|
Supra monuit apostolus, quomodo se debent habere ad praelatos
mortuos, ut scilicet in fide ipsorum permaneant, hic monet eos,
qualiter se debeant habere ad viventes, et primo quomodo ad alios;
secundo quomodo ad seipsum Paulum, ibi orate pro nobis, et cetera.
Dicit ergo obedite praepositis vestris. Ubi considerandum est, quod
duo debemus praelatis, scilicet obedientiam ut ipsorum mandata
impleamus, unde dicit obedite. I Reg. XV, 22: melior est
obedientia quam victimae. Item reverentia, ut eos honoremus tamquam
patres, et ipsorum disciplinam toleremus, et ideo dicit subiacete
eis. I Pet. c. II, 13: subiecti estote omni humanae
creaturae. Rom. XIII, 2: qui potestati resistit, Dei
ordinationi resistit. Rationem subiectionis subdit, dicens ipsi enim
pervigilant. Quare enim debeamus obedire et subiici praelatis, hoc
est ideo quia incumbit eis labor et periculum imminet. Unde, quantum
ad laborem sollicitudinis, qui eis incumbit de regimine subditorum,
dicit quod ipsi pervigilant, id est perfecte vigilant. Rom. XII,
8: qui praeest in sollicitudine. Vigilare enim super gregem
commissum incumbit praelatis. Unde Lc. II, 8 dicitur:
pastores, per quos designantur praelati, erant vigilantes et
custodientes vigilias noctis super gregem suum; quia dum dormiunt
homines, inimicus homo superseminat zizania in medio tritici, ut
dicitur Matth. XIII, 24 ss. Quantum autem ad periculum quod
imminet, dicit quasi pro animabus vestris reddituri rationem. Hoc est
enim maximum periculum, hominem de factis alterius rationem reddere,
qui pro suis non sufficit. III Reg. XX, 39: custodi virum
istum, qui si Reg. XX, 39: custodi virum istum, qui si lapsus
fuerit, erit anima tua pro anima illius. Reddent enim praelati in die
iudicii rationem de sibi commissis, quando fiet eis illa quaestio
Ier. XIII, 20: ubi est grex qui datus est tibi, pecus
inclytum tuum? Quid dices, cum visitaverit te? Tu enim docuisti eos
adversum te, scilicet loquendo bona et faciendo mala, et erudisti in
caput tuum, per mala tua exempla. Gregorius: scire debent praelati,
quod tot mortibus digni sunt, quot exempla perditionis ad subditos
transmittunt. Prov. c. VI, 1 s.: fili, si spoponderis pro
amico tuo, defixisti apud extraneum manum tuam, illaqueatus es verbis
oris tui, et captus propriis sermonibus. Fac ergo quod dico, fili
mi, et temetipsum libera, quia incidisti in manum proximi tui.
Discurre, festina, suscita amicum tuum, et cetera. Praelatus enim
manu, id est exemplo boni operis, et ore, id est praedicatione,
obligat se Christo pro subditis. Dicitur autem Christus extraneus,
quia, ut dicit Bernardus, amicus est in sponsione, sed extraneus in
exigenda ratione. Sed non videtur, quod aliquis teneatur reddere
rationem nisi pro se tantum. II Cor. V, 10: omnes nos
manifestari oportet ante tribunal Christi, ut recipiat unusquisque
propria corporis, prout gessit. Respondeo. Dicendum est, quod
quilibet principaliter reddet rationem de factis suis. Sed inquantum
actus sui quodammodo pertinent ad alium, in tantum reddet rationem de
illo. Facta autem praelati pertinent ad subditos, secundum illud
Ez. III, 17: fili hominis speculatorem dedi te domui Israel,
et audies de ore meo verbum, et annuntiabis eis ex me. Ubi sequitur
quod si praelatus (qui nomine speculatoris intelligitur) non
annuntiaverit impio, ipse quidem impius in iniquitate sua morietur,
sed sanguis de manu speculatoris requiretur. Si igitur pervigilant,
quasi reddituri rationem pro nobis, et nos debemus quod in nobis est
facere, scilicet obedire et non rebellare, ut ipsi cum gaudio hoc
faciant, et non gementes, idest sustineant periculum et laborem pro
nobis cum gaudio et non cum gemitu, quia bonus praelatus multum
gaudet, quando videt subditos bene operantes; quia tunc labor suus non
est inanis. III Io. v. 4: maiorem horum non habeo gratiam,
quam ut audiam filios meos in veritate ambulare. Phil. IV, 1:
itaque, fratres mei charissimi et desideratissimi, gaudium meum et
corona mea, sic state in domino charissimi. Ipsi autem gemunt in
rebellione vestra. Gal. IV, 19: filioli mei, quos iterum
parturio donec formetur Christus in vobis. Ier. IX, 1: quis
dabit capiti meo aquam, et oculis meis fontem lacrymarum, et plorabo
die ac nocte interfectos filiae populi mei? Gemunt etiam compatiendo,
quando propter rebellionem nostram non consequimur fructum laborum
ipsorum, qui est fructus aeternae haereditatis. Is. c.
