|
Supra posuit apostolus ea, quae facta sunt a patribus per fidem ante
introitum, et in ipso introitu terrae promissionis, hic accedit ad
narrandum exempla illorum, qui fuerunt in ipsa terra promissionis;
quae, quia multa sunt, ideo breviter, praemissis nominibus patrum,
ponit in generali praecipua facta ipsorum, ponens causam illius
brevitatis. Et circa hoc facit tria. Primo ponit nomina patrum et
causam quare breviter vult eorum facta pertransire; secundo ostendit
quid fecerunt per fidem, ibi qui per fidem vicerunt; tertio, quid per
fidem receperunt, ibi adepti sunt. Dicit ergo quid adhuc dicam?
Quasi dicat: perveni usque ad tempus introitus terrae promissionis,
in quo pauca respectu dicendorum dicta erant. Remanent enim tot
dicenda, quot non possent explicari. Deficiet enim tempus me
enarrantem, id est, si velim enarrare, non sufficiet mihi tempus
epistolaris enarrationis, quae debet esse succincta. Unde Hieronymus
ad Paulinum, VI cap.: neque enim epistolaris angustia longius
cap.: neque enim epistolaris angustia longius evagari patiebatur.
Vel tempus, intellige, vitae. Isto modo loquitur Io. ult.: sunt
quidem et alia multa, quae fecit Iesus, etc., ubi dicit Glossa
quod loquitur hyperbolice, nec tamen est falsum, sed est figurativa
locutio. Ps. XXXIX, 5, ubi nos habemus, annuntiavi et
locutus sum, multiplicati sunt super numerum, dicit littera
Hieronymi: si annuntiare voluero, plura sunt, quam narrari queant.
Sciendum tamen, quod aliqui istorum aliqua mala fecerunt, et aliqua
bona, unde non numerantur hic nisi quantum ad bona quae fecerunt, vel
receperunt. Tamen probabile est quod fuerint finaliter sancti ex quo
apostolus nominat eos in catalogo sanctorum. Primo ergo ponit
Gedeonem, de quo Iud. c. VI, 11 ss.; quem praemittit, et
quia nihil mali fecit, et quia fecit factum multum insigne, et forte
etiam quia accepit maximum signum incarnationis Christi in vellere et
rore, de quo dicitur in Ps. LXXI, 6: descendet sicut pluvia in
vellus. Secundo ponit Barach, de quo Iud. IV, qui non fuit ita
insignis sicut Gedeon, cui etiam illa victoria non fuit reputata, sed
magis mulieri, et ideo forte postponit ipsum. Tertio ponit Samson,
de quo Iud. XIII. De quo specialiter videtur, quod non deberet
hic numerari, quia in morte peccavit interficiendo se. Augustinus
autem, I de Civ. Dei, dicit, quod excusatur, quia creditur hoc
fecisse mandato Dei, cuius signum est, quia non potuisset domum
tantam propria virtute subvertere, sed virtute Dei, quae non adiuvat
ad malum. Quarto ponit Iephte, de quo Iud. XI. Istum postponit
Samsoni, quia non fecit tot facta insignia sicut ille. Dubitatur
autem de Iephte, si immolando filiam suam ex voto peccaverit, videtur
quod non, quia dicitur ibi irruit spiritus domini in Iephte, et post
hoc sequitur: votum suum et victoria. Contra. Dicit Hieronymus
quod fuit in vovendo indiscretus, et in reddendo impius. Respondeo.
Dicendum est, quod fuit ibi aliquid a spiritu sancto, scilicet motus
ad vovendum in generali, quod scilicet immolaret quidquid occurreret
sibi immolabile, aliquid autem ex proprio suo spiritu, scilicet quod
immolavit quod non debuit, et in hoc peccavit, sed post poenituit.
