|
Supra apostolus multipliciter commendavit fidem, per quam membra
Christo capiti coniunguntur, hic ponit moralem monitionem, exhortans
ut fidem, quam tenent corde, operibus demonstrent, sicut etiam monet
Iacobus, cap. II canonicae suae. Et primo docet quomodo se
debeant habere circa mala, secundo quomodo debeant se habere circa
bona, cap. XIII, ibi charitas fraternitatis. Est autem duplex
malum, scilicet poenae et culpae. Primo ergo docet quomodo se debent
habere circa mala poenalia toleranda; secundo circa mala culpae
vitanda, ibi propter quod remissas, et cetera. Ad tolerandum autem
malum poenae, primo inducit exemplo antiquorum; secundo, exemplo
Christi, ibi aspicientes in auctorem; tertio auctoritate
Scripturae, ibi et obliti estis. Quantum ergo ad primum dicit
ideoque nos habentes tantam nubem testium interpositam. Quasi dicat:
ita dictum est, quod sancti testimonio fidei probati, nec tamen
habuerunt repromissiones, et tamen cum hoc non defecerunt in
expectando; ergo nos qui habemus tantam nubem testium interpositam, et
cetera. Sancti dicuntur testes Dei, quia verbo et facto
glorificabatur Deus per eos. Matth. V, v. 16: sic luceat lux
vestra coram hominibus, ut videant opera vestra bona, et glorificent
patrem vestrum, qui in caelis est. Is. c. XLIII, 10: vos
testes mei, dicit dominus. Dicuntur autem sancti nubes, primo
propter conversationis sublimitatem. Is. LX, 8: qui sunt isti,
qui ut nubes volant? Secundo propter doctrinae foecunditatem. Iob
XXVI, 8: qui ligat aquas in nubibus suis, ut non erumpant
pariter deorsum. Et XXXVI, 28: effundit imbres ad instar
gurgitum, qui de nubibus fluunt. Tertio propter spiritualis
consolationis utilitatem. Sicut enim nubes praestant refrigerium, sic
exempla sanctorum. Is. XVIII, v. 4: et sicut nubes roris in
die messis. Hanc ergo nubem testium habemus impositam, quia ex vita
sanctorum quodammodo inducitur nobis necessitas ad imitandum. Iac.
V, 10: exemplum accipite, fratres, exitus mali et
longanimitatis, laboris, et patientiae prophetas. Augustinus: sicut
spiritus sanctus loquitur in Scriptura, ita in gestis sanctorum, quae
nobis sunt forma et praeceptum vitae. Hoc est ergo exemplum
sanctorum, quod inducit. Sed quia ad conformandum se ad aliquod
exemplar, interdum ex impedimento superveniente impeditur homo, ideo
removet illud quod potissime potest impedire. Illud autem est pondus
peccati. Tribulatio autem est quasi quidam agon. I Cor. IX,
25: omnis qui in agone contendit, ab omnibus se abstinet. Sicut
autem in cursu et certamine oportet omnia aggravantia deponere, ita et
in agone tribulationis. II Tim. IV, 7: bonum certamen
certavi, cursum consummavi. Qui ergo in tribulatione vult bene ad
Deum currere, oportet impedimenta deponere. Ista impedimenta vocavit
ipse apostolus pondus et circumstans peccatum. Per pondus autem potest
intelligi peccatum perpetratum; quod dicitur pondus, quia animam
deprimit ad infima, et inclinat ad aliud. Ps. XXXVII, 5:
sicut onus grave gravatae sunt super me. Gregorius: peccatum quod per
poenitentiam non diluitur, mox suo pondere ad aliud trahit. Per
circumstans peccatum, potest intelligi occasio peccandi, quae quidem
est in omni quod circumstat, scilicet in mundo, carne, proximo,
Daemone. Deponentes ergo omne pondus, id est, peccatum
perpetratum, quod dicitur pondus, et circumstans nos peccatum,
scilicet occasionem peccandi. I Petr. II, 1: deponentes omnem
malitiam et omnem dolum. Vel pondus potest intelligi taedium
tribulationis. Sic enim frequenter tribulatio dicitur onus per
prophetas, sicut onus Damasci, id est tribulatio; quasi dicat: non
sit vobis grave pati pro Christo. Circumstans peccatum dicitur
tentatio nobis immissa ex circuitu hostis. I Pet. V, 8:
adversarius vester Diabolus, et cetera. Vel pondus affectio
terrena; per circumstans autem peccatum affectio carnalis, quae
scilicet causatur in nobis a carne circumstante; quasi dicat:
deponatis affectionem tam temporalium, quam carnalium, si vultis
libere currere. Unde subdit monitionem, dicens curramus per
patientiam ad certamen nobis propositum, non solum illatum, quod tamen
sustineamus patienter. Sed nos ipsi voluntarie curramus. Ps.
