|
Supra apostolus volens probare excellentiam Christi super Angelos,
induxit auctoritatem prophetae, in qua aliquid erat quod pertinet ad
Christi dignitatem, sicut illud omnia subiecisti, et cetera. Et
ipse illud exposuit. Aliquid autem quod pertinet ad eius passionem,
scilicet minuisti eum, et cetera. Istud autem videtur repugnare suo
principali intento, quo scilicet intendit Christum praeferre
Angelis. Et ideo hoc in parte ista diffuse exponit. Ubi duo facit,
quia primo ostendit secundum quid sit ista minoratio intelligenda, quia
scilicet secundum passionem; secundo agit de convenientia passionis,
ibi decebat enim. Circa primum duo facit, quia primo ostendit illud
quod est dictum; secundo describit ipsam passionem, ibi ut gratia
Dei. Dicit ergo eum autem, et cetera. Continuetur sic: ita dictum
est quid est homo, etc. gloria et honore, etc. omnia subiecisti,
etc. minuisti eum, etc. et haec propheta de Christo praedixit, sed
iam multa de istis videmus impleta. Pro certo ergo tenemus, quod quae
restant sunt implenda, scilicet quod omnia subiicientur ei, et
cetera. Gregorius: praeteritorum exhibitio, futurorum est
certitudo. Et potest sic construi nos eum qui modico quam Angeli
minoratus est, videmus esse Iesum: nec solum hoc, sed gloria et
honore coronatum, propter passionem mortis, quae fuit causa illius
exaltationis. Phil. II, 9: propter quod et Deus exaltavit
illum, et cetera. Et dicit mortis, quia non qualemcumque passionem
sustinuit, sed acerrimam et turpissimam. Sap. II, v. 20:
morte turpissima condemnemus eum. Vel aliter nos videmus Iesum, et
quasi quaereretur ab ipso quem diceret, ideo respondens dicit:
scilicet eum qui per passionem mortis modico minoratus est quam
Angeli, cum gloria et honore coronatum; quasi dicat: haec minoratio
non est intelligenda in Christo nisi propter passionem mortis. Nec
est mirum, quia quantum ad hoc non solum Angelis, sed etiam hominibus
est minor. Is. c. LIII, 2 s.: desideravimus eum novissimum
virorum, et cetera. Dicit autem Glossa, et est Augustini contra
Maximinum, quod Christus non est minoratus ab Angelis propter
conditionem naturae humanae, sed propter passionem. Natura enim
mentis humanae, quam Christus sine peccato assumpsit, nihil est maius
quam sola Trinitas. Minor ergo Angelis corpore, quia passio est
secundum corpus. Quod videtur esse contra Dionysium qui dicit, quod
Angeli naturali participatione luminis maiores sunt quam homines. Et
dicendum est, quod de natura mentis humanae et angelicae dupliciter
possumus loqui. Uno modo secundum naturalia sola, et sic natura
Angelorum excellentior est et nobilior, quam natura mentis humanae,
quia Angelus accipit cognitionem divinae veritatis in quadam
excellentia et plenitudine intellectualis luminis, sed homo ex
creaturis. Alio modo possumus accipere naturam utriusque sine
peccato, in ordine ad beatitudinem obtinendam, et sic sunt aequales.
Lc. XX: erunt sicut Angeli in caelo. Christus tamen quantum ad
excellentiam gratiae, secundum mentem humanam maior est Angelis.
Ista igitur minoratio non est secundum naturam divinitatis, nec
absolute secundum naturam humanam, nisi inquantum passus est secundum
illam. Possumus autem dicere quod Christus triplici gloria fuit
coronatus, scilicet gloria sanctificationis, quam habuit in primo
instanti suae conceptionis; item gloria divinae fruitionis, quia ab
ipso instanti suae conceptionis fuit comprehensor; item gloria
impassibilitatis, quam meruit post passionem. Deinde cum dicit ut
gratia Dei, describit ipsam passionem, et describit eam tripliciter.
