|
Supra induxit apostolus ad mala patienter sustinenda exemplo antiquorum
patrum et Christi, hic monet ad idem ex auctoritate Scripturae, unde
circa hoc tria facit. Primo enim ponit auctoritatem; secundo ostendit
sensus eius, ibi in disciplina perseverate; tertio arguit ad
propositum ex praemissis, ibi quod si extra disciplinam. Ponit
auctoritatem, quae habetur Prov. III, 11; sed sub aliis
verbis, quam littera nostra habeat. Ibi enim habemus sic:
disciplinam domini, fili mi, ne abiicias, nec deficias cum ab eo
corriperis. Quem enim diligit dominus, corripit et quasi pater in
filio complacet sibi. Quia vero apostolus inducit auctoritatem istam
causa consolationis, ideo utitur aliis verbis. Unde dicit et obliti
estis consolationis, quasi dicat: mirum est si obliti estis. Ps.
XCIII, 19: secundum multitudinem dolorum meorum in corde meo
consolationes tuae laetificaverunt animam meam. Idem: in aeternum non
obliviscar iustificationes tuas. Dicit autem, consolationis, id est
Dei consolantis, et est emphatica locutio. II Cor. I, v. 3
s.: benedictus Deus et pater domini nostri Iesu Christi, pater
misericordiarum, et Deus totius consolationis, qui consolatur nos in
omni tribulatione nostra. Sequitur quae vobis, id est Deus
consolationis, loquitur tamquam filiis. Ergo si punit, non odit:
sed eius punitio ordinatur ad bonum, quia loquitur vobis tamquam
filiis. Verba autem auctoris ponit, dicens fili mi, et cetera. Et
subdit rationem, ibi quem enim diligit, et cetera. In auctoritate
vero prohibet duo; quia prohibet odium disciplinae, et impatientiam ad
ipsam. Propter primum dicit fili mi, noli negligere, sicut quidam
qui odiunt disciplinam, de quibus dicitur, Prov. IX, 8: noli
arguere derisorem, ne oderit te. Amos V, 10: odio habuerunt
loquentem in porta, et corripientem perfecte abominati sunt. Dicit
ergo apostolus noli negligere disciplinam domini, quasi dicat: cum
Deus te flagellat causa disciplinae, noli negligere, id est,
negligenter habere fastidiendo. Sap. III, 11: sapientiam et
disciplinam qui abiicit infelix est. Propter secundum dicit et ne
fatigeris dum ab eo argueris. Quidam enim etsi correctionem duram non
odiant, tamen impatienter portant, et ideo dicit neque fatigeris, et
cetera. Tunc enim homo spiritualiter fatigatur, quando contristatur
intantum, quod deficit. Supra eodem: ut non fatigemini animis
vestris deficientes. Eccli. VI, 26: ne acidieris in vinculis
illius. Deinde cum dicit quem enim diligit dominus, castigat,
assignat causam. Sicut autem dicit philosophus, verbum castigationis
communiter accipitur in pueris et in concupiscentia. Dicimus enim
castum, cuius concupiscentia castigata est. Similiter puer dicitur
castigatus, qui est bene disciplinatus. Quod enim de se habet
pronitatem ad malum, indiget refraenante. Talis autem est
concupiscentia, et pueri, qui de se sequuntur impetus suos, ideo
indigent castigante. Ille ergo, qui castigat, ideo hoc facit ne
tendant in malum. Et quia sensus nostri, et cogitatio nostra prona
sunt ad malum, ut dicitur Gen. VIII, 21, ideo dominus
castigat nos, ut retrahat nos a malo. Ps. CXVII, 18:
castigans castigavit me dominus, et morti non tradidit me. Ier.
XXXI, 18: castigasti me, et eruditus sum quasi iuvenculus
indomitus. In hoc autem castigat, quia flagellat, non quidem ad
condemnationem, sed ad salutem. Unde dicit, quod flagellat omnem
filium quem recipit. Et ideo, qui non flagellantur non sunt de numero
filiorum. Ps. LXXII, 5: in labore hominum non sunt, et cum
hominibus non flagellabuntur, unde est signum quasi aeternae
reprobationis. Ez. XVI, 42: auferetur zelus meus a te. Nec
mirum si flagellat omnem filium quem recipit per adoptionem: quia
proprio filio suo non pepercit. Lc. ult. v. 26: oportuit
Christum pati. Consequenter cum dicit in disciplina perseverate,
ostendit sensum auctoritatis praeallegatae: et primo ostendit sensum
monitionis; secundo sensum rationis assignat, ibi tamquam filiis;
tertio ostendit rationem istam esse convenientem, ibi quis enim
filius. Monitio autem apostoli fuerat, quod non debebant negligere
disciplinam domini, nec etiam fatigari. Utrumque autem comprehendit
in his verbis. Non negligere enim, nec etiam fatigari sub
disciplina, non est aliud quam in disciplina perseverare. Unde Iob
VI, 10: haec mihi sit consolatio, ut affligens me dolore, non
parcat. Ps. II, 12: apprehendite disciplinam, et cetera.
