|
Supra posuit apostolus exempla sanctorum patrum antiquorum, qui multa
et magna fecerunt propter fidem, hic ponit exempla illorum, qui multa
propter fidem passi sunt. Et circa hoc facit duo. Primo enim
ostendit quomodo passi sunt propter fidem; secundo ostendit quomodo
promissiones eis factae dilatae sunt, et quare, ibi et hi omnes
testimonio. Circa primum duo facit, quia primo ponit mala ab aliis
eis illata; secundo mala propria voluntate assumpta, ibi circuierunt
in melotis. Ab aliis autem illata sunt eis mala dupliciter, quia
quaedam in vita, quaedam vero in morte. Et ista duo ponit, ibi
lapidati sunt. In vita vero mala tripliciter illata sunt eis, quia
quaedam quantum ad corporalem afflictionem, quaedam quantum ad
irrisionem, quaedam quantum ad inclusionem. Quantum ad primum dicit
alii autem, etc., quasi dicat: ita dictum est, quod quidam multa
bona receperunt propter fidem, vel in amotione mali, vel in executione
boni temporalis, in quibus figuratur vetus testamentum, quod
conferebat bona temporalia. Sed alii multa propter fidem passi sunt,
quorum quidam distenti sunt in eculeis: sicut dicitur I Mach. II,
1, et II Mach. VI, 10 de pueris suspensis ad cervices
matrum, et VII, 1 de septem fratribus. In istis sanctis primo
figurabatur novum testamentum. Unde dicit non suscipientes
redemptionem, id est, liberationem. Qui enim subiicitur poenae, est
quodammodo servus poenae. Et ideo liberari a poena, dicitur
redemptio. Ps. LXXVII, 42: die qua redemit eos de manu
tribulantis. Sed quare non fuerunt liberati, ostendit, quia hoc non
fuit propter hoc quin Deus haberet providentiam de ipsis, sed ut
invenirent vitam aeternam, quae melior est, quam liberatio in
quacumque poena praesenti, vel quaecumque resurrectio vitae
praesentis, et ideo dicit ut meliorem invenirent resurrectionem. Iob
XIX, 25: in novissimo die de terra surrecturus sum. Is.
XXVI, 19: vivent mortui tui, interfecti mei resurgent. Vel
dicit meliorem, quia ex hoc ipso, quod maiora pro Christo passi
sunt, maius praemium recipient. Sicut enim dicitur I Cor. XV,
v. 41: stella differt a stella in claritate, sic erit resurrectio
mortuorum. Qui enim fuerunt maiores in merito, maiores erunt in
praemio. Et ideo apostoli praeferuntur martyribus, martyres vero
omnibus aliis. Maiores enim merito, maiores sunt praemio. Praecipua
vero sunt merita martyrum. Io. XV, 13: maiorem hac dilectionem
nemo habet, et cetera. Nec tamen quilibet martyr maior est quolibet
confessore, sed aliquis martyr potest esse maior aliquo confessore; et
e converso, aliquis confessor aliquo martyre, licet non
universaliter. Potest enim comparari unus alteri, vel quantum ad
genus operis, vel quantum ad gradus charitatis. Nullus autem actus
quantum est de se, est ita meritorius, sicut quo quis moritur propter
Christum, quia dat illud quod habet charius, scilicet vitam
propriam. Matth. c. V, 10: beati qui persecutionem patiuntur
propter iustitiam. Si vero consideretur radix omnis meriti, quae est
charitas, I Cor. XIII, v. 2, sic opus procedens ex maiori
charitate, est magis meritorium. Et sic potest unus simplex confessor
esse maioris meriti apud Deum. Apostolus autem loquitur in genere
operis, dicens ut scilicet meliorem, id est maiorem et clariorem,
invenirent resurrectionem. Unde ly meliorem importat comparationem
status praesentis vitae ad futuram resurrectionem, vel comparationem
claritatis resurrectionis unius resurgentis ad claritatem alterius.