CXVIII, 32: viam mandatorum tuorum cucurri. Hoc autem
certamen vobis propositum est cum iustitia. Eccli. IV, 33:
usque ad mortem certa pro iustitia. Deinde cum dicit aspicientes,
etc., ponit exemplum Christi. Et circa hoc duo facit. Primo enim
ostendit quare passio Christi habenda est in exemplum, et quid in ipsa
considerandum est; secundo ostendit fructum istius considerationis,
ibi recogitate eum. Sicut enim dicitur Eph. II, 8: gratia
salvati estis per fidem, Christus autem est auctor fidei, si ergo vis
salvari, debes intueri exemplar illud. Unde dicit aspicientes in
Iesum passum. Hoc significatum fuit per serpentem aeneum elevatum pro
signo, in quem aspicientes curabantur. Num. XXI, 9, et Io.
III, 14: sicut Moyses exaltavit serpentem in deserto, ita
exaltari oportet filium hominis, ut omnis qui credit in ipsum, non
pereat, sed habeat vitam aeternam. Si ergo vis salvari, respice in
faciem Christi tui. Ipse enim est auctor fidei dupliciter. Primo
eam docendo verbo. Supra I, 2: locutus est nobis in filio. Io.
I, 18: unigenitus, qui est in sinu patris, ipse enarravit.
Secundo eam in corde imprimendo. Phil. I, v. 29: vobis donatum
est pro Christo non solum ut in ipsum credatis, et cetera. Item ipse
est consummatio fidei dupliciter. Uno modo ipsam miraculis
confirmando. Io. c. X, 38: si mihi non vultis credere,
operibus credite. Item fidem praemiando. Cum enim fides sit
imperfecta cognitio, eius praemium consistit in ipsius cognitionis
perfectione. Io. XIV, 21: ego diligam eum, et manifestabo ei
meipsum. Hoc autem significatum fuit Zach. IV, 9, ubi dicitur:
manus Zorobabel fundaverunt domum istam, scilicet Ecclesiam, cuius
fundamentum est fides, et manus eius perficient eam. Nam manus
Christi, qui de genere Zorobabel descendit, fundat Ecclesiam in
fide, et fidem gloria consummat. Videmus enim nunc in speculo, et
aenigmate; tunc autem facie ad faciem, I Cor. XIII, 12.
Augustinus, I de Trinit. c. X: contemplatio est merces fidei,
cui mercedi per fidem corda mundantur, sicut scriptum est: fide
mundans corda eorum. In passione enim Christi tria consideranda
sunt. Primo quid contempsit; secundo quid sustinuit; tertio quid
promeruit. Quantum ad primum dicit qui proposito sibi gaudio; istud
autem gaudium fuit istud gaudium terrenum quo a turba quam paverat
quaerebatur, ut facerent eum regem, quo ipse contempsit fugiendo in
montem, Io. VI, 15. Unde Eccle. II, 2: risum reputavi
errorem, et gaudio dixi: quid frustra deciperis? Vel proposito sibi
gaudio aeternae vitae pro praemio. Sustinuit crucem, hoc est
secundum, scilicet quid sustinuit, quia crucem. Phil. II, 8:
humiliavit semetipsum factus obediens usque ad mortem, mortem autem
crucis. In quo ostenditur et cruciatus acerbitas, quia ibi affixus
fuit manibus et pedibus, et mortis vilitas et ignominia, quia hoc erat
ignominiosum genus mortis. Sap. II, 20: morte turpissima
condemnemus eum. Quantum autem ad tertium, scilicet quod promeruit,
quia sessionem ad dexteram patris. Unde dicit atque in dextera sedis
Dei sedet. Exaltatio enim humanitatis Christi fuit praemium
passionis eius. Hebr. I, 3: sedet ad dexteram maiestatis in
excelsis. Deinde cum dicit recogitate eum, ostendit quis sit fructus
huius considerationis. Et primo monet ad diligentem exempli
considerationem; secundo ostendit utilitatem, ibi ut non fatigemini;
tertio subdit rationem, ibi non enim usque. Dicit ergo: ita dictum
est, aspicientes, etc., nec hoc solum, sed etiam recogitate eum,
id est iterum cogitate. Prov. c. III, 6: in omnibus viis tuis
cogita illum. Et huius ratio est, quia in quacumque tribulatione
invenitur eius remedium in cruce. Ibi enim est obedientia ad Deum.
