|
Supra posuit apostolus monitionem ad vitandum mala culpae, hic
assignat istius monitionis rationem, quam sumit ex comparatione novi et
veteris testamenti. Et circa hoc duo facit: primo enim ponit
comparationem illam; secundo ex ipsa arguit, ibi videte ne recusetis.
Circa primum duo facit; quia primo proponit ea quae pertinent ad vetus
testamentum; secundo ea quae ad novum testamentum, ibi sed
accessistis. Circa primum sciendum est, quod, ut dicit Augustinus,
brevis differentia legis et Evangelii est timor et amor. Lex enim
tamquam paedagogus noster fuit in Christo: parvuli autem terroribus
ducendi sunt. Prov. XIX, 25: pestilente flagellato, stultus
sapientior erit. Et ideo hic dicit apostolus, quod in datione legis
facta sunt quaedam terribilia. Unde primo ponit illa quibus territi
sunt hi quibus lex dabatur; secundo agit de terrore legislatoris, ibi
Moyses dixit. Quantum ad primum tria ponit, scilicet terrorem
quantum ad visa; secundo quantum ad audita, ibi et procellam; tertio
quantum ad comminationes, ibi et si bestia tetigerit. Et ista tria
referuntur ad tria, quae ibi erant terribilia, scilicet ex parte
Dei, ex parte legis datae, et ex parte ministrorum legis. Quantum
ad primum, scilicet ex parte Dei, ponit tria terribilia, scilicet
zelum ad puniendum, severitatem poenae, et occultationem dantis
legem. Zelus designatur per ignem. Deut. IV, 24: dominus
Deus tuus ignis consumens est, Deus aemulator. Mal. III, 2:
ipse enim quasi ignis conflans. Unde ipse Deus frequenter vocat se
Zelotem, quia crimen sponsae non dimittit inultum. Ex. XX, 5:
ego enim sum dominus Deus tuus fortis Zelotes. Et XXXIV,
14: dominus Zelotes nomen eius. Prov. VI, 34: zelus et
furor viri non parcet in die vindictae. Unde dicitur hic non enim
accessistis sicut illi ad tractabilem et accessibilem ignem. Ille enim
ignis, ut dicitur Ex. XIX, 18, erat corporalis, et ideo
palpabilis et sensibilis, et etiam in certo loco, ut ad ipsum posset
accedi. In nova autem lege datus fuit ignis spiritus sancti, Act.
II, 4. Sicut enim Iudaeis quinquagesimo die ab egressu de
Aegypto apparuit ignis aemulationis, ita discipulis quinquagesimo die
a die resurrectionis, ignis spiritus sancti non palpabilis, sed mente
perceptibilis. Thren. I, 13: de excelso misit in ossibus meis
ignem, et erudivit me. Iste ignis infinitus est natura et loco,
lucem enim habitat inaccessibilem, I Tim. VI, 16. Et ideo non
est accessibilis. Severitas poenae significatur per turbinem, qui est
ventus cum aqua. Iob IX, v. 17: in turbine conteret me. Vel
potest referri ad tentationes. Lex enim non refraenabat
concupiscentiam, quia non dabat gratiam adiutricem ex opere operato,
sed tantum cohibebat actum, et ideo generabat turbinem tentationum.
Occultatio autem dantis legem, significatur per caliginem: in qua
figurabatur quod status legis occultus erat, id est, velatus. II
Cor. III, 15: usque in hodiernum diem, cum legitur Moyses,
velamen positum est super cor eorum. Sed in nova lege istud velamen
ablatum est, in cuius signum in passione Christi velum templi scissum
est, quia nos revelata facie gloriam domini speculamur, ubi supra.
