|
Supra fecit apostolus quamdam comparationem, ostendens esse maiorem
necessitatem observandi praecepta Christi quam legis datae per
Angelos, hic confirmat consequentiam, ubi duo facit. Primo enim
confirmat dictam consequentiam, ostendens maiorem esse potestatem
Christi quam Angelorum; secundo probat idem per auctoritatem, ibi
testatus est autem quidam. Dicit ergo, quod maiora supplicia
sustinebunt qui faciunt contra mandata Christi, quam qui faciunt
contra mandata Angelorum, quia ipse Christus dominus est, et magis
punitur qui peccat contra dominum, quam qui peccat contra servos. Et
quod Christus sit dominus, ostendit, quia non subiecit Deus orbem
terrae futurum subiectum Christo, Angelis. Et duo facit. Primo
ostendit quia orbis non est subiectus Angelis; secundo ostendit de quo
orbe intendit, ibi de quo loquimur. Orbis enim non est subiectus
Angelis. Iob XXXIV, 13: quem constituit alium super terram,
aut quem posuit super orbem quem fabricatus est? Sed contra Dan.
X, 20 dicitur Angelus princeps regni Graecorum et Persarum. Et
Deut. c. XXXII, 8: constituit fines populorum iuxta numerum
filiorum Dei, secundum aliam litteram. Et dicendum est, quod non
est eis subiectus vice dominii, sed vice cuiusdam ministerii. Tota
enim creatura corporalis ministratur per Angelos. Ps. CII,
21: ministri eius qui facitis, et cetera. Supra I, 14, omnes
administratorii dicuntur. Vel enim non subiecit orbem terrae
Angelis, orbem dico futurum, scilicet mundum istum, qui dicitur
futurus, quia in Scriptura quandoque dicitur futurum non respectu
nostri, sed respectu eius cui comparatur, sicut idem apostolus dicit,
Rom. V, 14, de Adam respectu Christi, qui est forma futuri;
Christus enim non est futurus respectu sui, sed respectu Adae. Sic
hic orbis futurus dicitur, non respectu nostri, sed respectu
Christi, qui est ab aeterno, cum orbis sit in tempore. Et quia
Manichaei dicunt orbem subiectum malo Deo, non autem bono, ideo
subdit de quo loquimur, quia non de alio, sed de isto. Vel supra
I, 11 s. dixerat ipsi peribunt, scilicet caeli, et mutabuntur,
quod, sicut ibi dictum fuit, intelligitur quo ad statum, non quo ad
substantiam, ita quod duplex est status mundi. Unus, qui nunc est
praesens. II Pet. III, 7: caeli qui nunc sunt, etc., eodem
verbo repositi, sunt reservati igni, et cetera. Et alius est
futurus. In orbe autem isto qui nunc est, nec omnia sunt ei
subiecta, ut supra dictum est, et hoc per executionem potentiae,
licet subiecta sint per auctoritatem; sed tunc in illo statu futuro
erit ei orbis subiectus. Et ideo subdit de quo loquimur.
Consequenter probat per auctoritatem, cum dicit testatus est autem
quidam. Ubi tria facit. Primo enim commendat auctoritatem testimonii
inducendi; secundo inducit testimonii veritatem, ibi quid est homo
quod memor es eius? Tertio explicat sensum testimonii, ibi in eo enim
quod ei omnia. Circa testimonium vero ponit primo, quod verba veteris
testamenti sunt quaedam testimonia Christi. Io. V, 39:
scrutamini Scripturas, et cetera. Et paulo post: et illae sunt,
quae testimonium perhibent de me. Et ideo dicit testatus est autem.
Secundo, quia apud Iudaeos erant quaedam Scripturae minus notae, et
quaedam magis notae, et ideo maioris dignitatis sunt Scripturae
Psalmorum, quibus ipsi utebantur in omnibus sacrificiis suis. Et
ideo dicit in quodam loco, noto scilicet et manifesto. Tertio ponit
auctoritatem dicentis, scilicet David, qui scilicet fuit maximae
auctoritatis. II Reg. XXIII, 1: dixit vir cui constitutum
est de Christo Dei Iacob, egregius psaltes Israel. Deinde inducit
testimonium, cum dicit quid est homo, et cetera. Ubi tria facit.