Phil. II, 8: humiliavit semetipsum factus obediens. Item
pietatis affectus ad parentes; unde ibi gessit curam de matre sua.
Item charitas ad proximum; unde ibi pro transgressoribus oravit.
Lc. XXIII, 34: pater, dimitte illis, non enim sciunt quid
faciunt. Eph. V, 2: ambulate in dilectione, sicut Christus
dilexit nos, et tradidit semetipsum pro nobis. Item fuit ibi
patientia in adversis. Ps.: obmutui et humiliatus sum, et silui a
bonis, et dolor meus renovatus est. Is. LIII, 7: sicut ovis
ad occisionem ducetur, et quasi agnus coram tondente se obmutescet, et
non aperiet os suum. Item in omnibus finalis perseverantia; unde
usque ad mortem perseveravit. Lc. XXIII, v. 46: pater, in
manus tuas commendo spiritum meum. Unde in cruce invenitur exemplum
omnis virtutis, Augustinus: crux non solum fuit patibulum patientis;
sed etiam cathedra docentis. Recogitate ergo eum qui sustinuit. Sed
quid cogitandum? Tria, scilicet genus passionis, unde sustinuit
contradictionem, id est, afflictionem in verbis. Unde dicebant: vah
qui destruis templum Dei. Ps. XVII, v. 44: eripies me de
contradictionibus populi. Rom. X, 21: expandi manus meas ad
populum non credentem, sed contradicentem mihi. Lc. II, 34: et
in signum cui contradicetur. Et contradictionem talem, id est, tam
gravem et ignominiosam. Thren. I, 12: o vos omnes, qui
transitis per viam, attendite et videte si est dolor sicut dolor meus.
Secundo a quibus passus est, quia a peccatoribus, pro quibus
patiebatur. I Petr. III, v. 18: Christus semel pro peccatis
nostris mortuus est, iustus pro iniustis. Tertio persona patientis.
Ante passionem enim ab origine mundi passus est in membris suis, sed
tunc in propria persona. Unde dicit adversus semetipsum. Is.
XLVI, 4: ego feci et ego feram. Ps. LXVIII, 5: quae
non rapui tunc exsolvebam. I Petr. II, 24: peccata nostra ipse
pertulit in corpore suo super lignum. Utilitatem ostendit cum dicit ut
non fatigemini. Consideratio enim passionis Christi facit nos non
deficere. Gregorius: si passio Christi ad memoriam revocatur, nihil
adeo durum est, quod non aequanimiter toleretur. Unde non
deficiatis, tamquam fatigati animo, a veritate fidei. Is. XL,
31: current et non laborabunt, ambulabunt et non deficient. II
Thess. III, 13: nolite deficere benefacientes. Rationem autem
huius ponit, dicens nondum enim usque ad sanguinem restitistis. Quasi
dicat: non debetis deficere in tribulationibus vestris pro vobis, quia
nondum tantum sustinuistis sicut Christus. Ipse enim sanguinem suum
fudit pro nobis. Matth. c. XXVI, 28: hic est sanguis novi
testamenti, qui pro multis effundetur. Vos autem rapinam bonorum
vestrorum sustinuistis. Maius autem est de genere operis vitam dare,
quam substantiam corporalem, licet aliquando ex radice operis,
scilicet ex charitate, possit esse minus, sicut supra dictum est.
Unde dicit: nondum enim restitistis repugnantes adversus peccatum,
usque ad sanguinem, scilicet fundendum pro Christo.
|
|