|
Supra posuit apostolus fidem Moysi, quantum ad id quod fecit in
Aegypto, hic quantum ad id quod fecit in exitu de Aegypto. Et circa
hoc facit tria. Primo enim ostendit quid fecerit in exitu de
Aegypto; secundo ostendit modum exeundi, ibi fide celebravit; tertio
quid per fidem factum est cum populo infideli, ibi fide Rahab. Dicit
ergo, quod Moyses fide, id est per fidem, reliquit Aegyptum.
Sicut autem habetur Ex. XII, 37, primo fugit de Aegypto,
interfecto Aegyptio; secundo autem exivit quando simul omnes filios
Israel eduxit. Glossa autem exponit de secundo exitu, quia sequitur
non veritus animositatem, id est, indignationem, regis. In primo
enim exitu legitur, Ex. II, 14, eum timuisse. Prov. c.
XIV, 35: iracundiam regis inutilis sustinebit. In secundo vero
non timuit. Prov. XXVIII, v. 1: iustus quasi leo
confidens, absque terrore erit. Potest tamen referri ad primum. Sed
numquid tunc non timuit? Respondeo. Dicendum est, quod in timore
duo consideranda sunt. Unum, quod aliquando potest esse
vituperabile, scilicet quando propter timorem facit aliquid non
faciendum, vel dimittit faciendum. Et sic non timuit Moyses, quia
propter timorem non dimisit iuvare fratres suos. Aliud est, quod
potest esse laudabile, quando scilicet salva fide, refugit periculum
propter timorem instantem. Matth. X, 23: cum persequentur vos in
civitate ista, fugite in aliam. Si enim aliquis salva honestate sua
posset vitare periculum et non vitaret, stultus esset et tentaret
Deum, quod est diabolicum. Et sic Iesus cessit volentibus ipsum
lapidare, nec ad suggestionem Diaboli voluit se praecipitare: ita et
Moyses confidens de divino auxilio, fugit propter timorem regis ad
tempus. Et probat, quod hoc fecit ex fide, quia fides est de
invisibilibus. Et iste sustinuit, id est, expectavit Deum
invisibilem, et eius adiutorium, tamquam videns. Ps. XXVI,
14: confortetur cor tuum, et sustine dominum. I Tim. I, 17:
regi autem saeculorum immortali, invisibili, et cetera. Moyses enim
in utroque exitu expectabat Dei adiutorium, unde in primo dicit,
Ex. II, 22: Deus patris mei adiutor meus. In secundo vero,
Ex. XIV, 14: vos tacebitis, et dominus pugnabit pro vobis.
Deinde cum dicit fide celebravit Pascha, ostendit quid fecerit
quantum ad modum transeundi. Et primo ponit illud quod fuit factum ad
praeparationem transitus; secundo quantum ad ipsum transitum, ibi fide
transierunt; tertio quantum ad id quod per fidem factum fuit quantum ad
introitum terrae promissionis, ibi fide muri Iericho. Quantum ad
primum ponit historiam, quae habetur Ex. XII, ubi dominus
mandavit illis ante exitum filiorum Israel, scilicet eadem nocte,
immolari agnum et de sanguine eius utrumque postem et superliminare
liniri, carnes eius assas cum azymis et lactucis agrestibus comedi,
cum multis aliis, quae observanda erant, ut ibi habet videri. Et hoc
vocabatur Pascha, scilicet esus agni, et effusio sanguinis, quae duo
concurrebant ad transitum illum quem facturi erant in proximo. Dicitur
autem Pascha a paschin Graece, quod Latine est passio, vel a
phase, quod Hebraice idem est quod transitus. In hoc autem
figurabatur, quod Christus per passionem transiret ex hoc mundo.
Io. XIII, 1: ut transeat ex hoc mundo. Item quod nos per
meritum mortis eius a terrenis ad caelestia, ab Inferno transimus ad
caelum. Eccli. XXIV, 26: transite ad me, omnes qui
concupiscitis me. Quod quidem fuit per virtutem sanguinis Christi.
Supra X, 19: habentes itaque fiduciam, fratres, in introitu
sanctorum in sanguinem Christi. Fuit autem in illo Paschate duplex
transitus. Unus quo transibat dominus percutiens Aegyptios; alius
quo populus transibat. Sic etiam sanguine Christi, qui est agnus
immaculatus, debent liniri postes fidelium, intellectus scilicet et
affectus. Dicit ergo fide, id est per fidem, celebravit Pascha, id
est esum agni, et sanguinis effusionem, ad liniendum postes domorum.
Et quare hoc faciebat? Ne scilicet qui vastabat primogenita,
Aegyptiorum, tangeret eos. Ps. LXXVII, 51: percussit omne
primogenitum in terra Aegypti. Sed quaeritur quorum ministerio hoc
factum sit, utrum scilicet bonorum, vel malorum Angelorum, quia
videtur quod per malos. Ps. LXXVII, 49: immissionem per
Angelos malos. Respondeo. Dicendum est, quod non est inconveniens
de quibuscumque. Unde sciendum est quod poenarum inflictio fit
interdum per bonos Angelos. Sicut enim dicit Dionysius IV cap. de
divinis nominibus, punire malum non est malum, sed malum facere est
malum. Punitio enim est opus iustitiae, sicut patet de Angelo, qui
contrivit castra Assyriorum, Is. XXXVII, 36, qui creditur
fuisse bonus Angelus. Unde talis punitio indifferenter fit per bonos
et malos; sed differenter a bono et a malo, quia bonus non punit nisi
exercendo iustitiam divinam in malos. Et in Scripturis operatio tam
Diaboli, quam boni Angeli, cuiusmodi est haec, attribuitur Deo.
