|
Supra monuit apostolus ad imitandum exempla et conversationem eorum,
qui decesserunt, hic monet ad insistendum doctrinae eorum. Et circa
hoc duo facit. Primo enim ponit monitionem suam; secundo assignat
rationem, ibi habemus altare. Iterum prima in duas. Primo enim
ponit monitionem suam in generali; secundo explicat ipsam, ibi optimum
enim est gratia. Dicit ergo nolite abduci variis et peregrinis
doctrinis, quasi dicat: ita dixi quod debetis imitari fidem
apostolorum. Ergo a doctrina ipsorum per quamcumque aliam doctrinam
nolite abduci, id est removeri. Ubi sciendum est, quod cum veritas
consistat in medio, cuius est unitas, et ideo uni vero multa falsa
opponi possunt, sicut uni medio multa extrema. Doctrina ergo fidei
una est, quia a puncto in punctum non convenit ducere nisi unam rectam
lineam. Omnes aliae doctrinae multae sunt, quia a recto multis modis
contingit deviare. Et ideo dicit doctrinis variis, id est divisis.
Os. X, 2: divisum est cor eorum, nunc interibunt. Hae sunt
illae doctrinae, de quibus I Tim. IV, v. 1 s.: doctrinis
Daemoniorum in hypocrisi loquentium mendacium. Item sunt peregrinae,
scilicet a fide Catholica; a nobis autem tales doctrinae non sunt
sustinendae, quia non sumus hospites et advenae, sed sumus cives
sanctorum et domestici Dei, Eph. II, 19. Deinde cum dicit
optimum est enim gratia, explicat in speciali, quae sunt variae et
peregrinae doctrinae. Unde sciendum est, quod in primitiva Ecclesia
fuit unus error, quod ad salutem necessaria erat observantia legalium,
quae praecipue consistebat in quibusdam cibis sumendis, puta agni
paschalis, Ex. XII, 3 ss., et in abstinendo a quibusdam
cibis, sicut patet Lev. XI, et in aliis multis locis. Alius
error fuit, quod passim licebat uti delectationibus corporalibus. Et
iste fuit error Nicolaitarum. Et de utroque possunt haec verba
exponi, sed magis proprie de primo. Dixit ergo supra: nolite abduci
a veritate fidei, per varias et peregrinas doctrinas. II Thess.
II, 2: non cito moveamini a sensu Thess. II, 2: non cito
moveamini a sensu vestro. Gal. I, 6: miror quod sic tam cito
transferimini ab eo qui vos vocavit in gratiam Christi in aliud
Evangelium. Deus enim a nobis requirit cor. Prov. XXIII,
26: praebe, fili mi, cor tuum mihi. Et ideo optimum est gratia
stabilire, nam debet esse firmum et stabile. Contra quod dicitur
Ps. XXXIX, 13: cor meum dereliquit me. Hoc autem non
stabilitur escis corporalibus, sed per gratiam iustificantem. Rom.
III, 24: iustificati gratis per gratiam ipsius et per
redemptionem, quae est in Christo Iesu. Et ideo dicit non escis,
quae non profuerunt. Rom. XIV, 17: non est regnum Dei esca et
potus, sed iustitia et pax, et cetera. Non est ergo stabilimentum
cordis in moderata vel superflua sumptione cibi, sed magis in gratia
Dei. Ps. CXI, 7 s.: paratum cor eius sperare in domino,
confirmatum est cor eius, non commovebitur, donec, et cetera. Spes
autem est quasi anchora stabiliens corda. Supra VI, 18 s.:
confugimus ad tenendam propositam nobis spem, quam sicut anchoram
habemus animae tutam et firmam. Et dicit, quod non profuerunt
ambulantibus in eis, id est sperantibus in eis, quia illis qui eis
utuntur ad necessitatem prosunt ad salutem corporis; sed qui totum
studium ponunt in eis, ambulant in ipsis, et talibus nec proficiunt ad
salutem animae nec corporis. Ier. XI, 15: numquid carnes
sanctae auferent a te malitias tuas, in quibus gloriata es? Deinde
cum dicit habemus altare, assignat rationem, et est valde subtilis.