XXXIII, 7: ecce videntes clamabunt foris, Angeli pacis amare
flebunt. Subdit autem rationem, quare debemus obedire eis, quia hoc
enim non expedit vobis, quod scilicet ipsi gemant pro nobis ex
rebellione nostra. Deus enim vindicabit pro ipsis. Ps. CV, 16
s.: irritaverunt Moysen in castris Aaron sanctum domini. Aperta
est terra, et deglutivit Dathan, et operuit super congregationem
Abiron. Is. LXIII, 10: ipsi autem ad iracundiam
provocaverunt eum, et afflixerunt spiritum sanctum eius. Sequitur:
et conversus est eis in inimicum, et ipse debellavit eos. Nota autem
quod dicit non expedit vobis, non enim dicit: non expedit illis.
Gemere enim pro commissis subditorum bene expedit praelatis. Sic
gemebat Samuel super reprobatione Saulis, I Reg. XV, 35.
Deinde cum dicit orate pro nobis, monet apostolus, qualiter se
debeant habere ad ipsum. Petit enim quod ipsi orent pro eo. Simile
habetur Rom. XV, 30: obsecro vos, fratres, per dominum nostrum
Iesum Christum, et per charitatem spiritus sancti, ut adiuvetis me
in orationibus vestris, quia, sicut dicit Glossa, impossibile est,
id est, valde difficile, preces multorum non exaudiri. Matth.
XVIII, 19: si duo ex vobis consenserint super terram, de omni
re quamcumque petierint, fiet eis a patre meo. In hoc ergo, quod
apostolus, qui certus erat quod Deo erat acceptus, petit orari pro
se, percutit superbiam aliquorum qui dedignantur ab aliis preces
petere, ut dicit Glossa. Rationem suae petitionis assignat, dicens
confidimus enim, etc.; quod potest duobus modis intelligi. Uno modo
respectu ipsorum, quorum petit orationes: quia cum apostolus Iudaeis
non praedicaret, sed tantum gentibus, non videbatur eis acceptus. Et
ideo poterant se excusare, ne exaudirent petitionem eius; et ideo
dicit, quasi se excusando, quod ipse non habet conscientiam quin bonum
ipsorum velit. Unde dicit confidimus enim, quia habemus bonam
conscientiam, volentes vos etiam bene conversari in omnibus. Per quod
dat intelligere, quod intendit eis prodesse cum poterit. Quia vero
bonum conscientiae est a solo Deo, ideo illud attribuit fiduciae quam
gerit de ipso. Vel potest referri ad ipsum apostolum, quia cum non
praedicaret Iudaeis, non videbatur dignus quod orationes pro ipso
fierent, quia dominus non exaudiret eos, quia hostis fidei ipsorum
videbatur, sicut dicitur Ier. VII, v. 16: tu ergo noli orare
pro populo hoc, neque assumas pro eis laudem et orationem, et non
obsistas mihi, quia non exaudiam te. Hoc ergo removet apostolus
dicens orate pro nobis quia non habemus conscientiam alicuius peccati
nec alicuius malefacti, sed confidimus. Nec ait certi sumus, quia
delicta quis intelligit? Eccle. IX, 1: nescit homo utrum amore
an odio dignus sit. I Cor. IV, 4: nihil conscius sum, sed in
hoc Cor. IV, 4: nihil conscius sum, sed in hoc non iustificatus
sum. Quia ergo bonam conscientiam habemus, bene volentes conversari
in omnibus, ideo non repugnat mihi quin orationes vestrae sint utiles.
