|
Supra ostendit apostolus multipliciter eminentiam Christi ad
Angelos, hic ex hoc concludit, quod magis obediendum est doctrinae
Christi, scilicet novo testamento, quam veteri testamento. Et circa
hoc tria facit. Primo enim ponit conclusionem intentam; secundo
inducit rationem ad conclusionem intentam; tertio confirmat
consequentiam rationis. Primum in principio; secundum, ibi si enim
qui per Angelos; tertium, ibi non enim Angelis. Circa primum
sciendum est, quod Ex. XXIII, 20, datis praeceptis legis
iudicialibus et moralibus, subiungit: ecce ego mitto Angelum meum,
etc., et sequitur: observa igitur et audi vocem eius, et cetera.
Si igitur mandatum Angeli, per quem lex data est, servaretur,
introitus disponeretur ad patriam. Unde et Matth. XIX, 17
dictum est: si vis ad vitam ingredi, serva mandata. Oportet ergo
servare mandata illa legis, ergo oportet magis obedire mandatis eius,
qui maior est Angelis, per quos lex data est. Et hoc est quod dicit
propterea abundantius observare oportet ea, quae audivimus. Abd.
I, 1: auditum audivimus a domino. Hab. III, 2: domine,
audivi auditum tuum, et timui. Oportet ergo observare abundantius.
Et dicit abundantius propter tria: primo propter dicentis
auctoritatem, quia iste creator et filius Dei, et ille creatura et
Dei minister. Act. V, 29: obedire oportet magis Deo quam
hominibus, et etiam Angelis. Secundo propter dictorum utilitatem,
quia sunt verba vitae aeternae, Io. VI, 69: domine, ad quem
ibimus? Verba vitae habes, etc., illa bonorum temporalium. Is.
I, 19: si volueritis et audieritis me, bona terrae comedetis, et
cetera. Tertio propter observantiae suavitatem, quia haec sunt suavia
I Io. V, 3: mandata eius gravia non sunt, et Matth. XI,
30: iugum meum suave est, etc. illa gravia, Act. XV, 10:
hoc est onus quod neque nos, neque patres nostri portare potuerunt.
Secundo ostendit idem ex periculo imminente, cum dicit ne forte
pereffluamus, id est, aeternaliter damnemur. Ubi sciendum est, quod
aliquis fluit per poenas corporales, II Reg. XIX, 14: quasi
aquae dilabimur super terram: effluit per culpam, sed pereffluit
corporaliter per damnationem aeternam, quia nec testa remanet. Is.
XXX, 14: comminuetur sicut comminuitur lagena figuli contritione
pervalida, nec invenietur de fragmentis eius testa. Consequenter
inducit rationem ad hoc, quae continet unam conditionalem continentem
comparationem novi et veteris testamenti. In antecedenti ponitur
conditio veteris testamenti; in consequenti conditio novi testamenti.
Circa vetus autem tria ponit, scilicet legis auctoritatem; secundo
firmitatem veritatis, ibi qui factus est firmus; tertio necessitatem
observandi, ibi et omnis praevaricatio. Primo ponit auctoritatem,
quia non humana ratione data est lex, sed per Angelos. Gal.
III, 19: ordinata per Angelos, et cetera. Act. VII,
38: hic Moyses qui fuit in Ecclesia in solitudine cum Angelo qui
loquebatur ei in monte Sina, et cetera. Nec hoc est mirum, quia,
ut probat Dionysius, revelationes divinarum illuminationum ad nos
perveniunt mediantibus Angelis. Firmitatem vero veritatis ostendit,
cum dicit qui factus est firmus, quia omne quod fuit praenuntiatum in
lege veteri, totum impletum est. Matth. V, 18: iota unum aut
unus apex non praeteribit a lege donec omnia fiant; et Prov. XII,
19: labium veritatis firmum erit in perpetuum; et Ps.: quae
procedunt de labiis meis, non faciam irrita. Factus est ergo firmus,
quia non fuit irritatus. Necessitatem ostendit qua puniuntur
praevaricantes. Unde dicit et omnis praevaricatio et inobedientia, et
cetera. Ubi ponit unum quod respondet duplici culpae, scilicet
peccato omissionis et transgressionis. Primum respondet praeceptis
affirmativis, aliud negativis. Primum notatur nomine inobedientiae.