Sicut enim legitur Lev. XVI, 29 s., decima die septimi
mensis, summus sacerdos sanguinem vituli et hirci inferebat intra
sancta, pro sua ignorantia, et illorum corpora cremabantur extra
castra. Et quia erat oblatio sacerdotum, non comedebantur carnes
eorum. Quod enim offerebant pro peccato sacerdotum non comedebant,
sed extra castra comburebant. Ex ista ergo figura trahit apostolus
mysterium. Per sanguinem enim illum figurabatur sanguis Christi, ut
supra dictum est, cap. IX. Vitulus enim et hircus Christum
figurabant, quia vitulus erat hostia sacerdotalis, et hircus
immolabatur pro peccato. In quo figurabatur, quod Christus debebat
immolari pro peccato, non suo, sed populi. Vitulus ergo et hircus
immolatus, est Christus sacerdos seipsum offerens pro peccatis
nostris. Sanguis ergo Christi illatus est intra sancta, et caro
cremata est extra castra. Ubi duplex est significatum. Unum, quod
Christus in civitate immolatus est linguis Iudaeorum. Unde et
Marcus dicit ipsum hora tertia crucifixum, licet hora sexta fuerit in
cruce levatus. Aliud quod per virtutem passionis suae Christus intra
caelestia sancta nos introducit ad patrem. Quod autem corpora illorum
cremabantur extra castra, quantum ad caput nostrum, significat quod
Christus passurus erat extra portam: quantum vero ad nos, qui sumus
membra, significat quod pro illis, qui sunt extra castra legalium vel
exteriorum sensuum, immolatur Christus. Qui enim erant in castris,
de carnalibus illis non comedebant. Haec est ergo figura, quam
proponit apostolus, cuius primo ponit significatum; secundo ponit
figuram, ibi quorum enim animalium; tertio inducit conclusionem
exeamus igitur. Dicit ergo: stabiliamus corda nostra non escis, sed
gratia. Aliter enim non possumus, quia habemus altare. Istud altare
vel est crux Christi, in qua Christus pro nobis immolatus est; vel
ipse Christus, in quo, et per quem preces nostras offerimus. Et hoc
est altare aureum, de quo dicitur Apoc. VIII. De isto ergo
altari non habent potestatem edere, id est, fructum passionis Christi
percipere et ipsi tamquam capiti incorporari, qui tabernaculo legalium
deserviunt. Gal. V, 2: si circumcidimini, Christus vobis nihil
proderit. Vel tabernaculo corporis deserviunt, qui carnales
delectationes sequuntur. Rom. XIII, v. 14: carnis curam ne
feceritis in desideriis. Talibus enim nihil prodest. I Cor. XI,
v. 29: qui enim manducat et bibit indigne, iudicium sibi manducat
et bibit. Dicitur autem corpus tabernaculum, quia in ipso tamquam in
bello habitamus contra hostes, et modicum manet. II Petr. I,
14: velox est depositio tabernaculi mei. Et ideo non est ei
deserviendum. Deinde cum dicit quorum enim animalium, prosequitur
figuram ipsam. Et primo figuram veteris legis; secundo figuram novi
testamenti, ibi propter quod et Iesus. Quantum ad primum dicit
quorum enim animalium, et cetera. Et potest legi littera ista duobus
modis. Uno modo sic: horum animalium corpora cremantur extra castra,
scilicet vituli et hirci, quorum sanguis infertur in sancta per
pontificem pro peccato sacerdotum et multitudinis. Aliter sic, ut per
illa animalia intelligatur Christus vel sancti eius. Per omnes enim
hostias veteris legis figurabatur Christus et per consequens membra
eius: Christi ergo corpus, cuius sanguis illatus est in sancta
caelestia pro peccato totius mundi, igne passum in ara crucis, extra
portas Ierusalem, quasi extra castra crematum est. Vel etiam sancti
extra castra, id est extra communem societatem hominum, igne
charitatis, ieiuniis, orationibus et aliis operibus misericordiae se
cremant. Quorum, id est, pro quibus efficaciter sanguis Christi in
sancta illatus est. Primus sensus litteralis est. Propter quod,
adaptat id quod fuit in novo testamento figurae veteris testamenti, ut
sit consonantia inter ipsa. Unde dicit propter quod et Iesus, et
cetera. Et patet totum. Deinde cum dicit exeamus igitur ad eum,
inducit duas conclusiones. Secunda, ibi per ipsum ergo. Quantum ad
primum dicit: ita dictum est quod nos habemus altare, quod est extra
castra. Duo ergo debemus facere, scilicet ad ipsum accedere, et
super illud sacrificare. Modus accedendi ponit primo, dicens, quod
sicut Christus passus est et improperium passionis extra portam
sustinuit, sic et nos exeamus ad eum extra castra, id est, extra
communem societatem carnalium, vel extra observantiam legalium, vel
extra sensus corporis. Portantes improperium eius, scilicet
Christi, id est signa passionis Christi, per quae Christus factus
est opprobrium hominum et abiectio plebis. Ps. LXVIII, 21:
improperium expectavit cor meum et miseriam. Vel improperium
portemus, id est, renuntiemus legalibus, adveniente veritate,
propter quod sumus Iudaeis improperium, id est propter signa
poenitentiae quae a carnalibus improperantur. Supra XI, 26:
maiores divitias aestimans thesauris Aegyptiorum, improperium
Christi. Sicut enim accusatus est Christus, quod subverteret
legem, ita apostolo improperabatur, quod praedicaret non debere
servari legalia. Gal. V, 11: ego autem, fratres, si
circumcisionem adhuc praedico, quid adhuc persecutionem patior?