Malus autem etsi obsequatur divinae iustitiae, tamen non ex intentione
iustitiae hoc agit, sed ex perversitate voluntatis suae affligit bonos
et malos, et libentius bonos si permittatur, sicut patet de Iob.
Iste Angelus, qui dixit Moysi: transibit dominus percutiens
Aegyptum, bonus Angelus fuit, cum ipse aliquando loquatur in persona
sua. Bono autem Angelo aliquando subministrat spiritus nequam, unde
adhibitum fuit ibi ministerium eius, licet ex intentione suae malae et
perversae voluntatis, voluntarie operantis ad caedem. Et ideo dicit
iram et tribulationum immissionem per Angelos malos. Non ergo
tangebat eos, qui erant sanguine signati, malus Angelus terrore et
timore Dei, utpote non permissus. Bonus autem inde terrebatur
admirando virtutem Dei. Deinde cum dicit fide transierunt, etc.,
ostendit quid egit in ipso transitu. Et primo ostendit hoc, secundo
ostendit quod illud pertinebat ad fidem, ibi quod experti. Dicit
ergo, quod fide, id est, per fidem, transierunt mare rubrum tamquam
per aridam terram. Duo enim ibi per fidem facta sunt. Unum, quod
homo fecit, scilicet quod commiserunt se ad transeundum, quod non fuit
nisi per fidem. Aliud fuit ex parte Dei, scilicet quod aquae fuerunt
eis pro muro. Hoc etiam fuit per fidem. Operatio enim miraculorum
attribuitur fidei. Matth. XVII, 19: si habueritis fidem sicut
granum synapis, dicetis monti huic: transi hinc, et transibit. Ergo
hoc fide factum est, id est, hoc meruit fides. Et hoc habetur Ex.
XIV et XV. Deinde ostendit, quod hoc pertinet ad fidem, quia
Aegyptii hoc experti, id est, volentes experiri, devorati sunt,
quia scilicet non habuerunt fidem. Ex. XV, 12: extendisti manum
tuam, et devoravit eos terra. Deinde cum dicit fide muri Iericho
corruerunt, circuitu dierum septem. Agit de eo, quod per fidem
factum est in introitu terrae promissionis. De hoc habetur Iosue
VI, ubi dicitur, quod ad mandatum domini, sacerdotes septem diebus
cum arca testamenti circuierunt primam civitatem ultra Iordanem,
scilicet Iericho, et septima die septimo circuitu, muri eius
corruerunt: hoc fuit aliquid ex parte hominis, scilicet quod ex
mandato domini circuierunt, credentes mandatum domini debere impleri.
Aliquid autem ex parte Dei, scilicet quod sic ad circuitum eorum muri
corruerunt. Moraliter Iericho interpretatur luna, sive defectus, et
significat mundum istum. Muri eius sunt impedimenta quibus aliquis
detinetur in mundo. Per buccinas quibus Levitae et sacerdotes
intonabant, vox praedicatorum significatur. Per circuitum septem
dierum totus designatur decursus praesentis temporis, qui per septem
dies completur. Per quae datur intelligi, quod omnia impedimenta
mundi cadunt ad continuam vocem praedicationis. II Cor. X, 4
s.: arma militiae nostrae non sunt carnalia, sed potentia Deo ad
destructionem munitionum, consilia destruentes, et omnem altitudinem
extollentem se adversus scientiam Dei. Deinde cum dicit fide Rahab
meretrix, ostendit quid factum sit per fidem ab aliquo de populo
infideli, scilicet a Rahab, de qua Iosue V et VI. Cum enim
Iosue misisset exploratores ad explorandum Iericho, ipsi evaserunt
auxilio istius mulieris, quae dicitur meretrix, id est, idololatra.
Vel, ad litteram, meretrix erat, ad quam ingressi sunt non ad
peccandum, sed ad latendum. Domus enim talium patent, maxime de
nocte. Isti etiam venerant de nocte. Domus etiam eius coniuncta erat
muro. Meretrices autem absque exceptione accipiunt indifferenter, et
ideo melius poterant apud eam occultari. Ista ergo per fidem liberata
fuit. Unde dicit Rahab meretrix, fide, id est, per fidem,
recipiens exploratores cum pace, non periit cum incredulis, qui
corporaliter perierunt, quia exploratores iuraverant ei ipsam
liberare, et omnem domum patris sui, quod et fecerunt. Quare autem
magis declinaverint ad ipsam, potest dici, quia ut ipsa minus posset
inculpari, indifferenter omnes recipiens. Nec erat conveniens, ut
salus ipsorum fieret alicui salvanti ipsos occasio mortis. In hoc
autem quod ex ipsa receptione ipsorum liberata est designatur quod
recipientes praedicatores Evangelii liberantur a morte aeterna.
Matth. c. X, 41: qui recipit prophetam in nomine prophetae,
mercedem prophetae accipiet.
|
|