Sed numquid inobedientia est peccatum generale? Et videtur quod sic,
per hoc quod dicitur hic. Ad quod dicendum est, quod peccatum dicitur
esse speciale ex intentione specialis finis. Unde quando aliquis non
servat praeceptum hac intentione, ut contemnat praeceptum, sic est
speciale peccatum; sed quando ex aliqua causa, puta quando ex
concupiscentia, tunc est conditio consequens peccatum, non tamen
speciale peccatum. Aliud autem vocatur praevaricatio. Ps.
CXVIII, 115: praevaricantes reputavi, et cetera. Item
aliud ponit ex parte poenae, cum dicit accepit iustam mercedis
retributionem. Retributio enim respicit quantitatem culpae, ut qui
magis peccavit, magis puniatur. Merces vero respicit qualitatem, ut
qui igne libidinis peccaverit, igne crucietur. Accipiet ergo mercedem
bonam pro bonis, et malam pro malis. Et sic merces accipitur in bonum
et in malum, inquantum importat iustitiam distribuendi. Iustam dicit
propter aequalitatem poenae, ut scilicet secundum mensuram peccati sit
plagarum modus. De poenis autem habetur Lev. XXVI et Deut.
XXVIII. Glossa dicit: iustam, ne putetur perire iustitia
propter misericordiam. Consequenter cum dicit quomodo nos effugiemus,
etc., ponit consequens suae conditionalis, in quo describit
conditionem novi testamenti, ubi tria facit. Primo enim ostendit
necessitatem observandi; secundo originem novi testamenti; tertio
firmitatem veritatis ipsius. Secundum, ibi quae cum initium
accepisset. Tertium, ibi contestante Deo. Dicit ergo. Si sermo
factus per Angelos punit praevaricatores et inobedientes, quomodo nos
effugiemus, et cetera. In quo denotat periculum quod imminet non
observantibus. Supra autem vetus testamentum vocavit salutem. Cuius
ratio est, quia sermo ordinatur ad cognitionem tantum, hoc enim facit
vetus testamentum, quia per ipsum est cognitio peccati. Rom.
III, 20: per legem cognitio peccati. Item cognitio Dei. Ps.
CXLVII, 9: non fecit taliter omni nationi. Et alibi
LXXV, 1: notus in Iudaea Deus, et cetera. Non tamen
conferebat gratiam, sed in novo testamento confertur gratia Io. I,
17: gratia et veritas per Iesum Christum facta est, quae ducit ad
salutem aeternam. Io. VI, 69: domine, ad quem ibimus? Verba
vitae aeternae habes. Ps. CXVIII, 140: ignitum eloquium
tuum vehementer. Item, commendat ipsam ex quantitate. Et dicit
tantam, id est valde magnam. Et certe valde magna est, si consideres
a quibus periculis liberat: quia non solum liberat a periculis mortis
corporalis, sed etiam spiritualis. Matth. I, 21: ipse enim
salvum faciet populum suum a peccatis eorum. Item magna est, quia est
universalis, id est, non unius populi tantum, nec ab uno periculo,
sed est omnium hominum et ab hostibus omnibus. I Tim. IV, 10:
qui est salvator omnium, maxime autem fidelium. Lc. I, 74: sine
timore de manu inimicorum nostrorum liberati, et cetera. Item magna
est, quia aeterna. Is. XLV, 17: salvatus est Israel in
domino salute sempiterna. Et ideo non est negligenda, sed debemus
esse solliciti ad obtinendum eam. Iud. XVIII, v. 9: vidimus
terram valde opulentam et uberem. Et sequitur: nolite negligere,
nolite cessare, et cetera. Et vere non debemus negligere, quia si
negligentes fuerimus, puniemur, non tantum perdendo bonum, sed etiam
incurremus malum, scilicet aeternae damnationis, quod effugere non
poterimus. Ideo dicit quomodo nos effugiemus? Matth. III, 7:
quis demonstrabit vobis fugere a ventura ira? Iob XI, v. 20:
effugium peribit ab eis. Ps. CXXXVIII, v. 6: quo ibo a
spiritu tuo, et quo a facie tua fugiam? Originem doctrinae novi