Deinde cum dicit amplius autem deprecor, assignat aliam rationem,
quare debent orare pro ipso; quia scilicet hoc erit eis utile. Unde
dicit amplius, id est propter aliud, deprecor hoc vos facere,
scilicet orare, quo restituar vobis celerius, quod erit ad utilitatem
vestram. Rom. I, 11: desidero videre vos, ut aliquid impartiar
vobis gratiae spiritualis. Apostolus autem, qui sic pro omnibus
factis suis recurrit ad orationem, insinuat nobis quod omnes viae eius
et facta ordinabantur ab ipso, secundum Dei dispositionem. Iob c.
XXXVII, 11 s.: nubes spargunt lumen suum, quae lustrant
cuncta per circuitum, quocumque eas voluntas gubernantis duxerit. Per
nubes enim praedicatores et apostoli intelliguntur. Is. LX, 8:
qui sunt isti qui ut nubes volant? Deinde cum dicit Deus autem
pacis, orat apostolus pro ipsis, et primo orat; secundo aliquid ab
ipsis petendo se excusat, ibi rogo autem vos, fratres. Circa
primum, prius describit eum quem orat, dicens Deus autem pacis.
Proprius enim effectus Dei est facere pacem. Non enim est Deus
dissensionis, sed pacis, I Cor. c. XIV, 33. Item II
Cor. XIII, 11: pacem habete, et Deus pacis et dilectionis
erit vobiscum. Pax enim nihil aliud est, nisi unitas affectuum.
Quos unire est proprium solius Dei, quia per charitatem, quae a solo
Deo est, uniuntur corda. Deus enim novit colligere et unire, quia
Deus est charitas, quae est vinculum perfectionis. Unde ipse
habitare facit unanimes in domo, Ps. LXVII, 7. Homo inter se
et Deum, pacem fecit per mysterium Christi. Et ideo dicit qui
eduxit de mortuis pastorem magnum ovium. Quandoque autem dicitur
Christus suscitatus per virtutem patris. Rom. VIII, 11: si
spiritus eius, qui suscitavit Iesum Christum a mortuis. Quandoque
vero dicitur seipsum suscitasse. Ps. III, 6: ego dormivi, et
soporatus sum. Quae tamen non sunt contraria, quia surrexit virtute
Dei, quae est una, patris et filii, et spiritus sancti. Eduxit
ergo de mortuis, id est, de sepulchro, quod est locus mortuorum.
Rom. VI, 4: quomodo surrexit Christus a mortuis per gloriam
patris, ita et nos in novitate vitae ambulemus. Dicitur autem
Christus magnus pastor ovium, id est fidelium et humilium. Io. X,
v. 11: ego sum pastor bonus, et cetera. Oves enim sunt qui Deo
obediunt. Ibidem v. 16: et oves meae, vocem meam audiunt. Dicit
autem ipsum pastorem magnum, quia omnes alii sunt vicarii eius, quia
ipse pascit oves proprias; alii vero oves Christi. Io. ult.:
pasce oves meas. I Petr. V, 4: cum apparuerit princeps
pastorum, percipietis immarcescibilem gloriae coronam. Eduxit autem
ipsum in sanguine testamenti aeterni, id est in virtute sanguinis
Christi, per quem confirmatur testamentum novum, in quo aeterna
promittuntur ad differentiam veteris. Christus enim sanguinem suum
dicit sanguinem novi testamenti, apostolus autem dicit aeterni. Et
ideo in consecratione sanguinis in forma ponitur utrumque. Ipse vero
Christus per passionem suam meruit sibi et nobis gloriam
resurrectionis, ideo dicit quod eduxit dominum nostrum Iesum Christum
de mortuis in sanguine testamenti aeterni. Phil. II, 8:
humiliavit semetipsum, et cetera. Zach. IX, 11: tu vero in
sanguine testamenti tui eduxisti vinctos de lacu, in quo non erat
aqua. Consequenter subiungit petitionem suam, cum dicit aptet vos in
omni bono. Voluntas enim humana, cum sit quaedam inclinatio
rationis, est principium actuum humanorum, sicut gravitas est
principium motus gravium deorsum, unde se habet ad actus rationis,
sicut inclinatio naturalis ad actus naturales. Res autem naturalis
dicitur apta ad illud ad quod habet inclinationem. Sic etiam homo
quando habet voluntatem benefaciendi, dicitur aptus esse ad illud.