Similiter Gedeon peccavit faciendo ephod et in tentando Deum in
petitione signi in vellere, et postea poenituit, sicut et David, de
quo subdit dicens et David et Samuel, de quibus scilicet in libris
regum agitur. Et aliis prophetis, de quibus si vellem dicere, tempus
deficiet. Sed tunc quaestio est utrum omnes isti, qui dicti sunt,
fuerunt prophetae. Respondeo. Dicendum est quod spiritus sanctus
movet mentem prophetae, sicut agens principale movet instrumentum
suum. Potest autem spiritus sanctus movere ad tria, scilicet ad
cognoscendum, ad loquendum et ad faciendum. Et quodlibet istorum
dupliciter. Ad cognoscendum, scilicet quandoque cum intellectu eius
quod videtur, sicut fuit Isaias et alii prophetae, unde dicti sunt et
videntes. I Reg. IX, 9: qui hodie dicitur propheta, olim
dicebatur videns. Aliquando autem sine cognitione eius quod videtur,
sicut patet in somnio Pharaonis, et in visione Balthassar. Ad
loquendum etiam movet dupliciter, quandoque ad sciendum id de quo
loquitur, sicut patet de David: quandoque autem nescit, sicut
Caiphas, et forte Balaam. Similiter etiam quandoque movet ad
faciendum, et scit quid facit, sicut Ieremias, qui abscondit lumbare
suum super Euphratem. Quandoque autem nescit, sicut dicit
Augustinus super Ioannem, de militibus, qui diviserunt sibi
vestimenta Christi, non tamen cognoscebant mysterium, ad quod illa
divisio ordinabatur. Hoc est ergo de ratione prophetae, quod
cognoscat illud quod videt, vel dicit, vel facit. Quando autem non
cognoscit, non est vere propheta, sed participative tantum. Et sic
dicit Ioannes Caipham prophetasse, quia habuit aliquid prophetiae.
Iste autem motus spiritus sancti dicitur instinctus secundum
Augustinum. Deinde cum dicit qui per fidem vicerunt regna, ostendit
quid sancti, de quibus locutus est, fecerunt, et primo ostendit hoc
in generali; secundo descendit ad quaedam specialia, ibi obturaverunt
ora leonum. Primo autem ponit facti ipsorum meritum; secundo
praemium, ibi adepti sunt. Circa primum sciendum est, quod inter
omnes actus exteriores virtutum moralium actus fortitudinis et iustitiae
videntur esse praecipui, quia maxime pertinent ad bonum commune. Per
fortitudinem enim respublica defenditur ab hoste, per iustitiam vero
conservatur. Unde apostolus ex utroque actu commendat sanctos patres.
Ab actu quidem fortitudinis, cum dicit, quod isti per fidem vicerunt
regna, id est, reges, vel etiam regna ipsorum, sicut David et
Iosue. Nihilominus tamen sancti spiritualiter per fidem vicerunt
regna, scilicet regnum Diaboli, de quo Iob XLI, 25: ipse est
rex super universos filios superbiae. Item carnis. Rom. VI,
12: non ergo regnet peccatum in vestro mortali corpore. Item regnum
mundi. Io. XVIII, 36: regnum meum non est de hoc mundo.
Isti autem vincunt per fidem. I Io. c. V, 4: haec est victoria
quae vincit mundum, fides nostra. Nullus enim potest praesentia
contemnere, nisi propter spem futurorum bonorum. Per contemptum enim
principaliter vincitur mundus. Et ideo quia fides ostendit nobis
invisibilia, propter quae contemnitur mundus, ideo vincit mundum fides
nostra. Ab actu autem iustitiae commendat eos, cum dicit operati sunt
iustitiam. Aliquando autem iustitia est virtus generalis, quando
scilicet obedit legi divinae. Ps. X, 7: iustus dominus, et
iustitias dilexit. Et II Mach. IX, 12: iustum est subditum
esse Deo. I Io. III, 7: qui iustitiam facit, iustus est.