Primo ex causa, cum dicit ut gratia Dei; secundo ex utilitate, cum
dicit pro omnibus; tertio ex modo, cum dicit gustaret. Causa enim
fuit sola gratia Dei. Unde continuatur sic: videmus Iesum qui
minoratus est, ex hoc ut gratia Dei, et cetera. Ex ipsa enim factum
est, quod filium suum unigenitum dedit. Io. III, 16: sic enim
dilexit Deus mundum, ut filium suum unigenitum daret. Rom. V,
8: commendat autem Deus charitatem suam in nobis, quia cum adhuc
peccatores, et cetera. Vel secundum quod dicit Glossa Augustini,
ut gratia, id est, ipse Christus, qui est gratia Dei. Et sic
gratia est nominativi casus. Dicitur autem Christus gratia, quia
auctor est gratiae. Io. I, 17: gratia et veritas per Iesum
Christum facta est. Vel quia est gratis datus. Is. IX, 6:
filius datus est nobis. Ut sit sensus, quod ipse minoratus est, ut
ipse qui gratia Dei, et cetera. Utraque positio est secundum
Glossam. Pro omnibus, ecce utilitas. Pro omnibus autem dupliciter
potest intelligi. Vel ut sit distributio accommoda, scilicet pro
omnibus praedestinatis, pro istis etiam tantum habet efficaciam. Vel
absolute pro omnibus quantum ad sufficientiam. Sufficiens enim quantum
ad se omnibus est. I Tim. IV, v. 10: qui est salvator
omnium, maxime autem fidelium. Chrysostomus: pro omnibus hominibus
generaliter mortuus est, quia omnibus pretium sufficit. Et si omnes
non credunt, ipse tamen quod suum est implevit. Gustaret, ecce
modus. Gustat enim qui non multum comedit, nec bibit. Quia ergo
Christus non perseveravit in morte, sed statim surrexit, ideo
gustavit. Ps. CIX, 7: de torrente in via bibit, et cetera.
Viator festinat. Item gustus est discretivus saporis, unde qui
gustat magis discernit quam qui bibit. Ut ergo designet quod mortem et
dolorem sensit, et sic mors non fuit phantastica, ut dicit Manichaeus
et Apollinaris, ideo dicit gustavit. Thren. I, 12: o vos omnes
qui transitis per viam, et cetera. Modus vero ponitur cum dicitur
gustaret. Simile habetur Matth. XXVI, 39: pater, si
possibile est, transeat a me calix iste; et hoc propter tres
rationes. Primo propter mortis amaritudinem exprimendam, cuius
experientia est per gustum. Thren. I, 12: o vos omnes qui
transitis per viam. Is. XXIV, 9: amara erit potio bibentibus
eam. Secundo quia sicut gustare vel non gustare est in potestate
gustantis, sic et passio Christi fuit voluntaria. Io. X, 18:
potestatem habeo ponendi animam meam. Tertio quia gustare est parum
sumere, Christus autem parum perseveravit in morte, secundum illud
Ps. XV, 10: non derelinques animam meam in Inferno, et
cetera. Deinde cum dicit decebat enim eum, etc., ostendit
convenientiam ex utilitate. Deus enim pater est qui fuit causa
mortis. Ipse enim est per quem omnia, sicut per causam efficientem,
et propter quem omnia, sicut per causam finalem. Propter ipsum enim
sunt omnia, quia propter bonitatem suam communicandam. Et haec fuit
causa movens ad producendum res, et ita finaliter sunt omnia propter
Deum. Prov. XVI, 4: universa propter semetipsum operatus est
dominus. Sunt etiam effective per ipsum. Ps. CXLV, 4: qui
fecit caelum et terram, mare et omnia quae in eis sunt. Est ergo
omnium principium et finis. Apoc. I, 8: ego sum alpha et omega,
principium et finis. Rom. XI, 36: ex ipso, et per ipsum, et
in ipso sunt omnia. Decebat ergo ipsum, quia actor est omnium,
omnibus providere. Sap. VI, 8: aequaliter illi cura est de
omnibus. Secundo conveniens fuit ex parte causae, quae, ut dictum
est, fuit gratia Dei; gratia vero ordinatur ad gloriam. Rom.
VI, 23: gratia Dei, vita aeterna, Deus autem ab aeterno
praedestinavit quos debet adducere in gloriam. Et isti sunt omnes
illi, qui sunt participes filiationis filii eius, quia si filii, et
haeredes, Rom. VIII, 17. Et ideo dicit qui multos filios in
gloriam adduxerat, quasi dicat: ipse habet unum filium perfectum
naturaliter. Mc. XII, 6: adhuc ergo habens filium unum
charissimum, et cetera. Qui est naturaliter splendor gloriae, supra
I, 3. Alii autem sunt adoptivi, et ideo adducendi sunt in
gloriam. Unde dicit qui adduxerat, id est, adducendos
praeordinaverat. Et quid decebat eum? Hoc scilicet quod ipse est
auctor salutis eorum, et cetera. Salus ista in duobus consistit,
scilicet quod fiant filii, et quod inducantur in haereditatem. Quod
autem sint filii, habent per filium naturalem. Quos praescivit et
praedestinavit, conformes fieri imaginis filii sui, Rom. VIII,
v. 29. Gloriam autem et haereditatem non consequuntur nisi per
eum, cuius naturaliter est haereditas, qui est splendor gloriae.
