suo: cave ne quando filium meum reducas
illuc. Ps. LXXXIII, 11: elegi abiectus esse in domo Dei
mei, magis quam habitare in tabernaculis peccatorum. Item c.
XXVI, 4: unam petii a domino, hanc requiram, ut inhabitem in
domo domini omnibus diebus vitae meae. Ipsi ergo patriam istam
inquirebant, non domum paternam unde exierunt. In quo significatur,
quod illi qui exeunt de vanitate saeculi, non debent illuc redire
mente. Ps. XLIV, 10: obliviscere populum tuum et domum patris
tui. Lc. IX, 62: nemo mittens manum ad aratrum et respiciens
retro, aptus est regno Dei. Phil. III, 13: quae retro sunt
obliviscens, in anteriora me extendens. Patet autem, quod ista eorum
verbo et facto confessio, pertinet ad fidem, quia ipsi illud quod
solum eis promissum fuerat nec exhibitum, firmissime crediderunt etiam
usque ad mortem. Unde iuxta fidem, id est, iuxta se habentes fidem
suam quasi sociam et inseparabilem, defuncti. Apoc. II, 10:
esto fidelis usque ad mortem. Deinde cum dicit ideo non confunditur,
ostendit quid ex fide sua meruerunt accipere, hoc autem fuit honor
maximus. Reputatur autem maximus honor quando denominatur aliquis ab
aliquo solemni officio, vel servitio, magni et excellentis domini,
vel principis, sicut notarius Papae, vel cancellarius regis. Maior
autem honor est quando ille magnus dominus vult nominari ab his qui
serviunt ei. Sic autem est de istis tribus, Abraham, Isaac et
Iacob, quorum dominus rex magnus super omnes deos, specialiter vocat
se eorum Deum, unde Ex. III, 6: ego sum Deus Abraham, Deus
Isaac, et Deus Iacob; unde dicit ideo non confunditur Deus vocari
Deus eorum. Et huius potest triplex ratio assignari. Prima, quia
Deus per fidem cognoscitur. Isti autem leguntur primo separasse se
per cultum specialem ab infidelibus; unde et Abraham primus accepit
signaculum fidei, Rom. IV, 18: ut fieret pater multitudinis
gentium. Et ideo proponuntur nobis in exemplum, sicut illi per quos
Deus primo cognitus est, et per eos Deus nominatus est, ut obiectum
fidei. Et idcirco ab eis voluit nominari. Secunda, secundum
Augustinum in Glossa, quia in istis latet aliquod mysterium. In
istis enim invenimus similitudinem generationis qua Deus regeneravit
filios spirituales. Videmus autem in ipsis quadruplicem modum
generandi. Primus modus est liberorum per liberas, sicut Abraham per
Saram genuit Isaac, qui genuit per Rebeccam Iacob. Iacob autem
octo patriarchas per Liam et Rachelem. Secundus modus fuit liberorum
per ancillas, sicut Iacob per Balam et Zelpham genuit Dan, et
Nephtalim, Gad, et Aser. Tertius modus fuit servorum per
liberas, sicut Isaac genuit per Rebeccam Esau, de quo dictum est:
maior serviet minori. Quartus modus fuit servorum per ancillam, sicut
per Agar genuit Abraham Ismael. In hoc ergo designatur diversus
modus, quo dominus spirituales filios generat, quia aliquando bonos
per bonos, sicut Timotheum per Paulum; aliquando bonos per malos,
et ista est generatio liberorum per ancillas; aliquando malos per
bonos, sicut Simonem magum per Philippum. Et ista generatio
servorum per liberas. Malorum autem generatio per malos reputatur in
semine. Unde Gal. IV, v. 30: eiice ancillam et filium eius.
Tertia ratio, et videtur magis secundum intentionem apostoli, quia
consuetum est, quod rex vocatur a principali civitate, vel a patria
tota, sicut rex Ierusalem, Romanorum, rex Franciae. Et ideo
Deus proprie vocatur rex et Deus illorum, qui specialiter spectant ad
civitatem illam Ierusalem caelestem, cuius artifex et conditor est
Deus. Et quia isti verbo et facto ostendebant se ad illam civitatem
pertinere, ideo dicitur Deus illorum; unde dicit paravit enim illis
civitatem, id est, conditor civitatis illius, quam ipse habebat
propriam. Deinde cum dicit fide obtulit, ponit unum aliud exemplum
insigne circa fidem Abrahae, inquantum respicit Deum, scilicet illud
maximum sacrificium eius, quando ad mandatum domini voluit unigenitum
suum immolare filium, Gen. XXII, 1 ss. Et de hoc ostendit
tria. Primo quid fecerit; secundo quod hoc ad fidem pertinet, ibi et
unigenitum; tertio quid ex hoc recepit, ibi unde eum et in parabolam.