Item caligo illa significabat divinam excellentiam. Sicut enim illud
quod in caligine est, clare videri non potest, et lux excellens
hebetat oculum, ita et facit ipsum caligare qui lucem habitat
inaccessibilem. Deinde cum dicit et procellam, ponit terribilia
quantum ad auditum, quae sumuntur ex parte legis. In lege autem tria
erant valde terribilia, scilicet magnitudo comminationum, gravitas
praeceptorum et multiplicatio ipsorum. Quantum ad primum dicit et
procellam, quae proprie est conturbatio maris: large autem dicitur
turbatio aeris cum turbine et pluvia; unde significat austeritatem
comminationum quae erant in veteri lege. Deut. XXIX, v. 23
ss. Sonitus tubae significat gravitatem praeceptorum, ad quorum
adimpletionem indicebatur homini quasi bellum contra seipsum. Vox
verborum significat multitudinem praeceptorum. Verborum, inquam,
Dei per subiectam creaturam, scilicet per Angelum. Gal. III,
19: ordinata per Angelos, et cetera. Deus enim per Angelos ibi
loquebatur. Quae omnia a Deo terribilia fuerunt, quod illi qui vocem
illam audierunt, excusaverunt se ne eis fieret verbum. Unde dicitur
Ex. c. XX, 19: perterriti, atque timore percussi fuerunt, et
steterunt procul dicentes Moysi: loquere tu nobis, et audiemus: non
loquatur nobis dominus, ne moriamur. Causam autem huius excusationis
subiungit, dicens: quia non poterant verba Dei portare. Unde non
portabant, id est, non sustinebant, quod dicebatur. Deut. V,
26: quid est omnis caro, ut audiat vocem Dei viventis, qui de
medio ignis loquitur, sicut nos audivimus, et possit vivere? Tunc
autem dicuntur non portari verba Dei, quando vel intellectu non
capiuntur, vel excedunt affectum. Consequenter ponit poenae
comminationem, dicens et si bestia tetigerit montem, lapidabitur.
Ex. XIX, 12 s., ubi dicitur: omnis qui tetigerit montem,
morte morietur. Manus non tanget eum, sed lapidibus opprimetur, aut
confodietur iaculis, sive iumentum fuerit, sive homo, non vivet.
Apostolus autem ad maiorem terrorem non facit mentionem hic nisi de
iumentis, quae iubentur in lege occidi, ad ostendendum gravitatem
peccati. Tamen mystice mons est altitudo mysteriorum divinorum:
bestia vero est homo bestialiter vivens. Ps. XLVIII, 13:
homo cum in honore esset, non intellexit, comparatus est iumentis
insipientibus, et cetera. Haec bestia duobus modis tangit montem.
Uno modo blasphemando. Ps. LXXII, 9: posuerunt in caelum os
suum. Lev. XXIV, 14: educ blasphemum extra castra, et
lapidet eum universus populus. Alio modo ingerendo se indigne
divinis. Prov. XXV, 27: qui perscrutator est maiestatis,
opprimetur a gloria. Ex his concludit, quod intendit, scilicet quod
ista valde terribilia erant, quia etiam nec iumentis parcebatur; unde
dicit, quod ita terribile est quod dicebatur. In quo designatur
differentia novi et veteris testamenti: quia vetus testamentum datum
fuit in terrore, ut corda Iudaeorum, quae prona erant ad
idololatriam, terrerentur. Novum autem datum est in amore. Rom.
VIII, 15: non accepistis spiritum servitutis iterum in timore,
sed accepistis spiritum adoptionis filiorum, in quo clamamus: abba
pater. Unde et Christus non terrores in principio praedicationis suae
praemisit, sed regnum caelorum promisit. Matth. IV, 17:
poenitentiam agite, appropinquabit enim regnum caelorum. Prov.
ult.: lex clementiae in lingua eius. Deinde cum dicit Moyses
dixit, agit de timore legislatoris, scilicet Moysi. Lex enim per
Moysen data est, Io. I, 17. Si ergo ipse Moyses in legis
datione territus fuit, ita ut diceret, ut dicit apostolus hic,
exterritus sum, scilicet interius, et tremebundus, exterius, qui
fuit perfectissimus inter omnes, signum erat quod ipsa lex terribilis
erat etiam ipsis perfectis, quia non dabat gratiam, ut dictum est,
sed tantum ostendebat culpam. Unde ipsa fuit grave iugum, de quo
dicit Petrus, Act. XV, 10, quod hoc est iugum quod neque nos,
neque patres nostri portare potuimus. Sed lex Christi iugum suave
est, quia charitas Dei diffusa est in cordibus nostris per spiritum
sanctum, qui datus est nobis, Rom. V, 5. Unde sciendum est,
quod ista littera quam ponit hic apostolus, non est Ex. XX; sed
forte accepit eam apostolus Ex. III, ubi in visione rubi territus
fuit et dixit: non sum eloquens ab heri et nudius tertius. Ex quo
dixit vel facto saltem etsi non verbo: exterritus sum et tremebundus.