Aliquando autem est virtus specialis, et ista consistit in actionibus
et communicationibus humanis, quando scilicet reddit quis unicuique
quod suum est. Utramque autem iustitiam habuerunt sancti. Is.
LIV, 17: haec est haereditas servorum Dei, et iustitia apud
me, dicit dominus. Eccli. I, 33: concupiscens sapientiam,
serva iustitiam, scilicet obediendo mandatis. Item ipsam exercendo in
populo. Ps. CXVIII, 121: feci iudicium, et iustitiam, et
cetera. Deinde cum dicit adepti sunt, ostendit quid receperunt, quia
adepti sunt repromissiones. Promissio enim Dei efficax est, quia
numquam deficit Deus in promissis. Rom. IV, 21: quaecumque
promisit Deus potens est et facere. Ps. CXLIV, 13: fidelis
Deus in omnibus verbis suis. Sed contra. Supra eodem: iuxta fidem
defuncti sunt, non acceptis repromissionibus. Respondeo. Dicendum
est, quod illud quod hic dicitur, tripliciter potest intelligi. Uno
modo quod promissio Dei sit illa specialis qua promittit sanctis vitam
aeternam. Et istam nullus accepit ante adventum Christi. Rom.
XV, 8: ad confirmandas promissiones patrum. Secundo pro
promissione de terra promissionis habenda. Et istam non acceperunt
priores patres tres, scilicet Abraham, Isaac et Iacob, sed tantum
patres posteriores, sicut Iosue et alii sancti. Tertio pro
promissione particulari, scilicet eius quod unicuique promissum fuit,
sicut David regnum, et Ezechiae sanitas. Et istas promissiones
consecuti sunt. Deinde cum dicit obturaverunt ora leonum, ponit
quaedam particularia beneficia aliquibus collata. Et primo quae
pertinent ad remotionem mali; secundo illa quae pertinent ad
executionem boni, ibi fortes facti sunt in bello. Malum autem nocivum
hominis est duplex. Unum exterius, aliud interius. Secundum ponit,
ibi convaluerunt. Exterius autem malum est duplex, quia aut illatum
est a creatura irrationali, aut rationali. Secundum ponit, ibi
effugaverunt. Ab irrationali duplex, scilicet vel ab inanimata vel ab
animata. Nocumentum illatum ab inanimata tangit, ibi extinxerunt
impetum. Quantum ergo ad animata dicit obturaverunt ora leonum.
Loquitur autem in plurali, licet non fuerit nisi unus, scilicet
Daniel; sicut etiam dicitur Matth. II, 20: defuncti sunt enim
qui quaerebant animam pueri: nullus autem tunc quaerebat Christum
occidere nisi solus Herodes. Cuius ratio est, quia loquitur de
omnibus sanctis communiter, quasi de uno collegio sanctorum, et quod
unus facit, imputatur aliis, et etiam omnibus, quod fit per virtutem
spiritus sancti, quae est communis omnibus. Unde etiam in isto
contextu loquitur tamquam de pluribus. Potest etiam dici quod hoc
completum est in David, qui, sicut ipse dicit I Reg. XVII,
v. 36, leonem et ursum interfecit. Et etiam Samson. Iud.
XIV, 6. Per leonem autem spiritualiter intelligitur Diabolus.
I Pet. V, 8: adversarius vester Diabolus et cetera. Qui ergo
insultus eius reprimit, os leonum obturat. Iob c. XXIX, 17:
conterebam molas iniqui, et de dentibus eius auferebam praedam.
Nocumentum a re inanimata removet cum dicit extinxerunt impetum ignis,
sicut habetur de tribus pueris in Dan. III, v. 24 ss. Item ad
preces Moysi et Aaron extinctus est ignis qui missus a domino
devorabat populum murmurantem, sicut patet Num. XI, XVI.