Subdit autem rationem eius, dicens non enim habemus hic manentem
civitatem, sed futuram inquirimus. Homo enim libenter manet in loco
suo proprio. Finis enim noster non sunt legalia, nec temporalia, sed
finis noster Christus est. Rom. X, 4: finis noster Christus
est, ad salutem omni credenti. Non ergo habemus hic manentem
civitatem, sed ubi est Christus: ergo exeamus ad ipsum. Col.
III, 1: si consurrexistis cum Christo, quae sursum sunt
quaerite, ubi Christus est in dextera Dei sedens, et cetera. Is.
XXXIII, v. 20: respice Sion, civitatem solemnitatis
nostrae. Supra XI, 10: expectabat fundamenta habentem
civitatem, cuius artifex et conditor Deus. Item meliorem civitatem
appetunt, id est caelestem. Ad ipsum enim intendimus transferri,
sicut ad locum et altare nostrum. Ergo exeundum est ad illud. Deinde
cum dicit per ipsum ergo afferamus, ponit secundam conclusionem, quod
scilicet super istud altare sacrificare debemus, et qualia sacrificia.
Duplex est autem sacrificium, quod super altare Christi offerre
debemus, scilicet devotionem ad Deum, et miserationem ad proximum.
Quantum ad primum dicit quod postquam non sunt offerenda sacrificia
legalia, Ps. XXXIX, 7: sacrificium et oblationem noluisti
ergo per ipsum, id est per Christum, offeramus semper Deo hostiam
laudis. Ps. XLIX, 23: sacrificium laudis honorificabit me.
Istud autem sacrificium laudis vocat fructum labiorum, id est
confessionem vocis. Melius enim laudatur Deus ore, quam occisione
animalium. Unde dicit fructum labiorum confitentium nomini eius. Hoc
est enim necessarium. Rom. X, 10: corde creditur ad iustitiam,
ore autem confessio fit ad salutem. Os. XIV, 3: reddemus
vitulos labiorum nostrorum. Is. LVII, 19: creavi fructum
labiorum, pacem. Hoc autem sacrificium debet esse semper, id est
continue: sicut in lege erat iuge sacrificium, sicut patet Num.
XXVIII. Ps. XXXIII, v. 2: benedicam dominum in omni
tempore, semper laus eius in ore meo. Aliud sacrificium ponit, cum
dicit beneficentiae autem et communionis nolite oblivisci, quasi
dicat: olim opere exhibebatis opera misericordiae, modo autem saltem
corde, si non potestis opere. Et ideo dicit nolite oblivisci
beneficentiae, id est, liberalitatis, quantum ad ea quae datis.
Largus enim beneficus dicitur. Gal. VI, 9: bonum autem
facientes, non deficiamus. Eccli. XII, 6: benefac humili, et
non dederis impio. Et nolite oblivisci communionis, quantum ad ea
quae servatis, ut tempore suo communicetis. Act. II, 44: omnes
etiam qui credebant, erant pariter et habebant omnia communia. Rom.
XII, 13: necessitatibus sanctorum communicantes. Vel
communionis, scilicet charitatis, per quam sunt omnia communia.
Quare autem istud duplex beneficium offerre debeamus, ostendit dicens
quia talibus hostiis promeretur, passive, Deus, id est, possumus
Deum mereri talibus sacrificiis: ipse enim est merces nostra, quam
istis operibus possumus acquirere. Gen. XV, 1: ego protector
tuus sum, et merces tua magna nimis. Ps. l, 21: tunc acceptabis
sacrificium iustitiae, et cetera. Is. XIX, 21: colent eum in
hostiis et muneribus, et vota vovebunt domino, et solvent.
|
|