Quare autem non debemus negligere, dixerat quia quem diligit dominus,
etc., unde hic dicit tamquam filiis vobis se offert Deus. Quasi
dicat: ideo perseverate, quia offert se tamquam filiis. Ier.
III, 19: patrem vocabis me, et post me ingredi non cessabis.
Consequenter ostendit istam rationem esse convenientem, dicens quis
enim filius quem non corripit pater? Ad patrem enim pertinet corrigere
filium suum. Prov. XIII, 24: qui parcit virgae, odit filium
suum: qui autem diligit illum, instanter erudit. Eccli. XXX,
8: equus indomitus evadet durus, et filius remissus evadet praeceps.
Et ideo necessaria est correctio: sicut Paulo datus stimulus carnis,
ne per superbiam corrueret, II Cor. XII, 7. Deinde cum dicit
quod si extra disciplinam, etc., arguit ex praemissis, et primo
deducendo ad inconveniens; secundo ex quodam exemplo, ibi deinde
patres, etc.; tertio ex utilitate consequente, ibi omnis autem
disciplina, et cetera. Circa primum facit talem rationem: omnes
sancti, qui Deo placuerunt per multas tribulationes transierunt, per
quas filii Dei facti sunt. Ergo qui in disciplina non perseverat,
non est filius, sed magis adulter, id est, adulterio natus. Istius
rationis ponit tantum conclusionem, dicens: si estis extra
disciplinam, non estis filii, sed adulteri: quia disciplinae facti
sunt participes omnes, scilicet sancti. II Tim. III, v.
12: omnes qui pie vivere volunt in Christo, persecutionem
patientur. Iudith VIII, 23: omnes qui Deo placuerunt, per
multas tribulationes transierunt fideles. Nec oportet quod semper
sancti habeant exteriores tribulationes, cum interius affliguntur ex
mala conversatione perversorum. II Petr. c. II, 8: habitans
Lot apud eos, qui de die in diem animam iustam iniquis operibus
cruciabant. Filius autem proprie dicitur, qui est ex legitimo patre.
Mater nostra est Ecclesia, cuius sponsus est ipse Deus. Os.
II, 20: sponsabo te mihi in fide. Adulter autem est Diabolus et
mundus. Qui ergo nati sunt ex spiritu Diaboli, vel mundi, sunt
filii adulterini. Is. LVII, 3: accedite huc, filii
auguratricis, et adulteri, et fornicariae. Patet ergo, quod proprie
non sunt filii, nisi de legitimo patre nati. Consequenter cum dicit
deinde patres, etc., ponit secundam rationem sumptam ex eo quod
experti sumus, scilicet ex correctione paterna. Quae quidem ratio
procedit ex duplici differentia, quae est inter Deum patrem, et
patrem carnalem. Est autem haec prima differentia Dei patris ad
patrem carnalem. Homo enim generat hominem quantum ad corpus, non
quantum ad animam, quae est per creationem, et non traducitur. II
Mach. VII, 22: neque enim ego spiritum et animam donavi vobis.
Unde dicit quod nos habuimus patres carnis nostrae eruditores.
Eccli. VII, 25: filii tibi sunt? Erudi illos. Et
reverebamur eos. Ex. XX, v. 12: honora patrem tuum, et
matrem, et cetera. Deus autem excellentius est pater noster,
scilicet quantum ad animam, quam immediate creat. Eccle. ult.:
spiritus redeat ad Deum, qui dedit illum. Item iustificat animam,
adoptando nos in filios. Rom. VIII, 16: spiritus testimonium
reddit spiritui nostro, quod sumus filii Dei. Ideo dicit num multo
magis obtemperabimus patri spirituum, id est, animarum nostrarum,
quae dicuntur spiritus, quia non sunt ex materia, et vivemus? Finis
enim obedientiae est vita aeterna. Io. c. VIII, 52: si quis
sermonem meum servaverit, mortem non gustabit in aeternum. Supra V,
9: factum est omnibus obtemperantibus sibi causa salutis aeternae.