testamenti ostendit, cum dicit quae cum initium accepisset, et
cetera. Ubi ponit duplicem eius originem. Prima fuit non per
Angelos, sed per ipsum Christum. Supra I, 2: locutus est nobis
in filio. Io. I, 18: unigenitus qui est in sinu patris, ipse
enarravit. Et ideo dicit quae cum accepisset initium enarrandi per
dominum, quia habet duplex initium: unum simpliciter, et illud est ab
aeterno, et hoc est per seipsum verbum. Eph. I, 4: elegit nos in
ipso ante mundi constitutionem. Aliud est initium enarrationis, et
istud fuit in tempore per verbum incarnatum. Secunda origo fuit per
apostolos qui audierunt a Christo. Unde dicit ab eis qui audierunt,
id est, per ipsorum praedicationem. I Io. I, 1: quod fuit ab
initio, quod vidimus et audivimus, et cetera. Lc. I, 2: sicut
narraverunt nobis, qui ab initio ipsi viderunt. Firmitatem deinde
eius ponit, quae maior est quam firmitas veteris testamenti, quod
ostendit ex testimonio Dei qui mentiri non potest. Unde dicit
confirmata est, Deo contestante, et cetera. Sciendum est autem quod
testimonium est per loquelam: loquela est signum sensibile. Deus
autem duplici signo sensibili contestatus est, scilicet miraculis et
donis spiritus sancti. Quantum ad primum dicit, quod confirmata est,
contestante Deo signis, quoad minora miracula, ut sanatio claudi,
vel febris. De primo Act. III, 6 et XIV, 7; de secundo
autem Act. ult. Portentis, quantum ad maiora, sicut suscitatio
mortui. Act. c. IX, 40: Thabita, surge, et cetera.
Dicitur autem portentum, quasi porro vel procul tensum, quod scilicet
aliquid in longinquum demonstrat. II Par. XXXII, 31: in
legatione principum Babylonis, qui missi fuerant ad eum, ut
interrogarent de portento, quod scilicet fuerat sol retrogressus, et
cetera. Praecipuum vero portentum est, quod Deus factus est homo.
Is. VIII, 18: ego et pueri mei, quos mihi dedit Deus in
portentum, quod scilicet ego sum homo, et quod pueri mei hoc
crederent. Mirum enim fuit quod cor humanum hoc potuit credere.
Dicit variis virtutibus, ut signa et portenta referantur ad ea, quae
excedunt virtutem naturae. Ut signum dicatur quod est praeter et supra
naturam, non tamen contra; sed portentum est, quod est contra
naturam, ut partus virginis, suscitatio mortui. Sed virtus referatur
ad ea quae sunt secundum naturam quantum ad substantiam facti, sed non
quantum ad modum fiendi, sicut sanatio febris, quod utique possunt
medici, licet non statim. Vel virtutes referantur ad virtutes
mentis, quas dominus suis praedicatoribus dedit, scilicet fides,
spes, et charitas. Sed quantum ad secundum, scilicet quantum ad
dona, dicit et spiritus sancti distributionibus. Sed contra, ut
dicitur Sap. VII: spiritus sanctus unus est. Quomodo ergo
distribuitur? Dicendum est quod non distribuitur secundum essentiam,
sed inquantum dona eius distribuuntur. I Cor. XII, 4:
divisiones gratiarum sunt, idem autem spiritus. Omnes autem gratiae
attribuuntur spiritui sancto, quia dantur ex amore. Amor vero
appropriatur spiritui sancto. Gregorius: certe spiritus sanctus amor
est. Vel distributionibus, id est, per distributiones, quae fiunt a
spiritu sancto, quia alii datur sermo sapientiae, alii sermo
scientiae, alii operatio miraculorum, alii prophetia, et sic de
aliis. Et hoc totum non pro meritis, nec ex necessitate naturae, sed
per ipsius voluntatem. Io. III, 8: spiritus ubi vult spirat,
etc., et I Cor. XII, 11: haec omnia operatur unus atque idem
spiritus, et cetera. Mc. ult.: domino cooperante et sermonem
confirmante sequentibus signis.
|
|