Dicit ergo Abraham cum tentaretur, obtulit, id est, offerre
voluit, fide Isaac, sicut patet per totum duodecimum cap. Gen.
Hic est duplex quaestio. Una quia innocentem occidere est contra
legem naturae, et ita peccatum; ergo volendo offerre peccavit.
Respondeo. Dicendum est, quod ille qui ex mandato superioris
interficit, si ille licite praecipit, alius licite obedit, et potest
licite exequi ministerium suum. Deus autem habet mortis et vitae
auctoritatem. I Reg. II, 6: dominus mortificat et vivificat.
Deus autem subtrahendo vitam alicui etiam innocenti, nulli facit
iniuriam. Unde et quotidie, dispositione divina, multi nocentes et
innocentes moriuntur. Et ideo Dei mandatum licite poterat exequi.
Item quaeritur de hoc quod dicit cum tentaretur. Deus enim nullum
tentat, quia tentare est ignorantis. Respondeo. Dicendum est, quod
Diabolus tentat, ut decipiat. I Thess. III, 5: ne forte
tentaverit vos, qui tentat. Hoc patet in tentatione qua tentavit
Christum, Matth. IV, 1 ss. Homo vero tentat, ut cognoscat.
III Reg. X, v. 1, dicitur de regina Saba, quae venit ad
Salomonem, ut tentaret eum in aenigmatibus. Sic non tentat Deus,
quia omnia novit, sed tentat ut homo sibi ipsi innotescat quantae
fortitudinis et fragilitatis sit in se. Deut. VIII, v. 2: ut
tentaret te, et nota fierent quae in animo tuo versabantur; II
Par. XXXII, 31, de Ezechia tentato, ut cognosceretur cor
eius. Item ut alii tentatum cognoscant, qui ex hoc eis proponitur in
exemplum, sicut Abraham et Iob. Eccli. XLIV, 21: Abraham
in tentatione inventus est fidelis. Deinde cum dicit et unigenitum,
etc., multum subtiliter ostendit, quod illa obedientia pertinebat ad
fidem. Sicut enim supra dictum est, Abraham licet multum senex
credidit Deo promittenti quod in Isaac benedicturus esset ei in
semine, credebat etiam Deum posse mortuos suscitare. Cum ergo
praecipiebatur ei quod occideret, non erat spes ultra iam de Sara iam
valde antiqua, quia Isaac erat iam adolescens, posse habere filium.
Et ideo cum crederet, obediendum mandato Dei, non restabat nisi quod
crederet resuscitari Isaac per quem debebat ei vocari semen. Unde
dicit et unigenitum, scilicet Sarae, in quo, scilicet filio nato,
debebat Deus pactum promissum complere, sicut patet Gen. XVII,
19. Vel unigenitum, scilicet inter liberos. Gen. XXII, 2:
tolle filium tuum unigenitum Isaac. In quo susceperat
repromissiones. Ad quem etiam dictum est, id est, ratione cuius, et
cetera. Arbitrans, id est, firmiter credens, quia a mortuis potens
est Deus eum suscitare. Hoc ergo fuit argumentum fidei maximum, quia
articulus resurrectionis est unus de maioribus. Deinde cum dicit unde
eum et in parabolam accepit, ostendit quid per fidem meruit, quia cum
iam non restaret aliud nisi immolari ipsum, vocavit eum Angelus, et
arietem haerentem cornibus, loco filii immolavit. Hoc autem fuit
parabola, idest figura, Christi futuri. Aries enim haerens cornibus
inter vepres, est humanitas confixa cruci, quae passa est. Isaac,
id est, divinitas, evasit, cum Christus vere mortuus est et
sepultus. Et sic patet, quod ista figura valde complete adaequat
figuratum. Accepit ergo eum, scilicet Isaac in parabolam, id est,
figuram Christi crucifigendi et immolandi.
|
|