Vel forte apostolus utitur alia littera quam nos non habemus. Ex quo
apparet, quod lex vetus fuit lex timoris. Deinde ponit conditiones
novi testamenti, dicens sed accessistis. Ubi ostendit, quae nobis in
ipso proponuntur. Et sunt tria nobis promissa, scilicet spes futurae
gloriae, participatio Ecclesiae, et familiaritas Dei. Secundum
ostendit, cum dicit et Ecclesiam primitivorum. Tertium, ibi et
iudicem omnium Deum. In caelesti autem gloria duo sunt, quae
potissime bonos laetificabunt, scilicet fruitio deitatis, et communis
sanctorum societas. Nullius enim boni possessio iucunda est sine
socio, ut dicit Boetius; et Ps. CXXXII, v. 1: ecce quam
bonum, et quam iucundum habitare fratres in unum. Fruitio autem in
duobus consistit, scilicet in visione intellectus, et in delectatione
affectus; ut enim dicit Augustinus, fruimur cognitis in quibus
voluntas delectata conquiescit. Propter visionem enim dicit
accessistis ad montem Sion. Sion enim significat altitudinem divinae
contemplationis. Is. XXXIII, 20: respice Sion civitatem
solemnitatis nostrae. Iucunditas et delectatio affectus significatur
per Ierusalem, civitatem caelestem Dei viventis. Ibi enim erit
visio experimentalis pacis, quia nihil erit perturbans sive interius
sive exterius. Unde dicitur civitas Dei, id est, civium unitas.
Ps. CXXI, 3: Ierusalem, quae aedificatur ut civitas. Item
CXLVII, 1: lauda, Ierusalem, dominum, lauda Deum tuum,
Sion. Sequitur: qui posuit fines tuos pacem et adipe frumenti satiat
te. Gal. IV, 26: illa, quae sursum est, Ierusalem libera
est. Unde nihil ultra erit desiderandum. Cant. VIII, 11: ex
quo facta sum coram eo quasi pacem reperiens. Complementum autem
sanctorum est communis societas, de qua dicit multorum millium
Angelorum frequentium, id est, assiduitatem, quia semper ibi sunt.
Matth. c. XVIII, 10: Angeli eorum in caelis semper vident
faciem patris mei, qui in caelis est. Quod autem sint multa millia,
patet Dan. VII, v. 10: millia millium ministrabant ei, et
decies centena millia assistebant ei. Iob XXV, 3: numquid est
numerus militum eius? Apoc. V, v. 11: et erat numerus eorum
millia millium. Is. XXII, 2: urbs frequens civitas exultans.