Deinde cum dicit alii ludibria, ponit mala illis illata in vita
quantum ad irrisionem factam in verbis, dicens, quod alii experti sunt
ludibria, sicut patet de Samson, de Tobia et Iob, et Isaia.
Is. l, 6: faciem meam non averti ab increpantibus et conspuentibus
in me. Ieremias etiam dicit XX, 8: factus est mihi sermo domini
in opprobrium et derisum. Quantum vero ad facta dicit, quod experti
sunt verbera. Sicut patet de Michaea, de quo III Reg. ult.
dicitur quod percussit eum Sedecias in maxillam. In quibus omnibus
praesignabantur passiones novi testamenti. I Cor. IV, 9:
spectaculum facti sumus mundo, et Angelis, et hominibus. Deinde cum
dicit insuper et vincula, ponit mala sanctis illata quantum ad
inclusionem. Unde dicit insuper et vincula, sicut Ieremias, de quo
Ier. XX, 2 dicitur quod positus fuit in nervo. Nec solum
vincula, sed etiam carceres, sicut Ier. XXXVII, v. 14 et
XXXVIII, 6 et Michaeas, III Reg. ult. Consequenter
ostendit mala illata quantum ad mortem cum dicit lapidati sunt. Quod
quidem genus mortis tunc erat commune apud omnes Iudaeos. Matth.
XXIII, 37: Ierusalem, Ierusalem, quae occidis prophetas,
et lapidas eos qui ad te missi sunt. Sic lapidatus est Naboth,
III Reg. XXI, 13, et Ieremias, de quo legitur, quod
Iudaei lapidaverunt eum in Aegypto lapidibus quos absconderat sub muro
latericio domus ipsius Pharaonis. Et licet Epiphanius dicat quod
fuit tractus, tamen communiter ponitur quod fuit lapidatus. Zacharias
etiam filius Ioiadae fuit lapidatus, ut legitur II Par. XXIV,
21. Secundum genus mortis inconsuetum et crudele ponit cum dicit
secti sunt. Hoc dicit propter Isaiam, quem Manasses fecit secari
serra lignea. Et loquitur pluraliter, licet non fuerit nisi unus,
secundum consuetudinem Scripturae, propter causam supradictam.
Tertium genus cum dicit tentati sunt, ut scilicet consentirent. Quod
dicit propter Matathiam et filios eius I Mach. II, 15, et
propter Eleazarum II Mach. VI, 43, et propter historiam de
septem fratribus II Mach. VII. Et tandem occiderunt eos
Thren. IV, 9: melius fuit occisis gladio, quam interfectis
fame. Specialiter tamen Urias fuit occisus a David II Reg.
XI, 15 et Iosias IV Reg. XXIII, 29. Deinde cum dicit
circuierunt in melotis, ponit mala voluntarie assumpta. Et ista ad
tria reducuntur, scilicet ad exteriorem cultum, ad personae statum,
ibi egentes, et ad habitationis locum, ibi in solitudinibus. Quantum
ergo ad cultum dicit circuierunt in melotis, et in pellibus caprinis.
Melota est vestis facta de pilis camelorum, ut quidam dicunt; vel
melius, quod taxus habet pellem hirsutam, de qua fit vestis, quae
dicitur melota. Pellis caprina cum hoc quod est hirsuta, est etiam
vilis. Et haec dicuntur de Elia IV Reg. I, 8, quod erat vir
pilosus, et zona pellicea accinctus renibus. Et de talibus vestibus
dicit Augustinus in Lib. de sermone domini, quod potest esse in tali
veste intentio mala, si quis utatur ad vanam gloriam, bona autem, si
ad contemptum mundi, et macerationem carnis. Praecipue autem, qui
profitentur statum poenitentiae, debent ostendere signa professionis.
Et ideo licet eis uti talibus vestibus, non tamen ad ostentationem,
et sic utebantur prophetae. Quantum autem ad statum personae dicit
egentes, quia carebant divitiis, in quo praefigurabant statum
perfectionis novi testamenti, de quo dicitur Matth. XIX, 21:
si vis perfectus esse, vade et vende omnia quae possides. Et hoc fuit
specialiter de Elia, qui pastus fuit a corvis, et a muliere vidua.
