|
Supra posuit apostolus exemplum de fide Abrahae, hic ponit exemplum
de fide Isaac, Iacob et Ioseph. Et primo de fide Isaac. Dicit
ergo, quod Isaac fide de futuris, id est quae se extendebat ad
futura, benedixit Iacob et Esau. Vel benedixit de futuris, id
est, pro futuris, vel benedictione, quae se extendebat ad futura.
Verba enim sua non habebant efficaciam nisi ex virtute Dei, per quam
quidem benedictionem minor praelatus fuit maiori. Quod non fuit
quantum ad personas eorum, sed quantum ad duos populos, qui ex ipsi
exierunt. Ps. CVII, 10: in Idumaeam extendam calceamentum
meum. Fuerunt enim Idumaei, qui egressi sunt de Esau subiecti
filiis Israel. In quo significabatur, quod minor populus, scilicet
gentium, per fidem debebat praevenire populum maiorem, scilicet
Iudaeorum. Matth. VIII, 11 s.: multi ab oriente et
occidente venient et recumbent cum Abraham, Isaac et Iacob in regno
caelorum, filii autem regni eiicientur in tenebras exteriores. Ista
vero benedictio, quae erat de fide gentium futura, per fidem facta
fuit, qua respicit aliquid futurum. Deinde cum dicit fide Iacob
moriens singulos filiorum benedixit, prosequitur de fide Iacob, et
ponit illud quod ipse fecit in benedicendo duobus filiis Ioseph, sicut
habetur Gen. XLVIII, 16-20, ubi dicitur, quod cum
nuntiatum fuisset Ioseph, quod pater eius aegrotaret, adduxit duos
filios suos, quibus Iacob benedixit cancellatis manibus, in hoc
praeferens Ephraim Manasse quantum ad dignitatem, quia de Ephraim
fuit dignitas regalis, scilicet Ieroboam. Haec autem benedictio fuit
per fidem, quia revelatum ei fuit, quod ita futurum erat. Quae
quidem benedictio referebatur ad populum, qui egressus est ab ipsis,
non ad personas ipsorum. Item, per fidem adoravit fastigium virgae
eius; hoc habetur Gen. XLVII, 31, ubi dicitur, quod fecit
Ioseph iurare, quod sepeliret eum in sepulchro patrum suorum, et post
iuramentum, tamquam securus de promisso, adoravit ad caput lectuli,
ut dicit littera nostra; vel fastigium virgae eius, ut dicunt
Septuaginta; vel super fastigium, ut habetur in Graeco. Et totum
hoc potest stare, quia ipse erat senex, et ideo portabat virgam, vel
recepit sceptrum Ioseph donec iurasset, et antequam redderet ei
adoravit, non ipsam virgam, nec Ioseph, ut quidam male putaverunt,
sed ipsum Deum innixum ad cacumen, vel super fastigium virgae eius.
Ad quod motus fuit ex consideratione potestatis Christi, quam
potestas Ioseph praefigurabat. Ipse enim tamquam praefectus Aegypto
portabat sceptrum, in signum potestatis Christi. Ps. II, 9:
reges eos in virga ferrea. Vel si adoravit fastigium, idem est
sensus, quia adoravit Christum significatum per virgam illam, sicut
et nos adoramus crucifixum et crucem, ratione Christi passi in ipsa.
Unde proprie non adoramus crucem, sed Christum crucifixum in ipsa.
Deinde cum dicit fide Ioseph, prosequitur exemplum de fide Ioseph,
ubi ponit duo, quae habentur Gen. ult. ubi dixit fratribus suis:
visitabit vos dominus, et mandavit ossa sua inde portari. Unde fides
eius fuit quantum ad duo, primo quia credidit promissionem factam
debere impleri per reditum filiorum Israel in terram promissionis;
secundo, quia in ipsa credebat Christum esse nasciturum et
resurrecturum et multos cum ipso, unde desiderabat habere partem in
illa resurrectione. Et hoc est quod dicit, quod Ioseph moriens
fide, id est, per fidem, memoratus est de profectione filiorum
Israel, et hoc quantum ad primum; et de ossibus suis mandavit,
quantum ad secundum. Sed quare non fecit se statim portari sicut pater
suus? Respondeo. Dicendum est, quod hoc non potuit, quia non
habebat tunc tantam potestatem sicut habebat in morte patris. Et ideo
tunc poterat hoc facere, quod tamen circa mortem suam non potuit.
Secundo, quia sciebat, quod multas afflictiones debebant sustinere
filii Israel post mortem eius. Ut ergo haberent certam spem de
liberatione sua, et reditu ad terram promissionis, voluit ad solatium
corpus suum remanere cum ipsis. Unde et Moyses tulit illud secum,
sicut et quaelibet tribus corpus patris sui, ut dicit Hieronymus.
Deinde cum dicit fide Moyses, prosequitur de patribus, qui fuerunt
sub lege. Hoc enim tempus incepit a Moyse. Eccli. XXIV,
33: legem mandavit Moyses in praeceptis iustitiarum. Io. I,
17: lex per Moysen data est. Istud autem tempus distinguitur in
tria, scilicet ante exitum de Aegypto, in exitu, et post exitum.
Unde tria facit. Primo enim ostendit quid factum sit ante exitum;
secundo quid in exitu, ibi fide reliquit Aegyptum; tertio quid in
terra promissionis, ibi quid adhuc dicam. Circa primum duo facit.