Primo enim ponit mysterium incarnationis; secundo passionis, ibi
minuisti eum paulo minus ab Angelis; tertio mysterium exaltationis,
ibi gloria et honore. Circa primum duo tangit: primo causam
incarnationis, secundo ipsam incarnationem, ibi aut filius hominis.
Causa autem incarnationis est memoria Dei de homine, et ideo dicit
quid est homo, ut legatur despective; quasi dicat: homo valde modicum
quid est respectu Dei. Is. XL, 17: omnes gentes quasi non sint
sic coram eo, et quasi nihilum et inane reputatae sunt ei. Si enim
aliquis diligit aliquem, et dimittit eum diu in miseriis, nec
subvenit, videtur eius oblivisci. Deus autem humanum genus dilexit,
et quia ipsum fecit ad imaginem suam, et quia in medio Paradisi ipsum
posuit. Sed post peccatum, quia non statim ei subvenit, videtur eius
fuisse oblitus. Sed tunc videtur eius memor fuisse cum reparatorem
misit. Ps.: memento nostri, domine, in beneplacito tuo, et
cetera. Et ideo dicit quid est homo, etc., quasi dicat: si
consideremus vilitatem hominis, mirum est, quod memor es eius, qui
tam vilis et parvus est; vilis, inquam, et parvus in natura, maxime
quantum ad vilem substantiam. Gen. II, 8: formavit Deus hominem
de limo terrae. Is. LXIV, 8: et nunc, domine pater noster es
tu, nos vero lutum, et cetera. Vilis in culpa. Unde Augustinus
super Ioannem: nihil fiunt homines cum peccant. Abd.: ecce
parvulum dedi te in gentibus, contemptibilis tu es valde, et cetera.
Vilis et infirmus in poena. Iob XIV, 1: homo natus de muliere,
brevi vivens tempore. Am. c. VII, 5: quis suscitabit Iacob?
Scilicet prostratum, quia parvulus est. Secundo ponit ipsam
incarnationem, cum dicit filius hominis. Ubi sciendum est, quod in
Scriptura sacra Christus vocatur filius hominis, sicut patet Dan.
VII, 13, et in Evangelio in multis locis; et huius ratio est,
quia alii sunt filii hominum Ps.: filii hominum usquequo gravi
corde? Sed Christus tantum filius est hominis, scilicet virginis
beatae. Et ipse a Deo visitatur. Aliquando visitatio in Scriptura
refertur ad beneficium, sicut dicitur Gen. XXI, 1: visitavit
dominus Saram, et cetera. Quandoque autem ad poenam. Ps.:
visitabo in virga iniquitates eorum. Hic autem refertur ad
beneficium. Visitas, id est, excellentissimum beneficium ei
confers, quia facis eum filium Dei, ex hoc scilicet quod humanitas
assumpta est a verbo in unitatem suppositi. Vel hoc dicit propter
plenitudinem Christi. Io. I, 14: plenum gratia et veritate, et
cetera. Vel referendum est utrumque ad Christum, ut sit sensus:
memor es eius in incarnatione, in qua humanitas assumpta est a
Christo, sed visitas in resurrectione. Vel referendum est utrumque
ad humanum genus. Quilibet autem filius hominis est homo, non autem
quilibet homo est filius hominis, Adam enim non fuit filius hominis.
Dicitur ergo homo qui gerit imaginem hominis terreni, Adae scilicet.
Et iste homo dicitur peccator. Sed filius hominis dicitur, qui gerit
imaginem hominis caelestis, scilicet Christi, qui dicitur filius
hominis. I Cor. XV, 49: sicut portavimus imaginem terreni,
portemus et imaginem caelestis. Homo ergo simpliciter dicitur
peccator. Et quia iste longe est a Deo, quia longe a peccatoribus
salus, dicitur Deus eius esse memor, sicut homo memoratur eius, quod
longe est ab ipso. Sed cum de peccatore fit iustus, sic filius
hominis visitatur per gratiam. Iob X, 12: visitatio tua
custodivit spiritum meum. Consequenter ponit mysterium passionis, cum
dicit minuisti eum paulo minus ab Angelis. Ubi sciendum est, quod
ordine naturae, corruptibilia ac passibilia minora sunt
incorruptibilibus et impassibilibus. Angeli autem secundum naturam
sunt impassibiles et immortales. Unde quando Christus dignatus est
passionem et mortem sustinere, minoratus est ab ipsis, non quod
plenitudinem suam amiserit, vel in aliquo diminutus fuerit, sed
parvitatem nostram sibi assumpsit. Et hoc significatum fuit Lc.