Quia ergo per filium consequimur ista duo, ideo ipse convenienter
dicitur auctor salutis. Matth. c. I, 21: ipse salvum faciet
populum suum a peccatis eorum. Infra XII, 2: aspicientes in
auctorem fidei, et consummatorem Iesum. Decebat ergo quod pater
auctorem salutis mitteret, scilicet filium, ut expositum est, qui
multos filios adduxerat per ipsum in gloriam. Et sic patet
convenientia ex parte causae. Per passionem consummari, id est, per
fidem. Ipse enim inquantum est filius naturalis, est totaliter
perfectus, sed quia in passione minoratus fuit, debuit per meritum
passionis perfici. Ex ista ergo consummatione, patet convenientia
modi, de quo dixerat quod gustavit. Tantum enim gustavit mortem,
quia non accepit eam, nisi ut per meritum passioni consummaretur.
Ipsa enim eius consummatio est eius glorificatio. Lc. ult.:
oportet Christum pati, et ita intrare in gloriam suam. Gustavit
etiam, quia, cum ipse adduxerit filios in gloriam, sicut medicus
gustat medicinam ne infirmus abhorreat sed ut securius bibat, ita ipse
gustavit mortem, ut quia sine morte ingrediente necessitate, non est
salus, nullus mortem refugiat. Consequenter cum dicit qui enim
sanctificat, probat quod dixerat. Ubi duo facit, quia primo probat
propositum suum ex parte patris consummantis; secundo ex parte Christi
consummati, ibi quia ergo pueri. Adhuc circa primum duo facit, quia
primo proponit intentum; secundo probat per auctoritatem, ibi propter
quam causam. Dicit ergo qui enim sanctificat, et qui sanctificantur,
ex uno omnes. Sciendum est autem quod supra apostolus tria dixerat.
Primo quod Christus est causa salutis, in quo ostendit nos dependere
ab ipso, sicut a salvatore; secundo, ostendit quod pater est
consummator ipsius Christi per meritum passionis, et in hoc Christus
dependet a patre; tertio, quod pater nos adducit in gloriam, in quo
etiam nos dependere a Deo ostendit; et secundum hoc apostolus hic tria
facit. Primo enim ostendit quod dependemus a Christo. Sanctificatus
enim dependet a sanctificato, Christus autem est sanctificans. Infra
XIII, 12: Iesus ut sanctificaret per suum sanguinem, et
cetera. Bene ergo dictum est, quod quia est actor et sanctificator,
dependemus ab ipso, ipse vero a patre, a quo habet quod sanctificet,
quod est secundum. Sed omnes, ipse scilicet qui sanctificat et nos
qui sanctificamur, ex uno, scilicet ex patre, quod est tertium.
Rom. VIII, 17: haeredes Dei, cohaeredes autem Christi.
Consequenter ista tria probat per tres auctoritates. Et primo quod
Christus tamquam mediator et actor salutis ea, quae Dei sunt, in nos
refert. Unde dicit: propter quam causam, quia scilicet nos et ipse
ex patre dependemus et sumus ex uno Deo patre, non confunditur eos
vocare fratres, quia scilicet ex eodem patre. Mal. II, 10:
numquid non pater unus omnium nostrum? Rom. VIII, 29: ut sit
ipse primogenitus in multis fratribus. Ideo dicitur in Ps. XXI,
22: nuntiabo nomen tuum fratribus meis. Et Io. XX, 17: vade
ad fratres meos. Sed nota quod dicit non confunditur, etc.; quia
aliqui de vili plebe nati, si promoventur, confunduntur cognoscere
consanguineos suos. Prov. XIX, 7: fratres hominis pauperis
oderunt eum. Non sic autem Christus, sed dicit nuntiabo nomen tuum
fratribus meis. Io. XVII, 5 s.: pater, manifestavi nomen
tuum hominibus quos dedisti mihi. Io. I, 18: unigenitus qui est
in sinu patris, et cetera. Istius Annuntiationis ostendit fructum,
cum dicit in medio Ecclesiae laudabo te, quasi dicat: per hoc
congregatur tibi magna Ecclesia, in cuius medio laudabo te. Et dicit
in medio, quia sicut columna in medio domus ipsam sustentat, lucerna
in medio domus illuminat, cor in medio corpus vivificat, ita Christus
in medio Ecclesiae. Item in medio, quia non ad unum populum tantum,
sicut Moyses, missus fuit, Ps. LXXV, 1: notus in Iudaea
Deus, sed ad salutem totius mundi, Ps. LXXIII, 12:
operatus es salutem in medio terrae, et ideo dicitur Lc. ult.:
stetit Iesus in medio discipulorum. Sciendum est circa hoc, quod
ante legem consuetudo erat, quod omnes primogeniti erant sacerdotes,
et hoc pertinebat ad ius primogeniturae. Christus autem est frater
sicut primogenitus, et ideo est sacerdos. Sacerdos autem populum
sanctificans, medius est inter Deum et populum. Deut. V, 5: ego
illo tempore sequester fui. Et ideo pertinet ad ipsum nunciare quae
Dei sunt ad populum; secundo, quae populi sunt referre in Deum.
