|
Supra monuit apostolus qualiter nos debemus habere ad mala poenalia
sustinenda, hic monet qualiter nos debemus habere ad mala culpae
vitanda. Et circa hoc duo facit. Primo enim ponit monitiones suas;
secundo assignat rationes ipsorum, ibi non enim accessistis. Circa
primum duo facit. Primo enim monet hominem peccantem; secundo nondum
peccantem, ibi pacem sequimini. Est autem duplex peccatum, scilicet
omissionis, et transgressionis. Primo ergo monet ad dimittendum
peccatum omissionis; secundo ad dimittendum peccatum transgressionis,
ibi et gressus rectos. Peccatum autem omissionis duplex est. Unum
quando quis omittit bonum facere; aliud, omittendo mala et adversa
tolerare. Quantum ad primum dicit propter quod, scilicet quia
disciplina affert fructum pacatissimum, ideo ut vos hunc fructum
percipere possitis, erigite manus remissas. Manus enim, cum sit
organum organorum, remissa dicitur, quando vacat a bonis operibus, et
ideo erigenda est per rectam intentionem ad operandum, quae Deo
placent. Thren. III, 41: levemus corda nostra cum manibus ad
Deum. Ps. CXL, 2: elevatio manuum, et cetera. Manus enim
remissa inducit egestatem et servitutem. Prov. X, 4: egestatem
operata est manus remissa: manus autem fortium divitias parat. Item
c. XII, 24: manus fortium dominabitur, quae autem remissa est,
tributis serviet. In huius signum quando Moyses elevabat manus,
vincebat Israel; quando vero remittebat, superabat Amalec, Ex.
XVII, 11. Quantum ad illud peccatum omissionis dicitur erigite
genua dissoluta. In genibus totum pondus corporis sustentatur.
Habent ergo genua dissoluta qui non habent fortitudinem fortiter
tolerandi adversa; haec ergo remissio abiicienda est. Iob IV, 3:
manus lassas roborasti, et genua trementia confortasti, vacillantes
confirmaverunt sermones tui. Is. XXXV, 3: confortate manus
dissolutas, et genua debilia roborate. Manus ergo et genua erigite,
ut nec otio torpeatis, nec debilitate haesitetis. Deinde cum dicit et
gressus rectos, improbat peccatum transgressionis. Istud autem
peccatum est obliquitas quaedam et curvitas. Rectum enim dicitur cuius
medium non exit ab extremis, id est, cuius operatio non recedit ab
intentione et fine debito. Triplex autem est obliquitas, scilicet in
affectu, in operatione et intellectu. Istas tres monet declinare.
Ex affectione autem iniqua sequitur obliquitas in intellectu, et
depravatio in affectu. Et ideo quantum ad primum, quod est aliorum
radix, dicit facite gressus rectos pedibus vestris, id est, rectas
affectiones. Sicut enim pedes portant corpus, ita mentem portant
affectiones. Recti ergo pedes sunt affectiones rectae. Ez. I,
7: pedes eorum, pedes recti. Rectificate ergo affectiones, quibus
totum corpus portatur spiritualiter. Is. XL, 3: rectas facite in
solitudine semitas Dei vestri. Hoc est, quantum in vobis est date
operam ad hoc. Sed proprie rectificare est solius Dei. Ps.
XVI, 5: dirige gressus meos in semitis tuis. Quantum ad secundum
dicit ut ne claudicans quis, quantum ad actionem exteriorem. Sicut
enim tibia dicitur clauda, quando non sequitur regulam potentiae
gressivae, ita operatio claudicat quando sive ad dexteram, id est in
prosperis, sive ad sinistram, id est in adversis, non sequitur
regulam legis divinae. Is. XXX, 21: haec est via, ambulate in
ea, et non declinetis neque ad dexteram, neque ad sinistram. Vel,
claudicat, qui caeremonialia observat cum Evangelio. Quantum ad
obliquitatem intellectus, dicit erret. Malam enim operationem
sequitur error intellectus. Prov. XIV, 22: errant omnes qui
operantur malum. Sap. II, 21: hoc cogitaverunt, et
erraverunt, excaecavit enim eos malitia eorum. Qui ergo vult illas
duas curvitates cavere, habeat pedes et affectiones rectas. Et ideo
dicit magis autem sanetur. Sicut enim sanitas corporis consistit in
contemperatione humorum, ita sanitas spiritualis in ordinatione
affectuum. Ier. XVII, 14: sana me, domine, et sanabor.