XXII, 43, ubi dicitur, quod apparuit illi Angelus domini
confortans eum, non quod indigeret ipso, sed ut ostenderet se
minoratum ab ipsis per passionem. Dicit autem paulo minus propter
duo. Primo quia omnis creatura corporea est modicum quid, per
comparationem ad rationalem, quia corporea comprehenditur certis
limitibus quantitatis, non autem rationalis, sed semper plus potest in
magis intelligibile: Christus autem est minoratus ab Angelis, non
quantum ad divinitatem, nec quantum ad animam, sed solo corpore. Et
sic dixit, paulo minus, propter quantitatem. Secundo dicitur paulo
minus quantum ad durationem, quia modicum duravit. Is. LIV, 7:
in modico dereliqui te, et cetera. Nec mirum est quod in
passibilitate corporis est minoratus ab Angelis, cum etiam in hoc sit
minoratus ab homine, secundum illud Ps. XXI, 6: ego autem sum
vermis et non homo, et hoc propter turpitudinem mortis, de qua Sap.
II, 20: morte turpissima condemnemus eum. Si autem quod dictum
est: quid est homo, etc., utrumque referatur ad hominem, sic homo
dicitur minoratus ab Angelis tripliciter: primo quantum ad
cognitionem, sed paulo minus, quia non quantum ad cognitionis genus,
quia et homo et Angelus communicant in uno genere cognitionis, sed
quantum ad modum, quia excellentiori modo cognoscunt Angeli quam
homines. Secundo vero quo ad corpus, quia licet Angelus et anima
sint unius naturae, scilicet intellectualis, anima tamen unitur
corpori, sed etiam in hoc modicum, quia non tollitur dignitas animae
per huiusmodi unionem, sed aliquo modo aggravatur et impeditur ab
altiori contemplatione. Sap. IX, 15: corpus quod corrumpitur,
aggravat animam. Tertio quantum ad dona, et hoc paulo minus, non
quantum ad dona gratuita, Matth. XXII, 30: erunt sicut
Angeli Dei in caelis, sed quantum ad naturalia. Deinde cum dicit
gloria et honore, etc., ostendit mysterium exaltationis, ubi tria
facit. Primo ostendit eius gloriam; secundo honorem, ibi et honore,
etc.; tertio potestatem, ibi constituisti eum, et cetera. Apoc.
V, 12 s.: dignus est agnus qui occisus est, accipere virtutem,
et divinitatem, et sapientiam, et fortitudinem, et honorem, et
gloriam, et benedictionem in omnem creaturam, et cetera. Dicit ergo
primo coronasti eum gloria, id est, claritate. Gloria enim
claritatem importat. Christus autem duplici gloria coronatus est,
scilicet claritate corporis. Ad Phil. III, 21: qui reformabit
corpus humilitatis nostrae, configuratum corpori claritatis suae.
Ista claritas sibi promittitur Io. XII, 28: et clarificavi
animam, scilicet implendo splendoribus gratiae, et iterum
clarificabo, scilicet corpus immortalitatis gloria. Alia claritas est
in confessione omnium populorum. Phil. II, 11: et omnis lingua
confiteatur. Ps. XX, 5: gloriam et magnum decorem impones super
eum. Consequenter ostendit eius honorem, cum dicit et honore, et
cetera. Differt autem honor a gloria, sicut effectus a causa. Est
enim honor reverentia exhibita in testimonium excellentiae, unde est
testificatio bonitatis eius. Honor ille est, ut omnis creatura
revereatur ipsum sicut et patrem. Io. V, 23: ut omnes
honorificent filium sicut et patrem. Et dicit coronasti, scilicet in
signum victoriae, quia corona datur vincenti. I Cor. IX, v.
25: illi quidem ut corruptibilem coronam accipiant, et cetera. II
Tim. II, 5: non coronabitur nisi qui legitime certaverit.
Christus autem per certamen passionis meruit hanc gloriam et honorem.
