|
Postquam supra monuit eos apostolus, qualiter se debent habere ad
perferenda mala, hic monet quomodo se debeant habere ad operandum
bona. Unde secundum Glossam ab isto loco incipit moralis instructio
post commendationem et exhortationem ad imitandum ipsum. Et circa hoc
duo facit; primo enim hortatur ipsos ad bona; secundo orat pro eis,
ibi Deus autem pacis. Circa primum tria facit: primo enim ostendit,
quomodo debent bonum operari, quantum ad proximos; secundo quantum ad
seipsos, ibi honorabile connubium; tertio quantum ad praelatos, ibi
mementote praepositorum. Dicit ergo quantum ad primum sic: dictum
est, quod promissum est nobis regnum immobile, ad quod si volumus
pervenire, necesse est nos charitatem habere. Ergo charitas
fraternitatis maneat in vobis. I Io. c. IV, 20: qui non
diligit fratrem suum, quem videt, Deum quem non videt, quomodo
potest diligere? Item I Petr. II, 17: omnes invicem
honorate, fraternitatem diligite. Quia vero charitas non est otiosa,
ut dicit Gregorius, ideo hortatur ad opera charitatis. I Io.
III, 18: non diligamus verbo neque lingua, sed opere et
veritate. Ideo dicit, quod debemus ostendere charitatem peregrinis
per hospitalitatem, vinctis per compassionem, pauperibus per
subventionem. Et primum ponit, ibi et hospitalitatem nolite
oblivisci; secundum, ibi mementote vinctorum; tertium, ibi et
laborantium. Dicit ergo quantum ad primum nolite oblivisci
hospitalitatem. Et dicit oblivisci quia isti aliquando in prosperitate
sua multum fuerant hospitales, sed modo depauperati erant, et ideo non
ita bene poterant; tamen animat eos ad continuandum secundum
possibilitatem suam. Rom. XII, 13: hospitalitatem sectantes.
Et specialiter facit mentionem de hospitalitate, quia qui peregrinos
recipit, tria opera misericordiae simul implet, quia et recipit, et
cibat, et potat. I Petr. IV, 9: hospitales invicem sine
murmuratione. Et subdit rationem, quia per hanc multi placuerunt,
Angelis hospitio receptis, sicut patet de Abraham et Lot, Gen.
XIX, 2 ss. Alia littera habet: per hanc quasi nescientes,
receperunt Angelos; quia non credebant eos esse Angelos, quod verum
est in principio; unde quod Abraham adoravit eos, putavit quod essent
viri sancti a Deo missi, et adoravit eos adoratione duliae, quae
exhibetur sanctis, et quasi hominibus cibos obtulit. Sed postmodum
intellexit eos Angelos, in quibus Deus loquebatur, et locutus est
eis sicut Deo, dicens: non est hoc tuum, qui iudicas omnem terram,
et similiter Lot. Quantum ad secundum dicit mementote vinctorum
illorum, scilicet qui propter Deum missi sunt in carcerem; mementote
visitando et redimendo, tamquam essetis simul corporaliter cum eis
vincti. Hoc enim est aliud opus misericordiae. Matth. XXV,
36: in carcere eram, et venistis ad me. Contra quod Is. XIV,
17, dicitur: vinctis eius non aperuit carcerem. Hoc ipsi aliquando
fecerunt, sicut patet supra X, 34. Specialiter autem hoc pertinet
ad opus misericordiae, alienam miseriam suam reputare. Quantum ad
tertium dicit et laborantium, sive labore corporali. Ps.
CXXVII, v. 2: labores manuum tuarum, quia manducabis. Sive
sollicitudine spirituali. II Tim. II, v. 6: laborantem
agricolam oportet primum de fructibus percipere. Sive in malis
sustinendis. Eccle. I, 17: et cognovi, quod in his quoque esset
labor et afflictio spiritus. Breviter, tota praesens vita labor
quidam est. Iob V, 7: homo ad laborem nascitur, et avis ad
volatum. Supple: mementote, tamquam et ipsi in corpore morantes.
Per quod experti estis, quid necesse sit laborantibus. Eccli.
