|
Supra posuit apostolus conditionem utriusque testamenti, hic ex hoc
arguit, et circa hoc facit duo. Primo enim arguit; secundo inducit
conclusionem principaliter, ibi itaque regnum immobile. Circa primum
duo facit. Primo enim praemittit intentionem suam; secundo arguit ad
propositum, ibi si enim illi. Dicit ergo: ita dictum est, quod
sanguis Christi melius loquitur quam sanguis Abel. Videte ergo, ne
recusetis vel condemnetis loquentem, id est, quod loquitur implete.
Duo autem nobis loquitur sanguis Christi: primo enim loquitur nobis
commemorando suum beneficium, quo datur nobis remissio peccatorum.
Qui ergo iterum peccat, loquentem contemnit. Item loquitur exhortans
ad imitandum. I Pet. II, 21: Christus passus est pro nobis,
vobis relinquens exemplum, ut sequamini vestigia eius. Qui ergo non
tollit crucem suam ad ipsum sequendum, recusat loquentem. Ps.
XCIV, 8: hodie si vocem eius audieritis, nolite obdurare corda
vestra. Matth. XVII, 5: hic est filius meus dilectus, in quo
mihi bene complacui, ipsum audite. Deinde cum dicit si enim illi,
arguit comparando locutionem veteris testamenti ad locutionem novi
testamenti. Et hoc quantum ad duo, scilicet quantum ad modum
loquendi, et quantum ad efficaciam locutionis. Modus loquendi, quia
ipse loquebatur super terram: hic autem est de caelo. Unde dicit si
illi, scilicet antiqui patres, recusantes eum, qui loquebatur super
terram, scilicet Christum. Is. LII, 6: ego ipse qui
loquebar, ecce adsum, scilicet per Angelos vel prophetas. Supra
I, 1: multifarie multisque modis olim loquens patribus in
prophetis. Vel eum, id est, Angelum, per quem lex data est
Moysi. Gal. III, 19: ordinata per Angelos. Supra II,
2: si enim, qui per Angelos dictus est sermo, factus est firmus,
et cetera. Act. VII, 38: hic est Moyses, qui fuit in
Ecclesia in solitudine, cum Angelo, qui loquebatur ei in monte
Sinai, et cetera. Non effugerunt, scilicet ultionem divinae legis.
Iob XI, 20: effugium peribit ab eis. Supra c. II, 2:
omnis praevaricatio et inobedientia accepit iustam mercedis
retributionem. Sequitur conclusio per locum a minori: si illi qui
recusaverunt loquentem de terra, non effugerunt, multo magis nos, qui
avertimus nobis loquentem de caelo, non debemus recusare, quia
scilicet minus possemus effugere. Ille enim, qui nobis loquitur in
novo testamento, Christus scilicet, iam est in caelis. Mc.
XVI, 19: dominus quidem Iesus, postquam locutus est eis,
assumptus est in caelum. Deut. IV, 36: de caelo audire te fecit
vocem suam, ut doceret te. Doctrina ergo veteris testamenti est
doctrina Christi loquentis de terra propter duo. Primo, quia ibi sub
figura terrenorum traduntur caelestia. Item ibi promittebantur
terrena. Sed doctrina novi testamenti est Christi loquentis de
caelo, quia terrena convertimus in significationem caelestium, per
intellectum mysticum. Item in ipso promittuntur caelestia. Matth.
V, 12: ecce enim merces vestra copiosa est in caelis. Io.
III, 12: si terrena dixi vobis, et non creditis, quomodo si
dixero vobis caelestia credetis? Consequenter comparat ad invicem
utrumque testamentum quantum ad efficaciam locutionis. Et de efficacia
quidem locutionis veteris testamenti dicit cuius vox movit terram tunc,
id est fecit commotionem in terra multipliciter; quia per signa in
Aegypto, per divisionem maris, per motum terrae in deserto. Ps.