III Reg. XVII, 6. Ps. LXXXVII, 16: pauper ego
sum in laboribus. Idem LXIX, 6: egenus et pauper ego sum.
Item angustiati, sicut patet de Elia, qui fugit a facie Iezabel,
et de David, qui fugit a facie Absalon. Item afflicti labore
corporali, sicut de Elia, qui dormivit lassus subter unam iuniperum,
III Reg. XIX, v. 4. Et subdit quibus dignus non erat
mundus. Sicut dicit Dionysius in epistola ad Ioannem Evangelistam,
mali aliquando per ea quae faciunt, ostendunt indicia suae
damnationis; unde dicit quod per hoc, quod mali separaverunt a se
beatum Ioannem, ostendebat Deus quod erant indigni societate eius.
Et ideo dicit apostolus quod mundus non erat dignus eis, quasi dicat:
quia mundani non erant digni societate iustorum. Io. XV, 19:
ego elegi vos de mundo, propterea odit vos mundus. Deinde cum dicit
in solitudinibus, ostendit hoc quantum ad locum, quia propriam
mansionem non habebant, sed errabant in solitudinibus, et in
montibus, et in speluncis, et in cavernis terrae, quae sunt loca apta
ad contemplationem et poenitentiam. Dicitur autem spelunca, quae fit
arte, sed caverna, quae est a natura vel ab aliquo accidente, sicut
ex corrosione aquarum. Ista patent de David, I Reg. XXII, 1
et XXIII, 14 ss. et de Elia, III Reg. XIX, 9.
Deinde cum dicit et hi omnes, ostendit quod eis dilatae sunt
promissiones. Et ne putetur, quod hoc fuerit propter defectum
meriti, ideo, secundo, designat rationem illius dilationis, ibi Deo
pro nobis. Dicit ergo, quod hi omnes testimonio fidei probati inventi
sunt, id est, per fidem habent testimonium, quod sunt probati, id
est, approbati a Deo, II Cor. X, 18: non enim qui seipsum
commendat ille probatus est, sed quem Deus commendat. Sap. III,
6: tamquam aurum in fornace probavit eos. Et tamen non acceperunt
repromissionem, scilicet gloriae, vel promissam vitam, usque ad
Christum. Ps. LXXXVIII, 39: distulisti Christum.
Temporales enim acceperunt, non autem spirituales. Supra eodem:
defuncti sunt non acceptis promissionibus. Deinde cum dicit Deo pro
nobis, ostendit rationem dilationis, ex quo aliqui sumpserunt causam,
vel occasionem erroris, qui dicunt quod nullus in Paradisum intrabit
usque ad ultimam consummationem, quae erit per finalem resurrectionem.
Sed hoc est contra apostolum, II Cor. V, 1: scimus, quod si
terrestris domus nostra huius habitationis dissolvatur, quod
aedificationem habemus ex Deo domum non manufactam, sed aeternam in
caelis. Ista ergo consummatio de qua loquitur apostolus potest referri
ad praemium essentiale, scilicet ad beatitudinem, quae habetur per
Christum Mich. II, 13: ascendit pandens iter ante eos quam non
habuerunt sancti veteris testamenti. Vel potest referri ad stolam
corporis, quae non dabitur universaliter, usque post resurrectionem
universalem, licet forte aliqui iam habeant ipsam ex speciali
privilegio. Non ergo sine nobis consummantur, sed perficiuntur
duplici stola, ut, sicut dicit Glossa in communi gaudio omnium maius
fiat gaudium singulorum. Unde in hoc nobis Deus providit. Et ideo
dicit Deo pro nobis aliquid melius providente. Ps. CXXXII,
1: ecce quam bonum et quam iucundum habitare fratres in unum. Magis
enim gaudet homo cum pluribus gaudentibus. Glossa: si isti tenuerunt
fidem, qui tamdiu expectaverunt, multo magis teneamus nos, qui statim
recipimus. Lc. XXIII, 43: hodie mecum eris in Paradiso.
|
|