XXXI, 18: intellige quae sunt proximi tui ex teipso. Matth.
VII, 12: omnia quaecumque vultis, ut faciant vobis homines,
eadem et vos facite illis. Deinde cum dicit honorabile connubium,
monet bona facere quantum ad seipsum. Et circa hoc duo facit. Primo
enim ponit monitionem contra concupiscentias carnalium delectationum;
secundo contra cupiditatem rerum exteriorum ibi sint mores sine
avaritia. Primo ergo ponit monitionem, dicens honorabile, et
cetera. Circa quod sciendum est, quod circa venerea contingit
dupliciter peccatum. Uno modo per illicitam coniunctionem soluti cum
soluta, et quantum ad hoc dicit honorabile connubium, supple: sit in
omnibus, qui continere nolunt, non coniunctio fornicatoria. Et
dicitur honorabile, quando fit secundum debitas circumstantias
matrimonii. Ex quo patet quod actus matrimonialis potest esse sine
peccato, quod est contra haereticos. I Cor. VII, 28: si
nupserit virgo, non peccavit. Unde dominus ad ostendendum bonum esse
actum matrimonii, primum signum fecit in nuptiis et matrimonium
nobilitavit praesentia sua corporali et nasci voluit de coniugata.
Alio modo per violentiam thori maritalis, quando scilicet vir accedit
ad alterius uxorem, vel mulier ad alterius virum. Et quantum ad hoc
dicit et thorus immaculatus. Et Sap. XIV, 24: neque vitam,
neque nuptias mundas iam custodiunt, sed alius alium per iniustitiam
occidit, aut adulterans contristat. Item c. III, 13: felix
sterilis et incoinquinata, quae nescivit thorum in delicto, habebit
fructum in respectione animarum sanctarum. Subdit autem apostolus
rationem, dicens fornicatores enim et adulteros iudicabit Deus. In
quo elidit errorem aliquorum dicentium, quod Deus peccata carnalia non
punit, nec curat. Eph. V, 6: nemo vos seducat inanibus verbis,
propter haec enim, scilicet propter peccata carnalia, quae
praemiserat, venit ira Dei in filios diffidentiae. Ideo dicit hic
fornicatores, propter hoc quod dixit honorabile connubium, et
adulteros, propter hoc quod dixit thorus immaculatus, Deus
iudicabit, id est, condemnabit. Eph. V, v. 5: omnis fornicator
aut immundus, aut avarus, quod est idolorum servitus, non habet
partem in regno Dei et Christi. Deinde cum dicit sint mores,
prohibet cupiditatem bonorum exteriorum: circa quae contingit peccare
duobus modis. Uno enim modo per tenacitatem; alio modo per
cupiditatem. Liberalitas enim est virtus, quae ponit medium circa
pecunias, quantum ad dationem et quantum ad acceptionem. Quantum ad
primum, scilicet contra tenacitatem, dicit sint mores sine avaritia.
Avarus enim dicitur nimis tenax, quasi avidus aeris. Unde Eccli.
X, 9: avaro nihil est scelestius. Quantum ad secundum dicit
contenti praesentibus. Illi qui super his quae habent, volunt alia
cumulare, non sunt contenti praesentibus. I Tim. VI, 8:
habentes alimenta et quibus tegamur, his contenti simus. Vel quod
dicitur sint mores sine avaritia, prohibet avaritiam quantum ad
cupiditatem et tenacitatem. Cum vero dicit contenti praesentibus,
excludit causam avaritiae, scilicet sollicitudinem. Matth. VI,
34: nolite solliciti esse, et cetera. Non enim prohibetur, quod
homo non sollicitetur de rebus in posterum necessariis, sed quod cura
et sollicitudo non praeoccupet mentem. Sic enim qui praeoccupat
futuram sollicitudinem, sollicitus est in crastinum. Deinde cum dicit
ipse enim dixit, ponit monitionis rationem. Et est ratio, quare non
debemus superflue esse solliciti, sed tamen facere quod in nobis est,
scilicet cum fiducia divini auxilii. Ipse enim dixit, Ios. I, v.