LXVII, 9: terra mota est, etenim caeli distillaverunt, et
cetera. In quo significatur, quod tota illa locutio commovebat corda
per terrena promissa. Deinde cum dicit nunc autem repromittit,
subiungit quantum ad efficaciam novi testamenti, et probat eam per
auctoritatem prophetae, et post exponit eam, ibi quod autem dixit.
Auctoritas illa ponitur Aggaei II, non tamen secundum litteram
nostram. Nos enim sic habemus: adhuc unum modicum est, et ego
movebo, et cetera. Apostolus autem accipit sic adhuc semel, et ego
movebo non solum terram, sed etiam caelum. Et est sensus idem. Et
manifestum est, quod ista prolata fuerunt tempore veteris testamenti
circa finem eius, scilicet post reditum transmigrationis eius, quo
tempore nihil restabat de veteri testamento. Ergo manifestum est,
quod illud quod promittebatur, erat implendum in novo testamento,
scilicet novum caelum et nova terra. Is. LXV, 17: ecce ego
creo novos caelos, et terram novam. Quae quidem creatio ostensa est
in spiritu Ioanni. Apoc. XXI, 1: et vidi caelum novum et
terram novam. In illa enim innovatione movebuntur caeli. Potest
autem caelum dupliciter accipi. Uno modo caelum aereum, et istud igne
ultimae flagrationis purgabitur, ut supra dictum est, cap. X. Alio
modo caelum sidereum, et istud non purgabitur, sed mutabitur quantum
ad novum statum, quia cessabit a motu, et augebitur claritas partium
eius; quia lux lunae erit ut lux solis, et lux solis septempliciter,
ut dicitur Is. XXX, 26. Dicit ergo nunc autem, id est, per
novum testamentum, repromittit dicens: adhuc semel et ego non solum
movebo terram, sed etiam caelum. Consequenter cum dicit quod autem
dicit, etc., exponit verba prophetiae, et facit magnam vim in hoc
quod dicit adhuc semel. Quod enim dicit adhuc, ostendit quod mobilia
sunt. Sed quod dicit semel, ostendit quod a statu mobilitatis et
corruptibilitatis mutanda sunt ad statum incorruptionis et
immutabilitatis. Si enim post motionem illam remanerent in statu
mutationis, non diceret semel, sed iterum et iterum, quod est contra
Origenem, qui voluit quod mundus in infinitum renovabitur ac
recuperabitur. Dicit ergo quod autem dicit: adhuc semel, declarat
translationem mobilium, ad statum scilicet immobilitatis. Et quasi
aliquis quaereret, utrum Deus hoc possit facere, subdit tamquam
factorum. Omnia enim facta divinae potestati subiiciuntur. Unde
sicut ex nihilo fecit ea Deus, ita potest ea pro suae voluntatis
arbitrio immutare. Et hoc ut maneant ea quae sunt immobilia, id est,
quantum ad essentias suas principales remaneant immobilia, sed quantum
ad aliquas accidentales dispositiones immutabuntur. Ps. ci, 28:
et sicut opertorium mutabis eos, et mutabuntur, et cetera. Quae
supra sunt exposita. Ex his patet, quod ista in veteri testamento,
etsi movebantur, non tamen ad statum incorruptionis et
immutabilitatis; sed hoc fit tantum in novo, in signum quod promissa
veteris testamenti erant mutabilia, non autem novi. Deinde cum dicit
itaque regnum immobile, ponit conclusionem principaliter intentam.
Postquam enim multipliciter commendavit gratiam et beneficia per
Christum nobis collata et conferenda, principaliter intendit nos
inducere ad serviendum ei. Et hoc concludit, quod ex quo nobis in
novo testamento promittuntur bona immobilia, debemus Christo, qui
repromittit, servire in timore et reverentia. Et haec est conclusio
principalis. Unde primo resumit beneficium exhibitum, dicens itaque
ex quo, scilicet Deus nobis repromittit caelum et terram immobilia,
per quae designantur bona futura immobilia et sempiterna, habemus, id
est, reddimus, gratiam, id est, gratiarum actionem. II Cor.