Phil. II, 8: factus est obediens usque ad mortem, et sequitur:
propter quod et Deus exaltavit illum, et cetera. Ista autem prout
conveniunt Christo inquantum Deus est, non sunt praemium, sed magis
illi naturalia; sed inquantum homo est, sunt praemium victoriae
passionis eius. Sed potestatem eius ostendit, primo quantum ad
auctoritatem eius; secundo quantum ad effectum, ibi omnia subiecisti,
et cetera. Quantum ad primum dicit constituisti, quod potest
tripliciter intelligi. Uno modo quod constitutus est super omnia
loca, et hoc in ascensione. Eph. IV, 10: ascendit super omnes
caelos, ut adimpleret omnia. Secundo dignitate. Eph. I, 20
s.: constituens eum ad dexteram suam super omnem principatum et
potestatem, et cetera. Tertio potestate, quia super omnem
creaturam. Matth. ult.: data est mihi omnis potestas in caelo, et
cetera. Sed Christus inquantum Deus non est constitutus, sed
natus; sed constitutus est inquantum homo. Supra I, 2: quem
constituit haeredem universorum, et cetera. Effectus potestatis est,
quia omnia subiecisti sub pedibus eius. Utitur autem propheta
praeterito pro futuro propter maiorem certitudinem. Iam enim factum
est in aeterna Dei praedestinatione. Et dicit sub pedibus eius, id
est, humanitate, vel cum omnimoda subiectione. Ps. CIX, v.
2: donec ponam inimicos tuos, et cetera. Vel sub pedibus eius, id
est, sub humanitate eius; sicut enim per caput Christi intelligitur
Deus, I Cor. XI, 3, ita etiam per pedes Christi intelligitur
humanitas eius. Ps.: adorabimus in loco, ubi steterunt pedes eius.
Si vero exponatur hoc sic, homo dicitur coronatus gloria quantum ad
cognitionem intellectualem, qua praeeminet caeteris animalibus. I
Cor. XI, 7: vir quidem gloria et imago Dei est, et cetera.
Iob XXXV, 11: qui docet nos super iumenta terrae. Item
honore, inquantum ipse solus super omnia animalia est dominus suorum
actuum, et non subiicitur necessitati rerum mutabilium quantum ad
animam, cum sit liberi arbitrii. Item potestate, quia constituisti
eum super omnia opera, uno modo, ut per ly omnia intelligantur omnes
creaturae quae sunt infra hominem. Gen. I, 26: praesit piscibus
maris et volatilibus caeli, et cetera. Alio modo ut ly omnia supponat
pro tota universitate creaturae, quia etiam caelestia corpora et
Angeli deserviunt homini. Ps. XC, 11: Angelis suis Deus
mandavit de te, ut custodiant te, et cetera. Consequenter cum dicit
in eo enim, etc., exponit sensum testimonii. Ubi apostolus duo
facit. Primo enim exponit quantum ad eius sublimitatem; secundo
quantum ad minorationem, ibi eum autem qui modico. Circa primum duo
facit, quia primo ostendit qualiter dictum prophetae sit
intelligendum; secundo ostendit illud nondum esse impletum, ibi nunc
autem. Cum ergo dicit in eo enim quod ei subiecit, ostendit qualiter
sit intelligendum; quia enim Scriptura dicit omnia subiecta esse
Christo, nihil dimisit non subiectum ei. Unde ly omnia non est
distributio accommoda ad aliqua genera, sed absolute ad omnia, quia
omnia generaliter ei et universaliter subiecta sunt. Verum est praeter
eum qui subiecit sibi omnia, ut dicitur I Cor. XV, 28; sicut
dicitur caelum tegit omnia. Verum alia a se. Sed tunc arguit sic
Arrius: pater omnia subiecit filio, ergo filius minor est ipso
patre. Respondeo. Dicendum est, quod verum est quod pater omnia
subiecit filio secundum naturam humanam, in qua minor est patre, Io.
XIV, 28: pater maior me est; sed secundum naturam divinam ipse
Christus subiecit sibi omnia. Consequenter cum dicit nunc autem
necdum videmus omnia subiecta ei, ostendit hoc nondum esse impletum,
quia infideles peccatores et Daemones nondum sunt ei subiecti. Rom.
X, 16: sed non omnes obediunt Evangelio. Ex. X, 3: usquequo
non vis mihi subiici, et cetera. Et sic peccatores non sunt subiecti
Christo, per rebellionem voluntatis, sed per potentiam omnes
subiiciuntur ei modo quantum ad auctoritatem, sed in futuro omnes
quantum ad executionem. Unde haec est expositio eius quod supra dixit
orbem terrae futurum.
|
|