Et Ecclesiam primitivorum, qui conscripti sunt in caelis. Haec de
participatione Ecclesiae. Dicitur autem Ecclesia domus Dei, I
Tim. III, 15. Primitivi sancti sunt apostoli, qui primitus et
abundantius dona gratiae perceperunt, per quos derivata sunt in
posteros. Rom. VIII, 23: non solum autem illa, sed et
nosipsi primitias spiritus habentes. Eph. II, 20:
superaedificati super fundamentum apostolorum et prophetarum, et
cetera. Sicut autem antiquitus apud Romanos senatores qui
assumebantur ad magnas dignitates describebantur, quos primus
Pompilius in tabulis aureis scripsit, et dicebantur patres
conscripti; ita apostolus hic, ad ostendendum dignitatem apostolorum,
dicit quod conscripti sunt in caelis, cuius Scripturae liber est
notitia quam Deus apud se habet de salvandis. Unde sicut ibi illud
quod scribitur non de facili a memoria labitur, ita illi qui ibi per
finalem iustitiam scripti sunt, infallibiliter salvabuntur. Et
dicitur liber ille, liber vitae. Luc. X, 20: gaudete et
exultate, quia nomina vestra scripta sunt in caelis. Deinde cum dicit
et iudicem omnium, ostendit quomodo consecuti sumus Dei
familiaritatem. Et primo familiaritatem patris, quia dicit
accessistis ad iudicem omnium Deum patrem, scilicet a quo est
auctoritas iudiciaria in divinis. Quod enim filius iudicet, habet a
patre. Gen. XVIII, 25: non est hoc tuum, qui iudicas omnem
terram. Illud autem, quod dicitur Io. V, 22, quod pater omne
iudicium dedit filio, intelligitur quantum ad corporalem praesentiam;
quia sola persona filii apparebit in iudicio. Iste autem accessus est
per fidem et charitatem. Rom. V, 1 s.: iustificati igitur per
fidem, pacem habeamus ad Deum, per dominum nostrum Iesum Christum,
per quem accessum habemus per fidem in gratiam istam, et cetera.
Secundo familiaritatem spiritus sancti, cum dicit et spiritum sanctum
iustorum. Secundum Glossam hic est triplex littera. Una est
melior, quae habetur in Graeco: et spiritum iustorum perfectorum, id
est: accessistis ad spiritum sanctum, qui facit perfectos in
iustitia. Iob XXXII, 8: ut video, spiritus est in hominibus.
I Cor. III, 16: nescitis, quia templum Dei estis vos, et
spiritus Dei habitat in vobis? Omnis enim iustitia et perfectio est a
spiritu sancto. Alia littera: et spirituum iustorum perfectorum, et
est sensus: accessistis ad Deum, qui quidem est iudex omnium, sed
est quasi haereditas spirituum iustorum perfectorum. Thren. III,
24: pars mea, dominus, dicit anima mea. Tertia littera est: et
spiritus iustorum perfectorum, id est: ut habeamus societatem cum
spiritibus sanctorum, qui sunt iusti et perfecti; sed prima melior est
et planior. Tertio quantum ad familiaritatem filii, dicit et
testamenti novi mediatorem Iesum, quasi dicat: accessistis ad
Christum, qui est mediator illius novi pacti, in quo nobis
promittuntur spiritualia. Non sic autem Moyses. Unde supra: ideo
novi testamenti est mediator. I Tim. II, 5: mediator Dei et
hominum homo Christus Iesus. Modus autem istius mediationis fuit
effusio sanguinis Christi; quia, ut dictum est supra c. IX,
22: sine sanguinis effusione, non fit peccatorum remissio. Et ideo
dicit accessistis ad aspersionem sanguinis. Supra X, 22: aspersi
corda a conscientia mala. Supra IX, 13: si enim sanguis hircorum
et taurorum, et cinis vitulae aspersus inquinatos sanctificat, et
cetera. Et loquitur apostolus secundum ritum veteris legis, ubi post
dationem veteris legis, populus aspersus est sanguine, qui erat figura
sanguinis Christi, quo fideles mundandi erant. Sequitur melius
loquentem quam Abel. Effusio enim sanguinis Christi figurata fuit in
effusione sanguinis omnium iustorum, qui fuerunt ab origine mundi.
Apoc. XIII, 8: agnus qui occisus est ab origine mundi, id
est, occidi praevisus. Et ideo effusio sanguinis Abel signum fuit
istius effusionis. Sed Christi sanguis melius loquitur, quam sanguis
Abel: quia iste clamat vindictam, sed sanguis Christi ibi clamat
veniam. Lc. XXIII, 34: pater, ignosce eis. Is.
LIII, 12: pro transgressoribus oravit. Matth. XXVI,
28: hic est sanguis novi testamenti, qui pro multis effundetur in
remissionem peccatorum. Vel melius loquentem, id est melius loqui
facientem, quia sanguis Abel facit nos loqui Abel esse hominem purum
et iustum, sed sanguis Christi facit nos loqui Christum verum Deum
iustificantem.
|
|