Primum facit dicendo, et ideo dicit nuntiabo nomen tuum fratribus
meis, id est, ducam eos in notitiam tui, et hoc est sanctificare
eos. Io. XVII, 17: sanctifica eos in veritate, et cetera.
Secundum faciendo, dum facit homines ex affectu in Deum prorumpere in
laudem Dei, et ideo dicit in medio Ecclesiae. Deinde cum dicit et
iterum, etc., ostendit quod ipse Christus dependet ex patre per hoc
quod dicit ego ero fidens in eum. Hoc secundum Hieronymum habetur
Is. VIII, 17, ubi nos habemus: expectabo dominum, qui
abscondit faciem suam a domo Iacob, et cetera. Sed Is. XII, 2
expresse habetur: fiducialiter agam, et non timebo. Ego ero fidens
in ipso pro gloria capitis et membrorum, quod supra dixit
consummationem. Ps. XXX, 1: in te, domine, speravi.
Ostendit autem quam spem habet, quia non quamcumque, sed firmam,
quae dicitur fiducia. Spes enim et si non sit de impossibili, tamen
habet timorem coniunctum quandoque, et tunc proprie dicitur spes.
Spes quandoque est firma et sine timore, et tunc proprie dicitur
fiducia. Et istam habuit Christus. Dicit ergo fidens ero in eum,
id est, habebo fiduciam in adiutorio eius, scilicet patris, pro
gloria corporis quod resuscitabit, et membrorum et animae. Ps.
XXXI, v. 1: in te, domine, speravi, et cetera. Ier.
XXIV: beatus vir qui confidit in domino. Sed contra, sancti
dicunt, quod in Christo nec fides, nec spes est, sed sola charitas.
Respondeo. Dicendum, quod aliud est spes, aliud fiducia; nam spes
est expectatio futurae beatitudinis, et haec non fuit in Christo,
quia ab instanti suae conceptionis beatus fuit; fiducia autem est
expectatio cuiuscumque auxilii; et secundum hoc fuit in Christo
fiducia, inquantum secundum humanam naturam, expectabat a patre
auxilium in passione. Unde cum ibi invenitur quod Christus dicatur
habere spem, non est intelligendum ratione principalis obiecti, quod
est beatitudo, sed ratione gloriae resurrectionis, et gloriae corpori
collatae. Deinde cum dicit et iterum, etc., ostendit tertium,
scilicet quod refert nos in Deum, dicens ecce ego. Et habetur Is.
VIII, v. 18. Quasi dicat: relatus sum in Deum, ego,
inquam, qui sum fidens. Et similiter pueri mei, quos in Deum
reduco, scilicet discipuli mei. Io. ult.: pueri, numquid
pulmentarium habetis? Quos dedit mihi Deus. Io. XVII, 6:
tui erant, et mihi eos dedisti. Isti dicuntur pueri propter
puritatem. I Reg. XXI, 4: si mundi sunt pueri et maxime a
mulieribus; et paulo post, ibidem, 5, sequitur: fuerunt vasa
puerorum sancta. Item propter simplicitatem. I Cor. XIV,
20: nolite pueri effici sensibus, sed malitia parvuli estote. Item
propter humilitatem. Matth. XVIII, 3: nisi conversi
fueritis, et efficiamini sicut parvuli, et cetera. Item propter
facilitatem ad bonum: sinite parvulos venire ad me. Et ostendit quod
non solum ipse est a Deo, sed etiam pueri; unde subdit quos dedit
mihi dominus, et sic verum fit quod dixit: qui sanctificat et qui
sanctificantur ex uno omnes, quia Io. VI, 44: nemo potest
venire ad me, nisi pater qui misit me traxerit eum.
|
|