Deinde cum dicit pacem sequimini, etc., monet non peccantem ad
vitandum peccatum. Et circa hoc duo facit. Primo enim praemittit
quaedam remedia, quae valent ad omnia peccata vitanda; secundo
specialiter monet ad vitationem eorum, ibi ne qua radix. Circa primum
sciendum est, quod actionum humanarum sunt diversi fines. Quaedam
enim ordinantur ad alium, sicut iustitia, quae ordinat hominem ad
proximum. Et istarum finis est pax. Unde Is. XXXII, 17:
erit opus iustitiae pax. Quaedam ad ipsum operantem, sicut ieiunare,
et istorum finis est puritas. Non enim ieiunamus nisi propter
munditiam et puritatem. Quantum ergo ad primum dicit pacem sequimini,
id est, non solum habete, sed quaeratis quomodo cum aliis habeatis.
Rom. XII, v. 18: si fieri potest quod in vobis est, cum
omnibus hominibus pacem habentes. Ps. XXXIII, 15: inquire
pacem, et persequere eam. Quantum ad secundum dicit et sanctimoniam.
II Cor. VII, 1: mundemus nos ab omni inquinamento carnis, et
spiritus. Quod autem ista remedia sint necessaria, ostendit per duo
damna, quae incurrimus sine ipsis, scilicet damnum gloriae in futuro,
et gratiae in praesenti. Quantum ad primum dicit, quod sine pace et
sanctimonia nemo videbit Deum, in quo consistit beatitudo. Io.
XVII, 3: haec est vita aeterna, et cetera. Quasi dicat: sine
pace quo ad proximum, et munditia et puritate quo ad seipsum, nemo
potest esse beatus. Matth. V, v. 9: beati pacifici, quoniam
filii Dei vocabuntur. Solum autem filiis debetur haereditas divinae
visionis. Item Apoc. XXI, 27: non intrabit in ea aliquid
coinquinatum. Ps. XIV, v. 1: domine, quis habitabit in
tabernaculo tuo, et cetera. Item: quis ascendet in montem domini,
et cetera. Quantum ad secundum damnum, scilicet gratiae Dei in
praesenti, dicit contemplantes, ne quis desit gratiae Dei. Gratia
enim per discordiam et immunditiam amittitur. I Cor. XIV, 33:
non est Deus dissensionis, sed Cor. XIV, 33: non est Deus
dissensionis, sed pacis. Ps. LXXV, 3: in pace factus est
locus eius. Hab. I, 13: mundi sunt oculi tui, domine, ne
videant malum, et respicere ad iniquitatem non poteris. Sap. I,
5: spiritus sanctus disciplinae effugiet fictum, et corripietur a
superveniente iniquitate. Figurative autem loquitur apostolus.
Gratia enim etsi non habeatur ex meritis, alioquin gratia non esset
gratia, tamen oportet quod homo faciat quod in se est. Deus autem,
voluntate sua liberalissima, dat eam omni praeparanti se. Apoc.
III, 20: ecce sto ad ostium et pulso, si quis aperuerit mihi,
intrabo ad eum. I Tim. II, 4: qui vult omnes homines salvos
fieri. Et ideo gratia Dei nulli deest, sed omnibus, quantum in se
est, se communicat: sicut nec sol deest oculis caecis. Dicit ergo
contemplantes ne quis desit gratiae Dei. Sed contra. Quia si gratia
non datur ex operibus sed tantum ex hoc quod aliquis non ponit
obstaculum, ergo habere gratiam dependet ex solo libero arbitrio, et
non ex electione Dei, quod est error Pelagii. Respondeo. Dicendum
est quod hoc ipsum, quod aliquis non ponit obstaculum, ex gratia
procedit. Unde si aliquis ponat, et tamen moveatur cor eius ad
removendum illud, hoc est ex dono gratiae Dei vocantis per
misericordiam suam. Gal. I, 15: cum autem placuit ei qui me
segregavit ex utero matris meae, et vocavit per gratiam suam, et
cetera. Hoc autem donum gratiae non est gratum faciens. Quod ergo a
quibusdam removetur istud obstaculum, hoc est ex misericordia Dei:
quod autem non removetur, hoc est ex iustitia eius. Non autem dicit,
ne tu desis, sed ne quis, idest quicumque, quia quilibet debet esse
sollicitus de proximo. Eccli. XVII, 12: unicuique mandavit de
proximo suo. Deinde cum dicit ne qua radix, specialiter descendit ad
monitionem vitationis peccatorum contrariorum unicuique praedictorum
remediorum. Et primo monet vitare peccata contraria paci; secundo
contraria sanctimoniae, ibi ne quis fornicator. Dicit ergo ne qua
radix amaritudinis, et cetera. Illud dicitur amarum, quod non potest
gustari nisi cum offensa. Conversatio ergo alicuius dicitur amara,
quando non potest esse sine offensa eorum cum quibus conversatur. Quod
contra dicitur de sapientia. Sap. VIII, 16: non habet
amaritudinem conversatio illius, nec taedium convictus eius, sed
laetitiam et gaudium. Qui ergo in sapientia scit conversari, non est
amarae conversationis, quod fit quando non habet dura verba vel facta.