Ignis iste est interior motus concupiscentiae vel irae. Qui ergo
refraenat illum motum, extinguit impetum ignis. Ps. LVII, 8:
supercecidit ignis, et non viderunt solem. Remotionem nocumenti per
rationalem creaturam illatam tangit cum dicit effugaverunt aciem
gladii, id est, aciem hostis cum gladiis acutis. Hoc autem
frequentissime factum fuit per ipsos, sicut patet de Iosue,
Gedeone, et David. Per gladium autem mala suasio intelligitur.
Ps. LVI, 4: lingua eorum gladius acutus. Istos gladios fugat,
qui malam linguam tacere facit. Eccli. XXVIII, 28: sepi
aures tuas spinis, et noli audire linguam nequam. Prov. XXV,
23: ventus Aquilo dissipat pluvias, et facies tristis linguam
detrahentem. Nocumentum interius est infirmitas, de cuius remotione
dicit convaluerunt de infirmitate, sicut specialiter apparet de
Ezechiele, IV Reg. XX, 5 ss. et Is. XXXVIII, v. 1
ss. Ista autem infirmitas est peccatum. Ps. VI, 2: miserere
mei, domine, quoniam infirmus sum. Convalescit ergo, qui resurgit.
Deinde cum dicit fortes facti sunt, ponit beneficia quantum ad
assecutionem boni, et ponit tria. Primum pertinet ad hoc, quod
fortiter egerunt. Unde dicit fortes facti sunt in bello, sicut patet
de Iosue. Eccli. XLVI, 1: fortis in bello Iesus Nave,
successor Moysi in prophetis, et cetera. Sic patet etiam de multis
aliis. Secundum pertinet ad effectum illius fortitudinis. Unde dicit
castra verterunt exterorum, sicut patet de Machabaeis, et de David.
Ps. XXVI, 3: si consistant adversum me castra, non timebit cor
meum. Sed tertium pertinet ad effectum fortitudinis divinae. Unde
dicit acceperunt mulieres de resurrectione mortuos suos, id est, per
resurrectionem, quod aliqui, male intelligentes, exposuerunt mortuos
suos id est, viros suos resuscitatos; per hoc asserentes, quod per
mortem non solvitur matrimonium, quod falsum est, etiamsi resurgeret.
Et est contra apostoli, Rom. VII, 3: si dormierit vir eius,
liberata est a lege viri. Unde sciendum est, quod etiam in effectibus
sacramentorum est quaedam differentia. Quaedam enim sacramenta
imprimunt characterem, sicut Baptismus, confirmatio, et ordo. Et
quia character in anima perpetuo manet, ideo baptizatus, vel
confirmatus, vel ordinatus, si resuscitaretur, non debet iterari
aliquod illorum sacramentorum. Alia vero sacramenta non imprimunt
characterem, sicut poenitentia, extrema unctio, et sic de aliis,
quia sunt contra aliquid iterabile, et ideo iterari possunt. Inter
illa autem est matrimonium, et ideo non dicit vivos, sed mortuos,
quia matres filios suos mortuos receperunt per resurrectionem, quorum
resurrectio fuit quoddam praesagium futurae resurrectionis inchoatae per
Christum. De istorum resurrectione, vel magis resuscitatione,
habetur III Reg. XVII, et IV Reg. IV. Tamen isti sic
resuscitati sunt iterum mortui, Christus autem resurgens ex mortuis
iam non moritur, Rom. VI, 9. Unde resurrectio eius fuit initium
futurae resurrectionis. I Cor. XV, 20: Christus resurrexit a
mortuis primitiae dormientium. Sicut autem ista temporalia beneficia
illis data sunt tamquam infirmis, ad sustentationem per meritum fidei
ipsorum, ita fuerunt figura futurorum bonorum, quae nobis ex merito
fidei dabuntur. Mc.: signa autem eos qui crediderint, haec
sequentur, et cetera. Quae Gregorius exponit de bonis
spiritualibus.
|
|