Deus etiam quando immittit homini bonam voluntatem, aptat eum, id est
facit ipsum aptum. Et ideo dicit aptet vos in omni bono, ut faciatis
eius voluntatem, id est, faciat vos velle omne bonum. Prov. XI,
23: desiderium iustorum omne bonum. Haec est enim voluntas Dei,
scilicet quod Deus vult nos velle. Aliter enim non est bona voluntas
nostra. Voluntas autem Dei est bonum nostrum. I Thess. IV,
3: haec est voluntas Dei, sanctificatio vestra. Rom. XII,
2: ut probetis, quae sit voluntas Dei bona et beneplacens et
perfecta. Dupliciter autem aptatur homo ad benefaciendum. Uno modo
exterius operando, ut sic unus homo aptat alium persuadendo vel
comminando. Alio modo aliquid interius exhibendo, et sic solus Deus
aptat voluntatem, qui solus ipsam potest immutare. Prov. XXI,
1: cor regis in manu domini, quocumque voluerit, inclinabit illud.
Unde dicitur faciens in vobis. Phil. II, 13: Deus est, qui
operatur in nobis velle et perficere. Quid autem faciet? Quod
placitum est coram se, id est faciet vos velle quod placet ei. Haec
autem sunt fides et mansuetudo et timor domini. Eccli. I, 34
s.: beneplacitum est ei fides et mansuetudo. Ps. CXLVI,
11: beneplacitum est Deo super timentes eum. Haec autem omnia
habent per Christum. Nihil enim a patre impetratur, nisi per
filium. Io. XVI, 23: si quid petieritis patrem in nomine meo,
dabit vobis. Et ideo dicit per Iesum Christum. II Petr. I,
4: per quem maxima et pretiosa nobis promissa donavit. Rom. V,
2: per quem accessum habemus, et cetera. Cui scilicet Christo,
est gloria in saecula saeculorum, amen, id est, gloria sempiterna.
I Tim. I, 17: regi saeculorum immortali, invisibili, soli Deo
honor et gloria in saecula saeculorum, amen. Haec enim gloria sibi
debetur inquantum est Deus. Deinde cum dicit rogo autem vos,
fratres, etc., subdit petitionem suam, in qua excusat se; deinde
concludit epistolam, ibi gratia Dei. Circa primum tria facit quia
primo ponit excusationem suam; secundo recommendationem nuntii per quem
scribit; tertio ponit quasdam salutationes. Dicit ergo quantum ad
primum rogo vos, fratres, ut sufferatis verbum solatii, id est
patienter portetis verba epistolae huius, in qua etsi in aliquo vos
reprehendi, totum est ad consolationem vestram. Rom. c. XV, 4:
quaecumque scripta sunt, ad nostram doctrinam scripta sunt. Et quare
debent patienter portare, ostendit, dicens quia perpaucis, id est
valde paucis, scripsi vobis, quod verum est respectu mysteriorum,
quae in ipsa continentur. In ista enim epistola fere omnia mysteria
veteris testamenti continentur. Sermones autem breves valde accepti
sunt, quia si sunt boni, inde avidius audiuntur, si vero mali, parum
gravant. Eccle. V, 1: pauci sunt sermones tui. Consequenter
recommendat illum, per quem scribit, dicens cognoscite fratrem nostrum
Timotheum dimissum, scilicet a carcere, in quo cum apostolo erat,
vel a me dimissum ad praedicandum et ad vos missum. Cognoscite, id
est gratiose recipite: tum quia, ut habetur Act. XVI, 3,
fuerat circumcisus; tum etiam quia si celerius venerit, cum ipso
videbo vos. In quo ostendit dilectionem quam ad ipsos habebat. Hoc
etiam dicit quia etsi ad ipsos non venerit, quia Romae passus est,
tamen incertus erat utrum vel ad tempus deberet dimitti. Consequenter
ponit salutationes suas. Et primo iniungit eis salutationem aliorum,
dicens salutate omnes praepositos, id est apostolos adhuc viventes, et
omnes sanctos, scilicet alios discipulos. Istis autem non scribit,
quia non intendebat scribere, nisi contra observantes legalia. Et
ideo quia ista epistola est instructiva, non intendebat instruere
apostolos, quia erant antecessores sui in fide. Secundo salutat eos
ex parte aliorum, dicens salutant vos fratres de Italia. Scripsit
enim epistolam istam a Roma. Tertio, more solito concludens, et
quasi pro sigillo, ponit salutationem, dicens gratia Dei cum omnibus
vobis, amen, id est, peccatorum remissio, et omnia alia Dei dona,
quae per gratiam Dei habentur, sint firmiter cum omnibus vobis.
Amen, confirmatio est omnium.
|
|