Primo enim ostendit quid sit factum in nativitate Moysi; secundo quod
ipse fecit, ibi fide Moyses. Ubi tangitur historia, quae ponitur
Ex. I, quod Pharao mandavit occidi masculos ne multiplicarentur.
Secundo habetur quod parentes Moysi videntes ipsum elegantem,
absconderunt eum mensibus tribus, quod attribuit apostolus fidei
ipsorum. Credebant enim aliquem nasciturum, qui liberaret eos ab illa
servitute. Unde ex elegantia pueri aestimabant aliquam virtutem Dei
esse in illo. Ipsi enim erant rudes et rustici, sudantes in operibus
luti et lateris. Eccli. XIX, v. 26: ex visu cognoscitur vir.
Ex quo habetur, quod licet fides sit de invisibilibus, tamen per
aliqua signa visibilia possumus niti ad ipsam. Mc. ult.: sermonem
confirmante sequentibus signis. Quod autem ipsi hoc fecerunt ex fide,
non ex affectu carnali, patet, quia non timuerunt regis edictum.
Unde exponebant se periculo personarum, quod non fecissent nisi
credidissent aliquid magnum futurum de puero. Matth. X, 28:
nolite timere eos qui occidunt corpus, et cetera. Sed contra, quia
ipsi postea exposuerunt ipsum; ergo non propter fidem servabant ipsum.
Respondeo. Dicendum est, quod exposuerunt ipsum non ad necandum,
sed ne surriperetur eis, unde posuerunt eum in fiscella, committentes
eum divinae providentiae. Credebant enim probabiliter, quod fuisset
interfectus si fuisset apud eos inventus. Deinde cum dicit fide
grandis effectus, ostendit quid ipse Moyses per fidem fecerit, et
primo quid fecit; secundo ostendit, quod illud factum pertinebat ad
fidem, ibi aspiciebat enim. Tangit enim historiam, quae habetur
Ex. II, 9 s., ubi dicitur, quod filia Pharaonis fecit ipsum a
matre pueri nutriri, et quod adoptavit eum in filium. Ipse autem
negavit se esse filium eius, non quidem verbo, sed facto, quia contra
voluntatem Pharaonis interfecit Aegyptium, qui laeserat Hebraeum.
Et hoc est, quod dicit grandis effectus per fidem, negavit se esse
filium filiae Pharaonis. Quo autem affectu hoc fecerit, ostendit cum
subdit magis eligens. In quo ostenditur mirabilis virtus eius. Duo
enim sunt quae maxime homines appetunt, scilicet iucunditatem et
delectationem circa bona exteriora, et his contraria maxime fugiunt,
scilicet dolorem et afflictionem, quae opponitur primo, paupertatem et
abiectionem quae opponitur secundo. Ista autem duo elegit Moyses,
scilicet quia praeposuit dolorem et afflictionem iucunditati peccati
temporalis, quae scilicet semper est cum peccato. Item paupertatem
praeposuit divitiis propter Christum. Prov. c. XVI, 19:
melius est humiliari cum mitibus, quam dividere spolia cum superbis.
Psalmo LXXXIII, 11: elegi abiectus esse in domo Dei magis
quam habitare in tabernaculis peccatorum. Quantum ergo ad primum dicit
magis eligens affligi cum populo Dei, scilicet quem Pharao
affligebat, quam habere iucunditatem peccati temporalis, id est,
transitorii. Quod fuisset si cum Aegyptiis afflixisset filios
Israel. Quantum autem ad secundum, scilicet quod praeelegit
paupertatem, dicit maiores divitias aestimans improperium Christi, id
est, pro fide Christi; eadem enim est fides antiquorum et nostra.
Vel improperium Christi, quod scilicet sustinuit a fratribus suis,
sicut dictum est: numquid interficere tu me vis, sicut occidisti heri
Aegyptium? Quod improperium fuit figura, quod Christus suscipere
deberet improperium a Iudaeis. Ps. LXVIII, 21: improperium
expectavit cor meum et miseriam. Maiores autem divitias, credidit
esse duo praedicta, thesauris Aegyptiorum. Is. XXXIII, v.
6: divitiae salutis sapientia et scientia. Deinde cum dicit
aspiciebat enim, ostendit quod praedicta facta Moysi pertinebant ad
fidem Christi. Sciendum est autem, quod quaedam sunt secundum se
bona et delectabilia, quaedam autem secundum se tristia et mala. Mala
autem nullus propter se praeelegit, sed propter finem; sicut infirmus
praeelegit potionem amaram et tristia delectabilibus ratione alicuius
maioris boni, quod per hoc potest consequi. Et sic sancti, propter
spem finis ultimi aeternae felicitatis, praeeligunt afflictiones et
paupertatem divitiis et voluptatibus, quia per ista impediuntur a
consecutione finis sperati. Matth. V, 11: beati eritis cum male
dixerint vobis homines, et persecuti vos fuerint, et cetera. Et
sequitur: gaudete et exultate, quoniam merces vestra copiosa est in
caelis. Gen. XV, v. 1: ego protector tuus sum, et merces tua
magna nimis. Et ideo dicit, quod hoc faciebat, quia aspiciebat,
oculis scilicet fidei, in remunerationem, quam scilicet ex hoc
sperabat. Unde fides est substantia sperandarum rerum, argumentum non
apparentium, ut supra dictum est, et cetera.
|
|