5: non te deseram, scilicet quin ministrem tibi necessaria, neque
derelinquam, scilicet fame perire. Ps. XXXVI, 25: non vidi
iustum derelictum, nec semen eius quaerens panem. Vel non
derelinquam, quin liberem te a malis. Et ex hoc causatur fiducia in
corde, ita ut confidenter dicamus. Is. XII, 2: fiducialiter
agam, et non timebo. Et quid dicemus? Illud Ps. CXVII, v.
6: dominus mihi adiutor, non timebo quid faciat mihi homo. Adiutor
inquantum a malis liberat. Ps. XLV, 2: adiutor in
tribulationibus, quae invenerunt nos nimis. Et ideo non timebo quid
faciat mihi homo, id est, adversarius quicumque carnalis. Is.
LI, v. 12: quis tu, ut timeas ab homine mortali? Vel
Diabolus, qui dicitur homo ab homine victo; sicut Scipio Africanus
a devicta Africa dictus est Africanus. Matth. XIII, 28:
inimicus homo hoc fecit. Deinde cum dicit mementote praepositorum,
etc., ostendit quomodo debent bonum operari, quantum ad praelatos.
Et circa hoc facit duo: primo enim ostendit, quomodo se debent habere
ad mortuos, scilicet ut eorum sequantur exempla; secundo quomodo ad
viventes, scilicet ut eis obediant, ibi obedite praepositis vestris.
Quantum ad primum duo facit. Primo enim ostendit, quomodo bonorum
doctrinam imitentur; secundo quomodo malorum doctrinam devitent, ibi
doctrinis variis. Dicit ergo mementote praepositorum vestrorum, qui
vobis locuti sunt verbum Dei, id est, apostolorum qui vobis
praedicaverunt. Is. LI, 2: attendite ad Abraham patrem
vestrum, et cetera. Non solum autem praedicaverunt verbo, sed etiam
facto ostenderunt. Mc. ult.: sermonem confirmante sequentibus
signis. Non solum mementote verborum, sed etiam intuemini exitum. I
Mach. II, 51: mementote operum patrum, quae fecerunt in
generationibus suis, et accipietis gloriam magnam, et cetera. Iac.
V, 10: exemplum accipite, fratres mei, mali exitus, et
longanimitatis, et laboris, et patientiae, prophetas qui locuti sunt
in nomine domini, et cetera. Sed non solum hoc imitemini, scilicet
exitum, ut scilicet pro Christo patienter sustineatis, sed etiam
conversationem, ad bonam enim mortem venitur per bonam conversationem;
imitamini etiam fidem illorum ut ab illa non declinetis. Sequitur
Iesus Christus heri, et hodie ipse et in saecula; secundum Glossam
sic introducitur littera ista: ipse enim supra dixerat, quod scilicet
dictum est Iosue I, 5: non te deseram, neque derelinquam;
poterant isti dicere: ille cui hoc dictum est, bene debebat confidere
de Dei adiutorio, nos autem non sic, quibus non est dictum. Hoc
removet apostolus, dicens quod Christus, qui hoc dixit Iosue, manet
in aeternum. Et ideo sicut tunc potuit ipsum iuvare, ita potest modo
auxiliari nobis. Ideo dicit Iesus Christus heri et hodie, et
cetera. Vel potest referri ad immediate dictum. Iam enim dixerat,
quod deberent imitari apostolos. Poterant dicere, quod non est
simile, quia illi immediate instructi fuerunt a Christo et servierunt
sibi, nos autem non sic. Et ideo dicit apostolus quod Christus manet
ideo et instruit nos ad serviendum sibi. Unde dicit Iesus Christus
heri, scilicet in tempore primitivorum apostolorum, et hodie scilicet
in tempore isto; ipse et in saecula. Matth. ult.: ecce ego
vobiscum sum usque ad consummationem saeculi. Apoc. I, 8 dicit
dominus Deus qui erat, et qui est, et qui venturus est, omnipotens.
Ps. ci, 28: tu autem idem ipse es, et anni tui non deficient.
In hoc ergo ostendit apostolus aeternitatem Christi.
|
|