Secunda vero differentia est correctionis humanae ad divinam, quae in
duobus differunt, et, primo quantum ad finem, quia finis humanae
correctionis est aliquid transitorium: est enim ad bene conversandum in
hac vita, quae est paucorum dierum. Secundo quantum ad rationem,
quia homo corrigit secundum voluntatem, quae falli et errare potest,
et tamen obedimus ei. In correctione autem divina, non sic: quia
erudit nos ad aliquid utile in sempiternum, scilicet ad recipiendum
sanctificationem, quae scilicet est ipsemet Deus. Is. VIII,
13 s.: dominus exercituum, ipsum sanctificate. Ipse pavor
vester, ipse terror vester, et erit vobis in sanctificationem. Et
ideo dicit et illi quidem erudiebant nos in tempore paucorum dierum, et
hoc quantum ad primum; et secundum voluntatem suam, et hoc quantum ad
secundum; hic autem ad id quod utile est. Is. XLVIII, 17:
ego dominus docens te utilia. Et hoc in recipiendo sanctificationem,
id est, in sanctificationem ab ipso recipiendam; et ideo debemus magis
recipere disciplinam eius. Sequitur omnis autem disciplina, et
cetera. Haec est tertia ratio, quae sumitur ex utilitate
correctionis. Cum autem poenae sint quaedam medicinae, idem iudicium
videtur esse de correctione et de medicina. Sicut autem medicina in
sumptione amara est quidem et abominabilis, tamen eius finis est valde
dulcis et desiderabilis, ita et disciplina, quia gravis est ad
sustinendum sed adducit fructum optimum. Sciendum est autem, quod
disciplina dicitur a discendo. Pueri autem, qui addiscunt, flagellis
erudiuntur. Et ideo disciplina aliquando sumitur pro scientia, ut in
principio primi posteriorum: omnis doctrina, et omnis disciplina,
etc., quae Graece dicitur epistemon. Aliquando autem sumitur pro
correctione, et Graece dicitur paedia, sed in Latino non habet
nomina ita distincta. Dicit ergo, quod omnis disciplina, scilicet
quae est eruditio per flagella et molestias, in praesenti videtur esse
non gaudii, sed maeroris, quia exterius habet tristitiam in
sustinendo, sed interius habet dulcedinem ex intentione finis. Et
ideo dicit videtur, et non dicit est. II Cor. VI, 10: quasi
tristes, semper autem gaudentes. Io. XVI, 21: mulier cum
parit, tristitiam habet, et cetera. II Cor. IV, v. 17: id
enim quod in praesenti est momentaneum, et leve tribulationis nostrae,
supra modum in sublimitate aeternum gloriae pondus operatur in nobis.
Et ideo dicit postea reddit fructum. Fructus enim importat
dulcedinem; unde frui est delectari in fine adepto. Pacatissimum.
Fructus enim habetur hic cum perturbatione exteriorum incommodorum, et
tentationum interiorum, et ideo non est pacatissimus, sicut ibi. In
gloria siquidem nihil erit interius remordens conscientiam, nec
impellens ad culpam, nec exterius contristans. Ibi enim, ut dicit
Augustinus, erit quidquid voles: ergo ille fructus est pacatissimus.
Pacatus quidem in tranquillitate conscientiae, pacatior in susceptione
primae stolae, sed pacatissimus in susceptione secundae. Is.
XXXII, 18: sedebit populus meus in pulchritudine pacis, in
tabernaculis fiduciae, in requie opulenta. Prov. III, 14:
primi et purissimi fructus eius. Reddet ergo fructum iustitiae, id
est, quem meretur iustitia. Seminanti enim iustitiam merces fidelis,
Prov. XI, 18; ibid.: fructus iusti, lignum vitae. Vel
iustitiae, ad iustitiam apprehendendam. Os. X, 12: seminate
vobis in veritate iustitiam, et metite in ore misericordiae. Ps.
CXXV, 7: euntes ibant et flebant, et cetera. Sed non redditur
fructus, nisi exercitatis per eam, id est, per disciplinam. Supra
V, 14: perfectorum est cibus solidus eorum, qui pro consuetudine
exercitatos habent sensus.
|
|