IX, 15: gratias ago Deo super inenarrabili dono eius. Et hoc
suscipientes, id est, quia suscipimus etsi non in re, tamen in spe
promissionis regnum immobile. Ps. CXLIV, 13: regnum tuum,
regnum omnium saeculorum. Lc. I, 33: regni eius non erit finis.
Vel per gratiam intelligitur donum gratiae, quod in praesenti
recipimus tamquam pignus aeternae gloriae. Et ideo dicit itaque
suscipientes regnum immobile, id est futurae gloriae, quod nobis
promittitur. Lc. XII, 32: nolite timere, pusillus grex, quia
complacuit patri vestro dare vobis regnum. Quod enim speramus,
habemus, scilicet gratiam, quam tamquam quoddam gloriae inchoativum
accipimus. Sicut enim natura non deficit in necessariis, multo minus
Deus. Et ideo dat nobis spem illius regni, et per consequens gratiam
per quam perveniamus. Rom. V, v. 2: accessum habemus per fidem
in gratiam. Ps. LXXXIII, 12: gratiam et gloriam dabit
dominus. Sequitur per quam serviamus placentes Deo cum metu et
reverentia, ubi inducit ad obsequium ut a nobis requisitum. Dictat
enim ratio naturalis, quod ei a quo multa beneficia recipimus,
obligamur ad reverentiam et ad honorem exhibendum; ergo multo fortius
Deo, qui nobis maxima donavit, et infinita repromisit, et ideo dicit
quod per istam gratiam, scilicet nobis datam et dandam, serviamus Deo
placentes, cum metu et reverentia. Non enim sufficit tantum servire
Deo, quod potest fieri per actionem exteriorem, nisi etiam placeamus
ei per intentionem rectam, et per amorem. Sap. IV, 10: placens
Deo factus est dilectus. Ps. CXIV, 9: placebo domino in
regione vivorum. Maxime autem servitur Deo per obsequium interius,
Ps. l et Lc. I, 74 s.: serviamus illi in sanctitate et
iustitia. Deus autem propter creationem dicitur dominus; propter
regenerationem vero pater. Domino debetur timor, sed patri amor et
reverentia. Mal. I, 6: filius honorat patrem, et servus dominum
timebit. Si ergo pater ego sum, ubi est honor meus? Et si dominus
ego sum, ubi timor meus? Ergo Deo serviendum est cum metu et
reverentia. Ps. II, 11: servite domino in timore, et exultate
ei cum tremore. Quod autem ita debeamus servire Deo, probat per
auctoritatem sumptam Deut. c. IV, 24: etenim Deus noster ignis
consumens est. Hoc autem, quod Deus dicitur ignis, non dicitur
hoc, secundum Dionysium, quod sit aliquod corporeum, sed quia
intelligibilia designantur per sensibilia, inter quae ignem reperimus
habere maiorem nobilitatem, et maiorem claritatem; item maiorem
activitatem; item maiorem altitudinem in situ; item est magis
purgativus et consumptivus. Ideo Deus praecipue nominatur ignis,
propter eius claritatem, quia lucem habitat inaccessibilem, I Tim.
VI, 16. Item quia maxime activus. Is. XXVI, 12: omnia
opera nostra operatus est in nobis. Item altior est in situ. Ps.
CXII, 4: excelsus super omnes gentes dominus, et cetera. Item
purgat peccata, et quasi consumit. Unde dicit hic, quod est ignis
consumens, scilicet peccata. Mal. III, 2: ipse enim quasi
ignis conflans, et sequitur: et purgabit filios levi. Supra I,
3: purgationem peccatorum faciens. Item consumit peccatores
puniendo. Supra X, 27: terribilis autem quaedam expectatio
iudicii et ignis aemulatio, quae consumptura est adversarios. Et ideo
quia ista nobis promissa sunt, Is. X, 17: erit lumen Israel in
igne, et sanctus eius in flamma, Ps. XCVI, 3: ignis ante
ipsum praecedet, et inflammabit in circuitu inimicos eius et ideo
debemus studere ad serviendum et placendum Deo.
|
|