Et ideo dicit contemplantes ne qua radix amaritudinis, id est,
amaritudo paulatim inchoata et in corde radicata, sursum germinans
impediat pacem, et per consequens gratiam et visionem Dei. Deut.
XXIX, 18: ne sit inter vos radix germinans fel et amaritudinem.
Os. XII, 14: ad iracundiam provocavit me Ephraim in
amaritudinibus suis. Vel radix amaritudinis est mala cogitatio noxiae
delectationis, quae sursum germinat, quando per consensum ad opus
venitur. Et per illam inquinantur multi, quia non solum ille in quo
est, sed et alii malo eius exemplo. I Cor. V, 6: modicum
fermentum totam massam corrumpit. Deinde cum dicit ne quis
fornicator, monet vitare peccata contraria sanctimoniae, cui
specialiter opponuntur peccata carnalia, scilicet luxuria et gula,
quae perficiuntur in delectatione carnali, per quam mens inquinatur.
Unde ista mentem et carnem inquinant. Et ideo specialiter monet ista
vitari. Et primo luxuriam, dicens contemplantes. Et non solum
quilibet in seipso, sed ne quis fornicator, ita quod quilibet in
proximo suo hoc contempletur. Augustinus: invicem vestram pudicitiam
custodite, et cetera. Eph. V, 3: fornicatio autem et omnis
immunditia aut avaritia nec nominetur in vobis, sicut decet sanctos.
Tob. IV, 13: attende tibi ab omni fornicatione. Secundo
prohibet gulam, dicens aut profanus, et dicitur quasi procul a fano,
et tales sunt gulosi qui de ventre suo Deum faciunt. Sicut Esau.
Quod dixerat, ostendit in exemplo Esau, qui propter gulam vendidit
primogenita. Sic etiam gulosus pro minima esca vendit haereditatem
aeternam. Prov. VI, 26: pretium scorti vix est unius panis.
Esau autem non solum fuit gulosus, sed etiam luxuriosus: quia contra
voluntatem parentum duxit uxores alienigenas. Ius autem primogeniti
erat, quod habebat duplicem portionem, et ante sacerdotium Aaron
habebat honorem sacerdotalem. Unde in hoc commisit ipse simoniam.
Ergo videtur quod etiam Iacob qui illud emit, similiter commisit
simoniam, quod falsum est. Iacob enim per spiritum sanctum intellexit
illud sibi deberi, iuxta illud Mal. I, v. 2 s.: Iacob dilexi,
Esau autem odio habui. Et ideo non emit, sed quod sibi debebatur ab
iniusto possessore redemit. Et hoc est quod dicit qui, scilicet
Esau, propter unam escam vendidit primitiva sua, vel primogenita, ut
dicitur Gen. XXV et XXVII. Et poenam consecutam ostendit,
subdens scitote enim quoniam et postea cupiens haereditare
benedictionem, reprobatus est. Sicut enim dicitur Gen. XXVII,
30 ss., postquam Isaac benedixerat Iacob, venit Esau et petiit
benedictionem, quod tamen non obtinuit, licet pater fecisset
ignorans, quia in illo stupore quem habuit, factus in extasi, edoctus
est a spiritu sancto, quod non retractaret quod fecerat. Unde dicit:
benedixi ei, et erit benedictus. Et sic Esau, consilio spiritus
sancti, reprobatus fuit. In quo datur intelligi quod nullus debet
negligere dum adhuc vivit benefacere, quantumcumque sit reprobatus in
praescientia divina, quia post vitam ad haereditatem Dei, etiam si
desideretur, naturaliter non pervenitur. Sequitur non enim invenit
poenitentiae locum, quamquam cum lacrymis inquisisset eam. Sicut enim
dicitur Gen. c. XXVII, 34, irrugiit clamore magno, et
cetera. Sed contra, quia dicitur Ez. XVIII, 27: quacumque
hora ingemuerit peccator, et cetera. Respondeo. Dicendum est quod
quamdiu praesens vita agitur, potest agi vera poenitentia. Interdum
tamen aliquis poenitet, non propter amorem iustitiae, sed propter
timorem poenae, vel damni temporalis. Et sic poenituit Esau, non
quia vendiderat primogenita, sed quia perdiderat. Unde non dolebat de
peccato venditionis, sed de damno perditionis. Et ideo poenitentia
eius non fuit accepta, quia non erat vera. Sic enim poenitent damnati
in Inferno, ut dicitur Sap. V, v. 3: poenitentiam agentes, non
quia peccaverunt, sed quia exclusi sunt. Tamen secundum Glossam hoc
quod dicit hic fornicator et profanus, aliter intelligi potest, ut
fornicator dicatur, qui cum fide carnales caeremonias observat: sicut
habens concubinam cum uxore propria. Sed profanus, id est, procul a
fano, sicut penitus infidelis.
|
|