|
Supra ostendit apostolus convenientiam mortis Christi ex parte patris
mortem imponentis, hic ostendit idem ex parte ipsius Christi mortem
patientis. De Christo vero dixit quod erat auctor salutis fidelium,
ideo hic intendere quomodo per passionem effectus est auctor salutis
eorum. Et circa hoc tria facit. Primo enim ostendit conditionem
naturae, per quam mori potuit et pati; secundo ostendit utilitatem
quam per mortem attulit, ibi ut per mortem; tertio probat quod
proposuerat, ibi nusquam enim Angelos. Dicit ergo primo: ita dixi
quod ipse et pueri sunt ex uno omnes et quod vocavit eos fratres, ergo
conveniens fuit quod esset eis similis, non tantum quia impartitur eis
participationem naturae divinae, quod est ex dono gratiae, sed etiam
quia ipse naturam eorum assumpsit. Unde dicit quia ergo pueri
communicaverunt carni et sanguini, et ipse similiter participavit
eisdem. Ubi notandum est, quod nomine carnis et sanguinis, aliquando
ipsa natura carnis et sanguinis intelligitur, Gen. II, 23: hoc
nunc os ex ossibus meis, et caro de carne mea, ut sic per carnem
intelligas corpus, secundum illud Iob X, 11: pelle et carnibus
vestisti me; per sanguinem vero intelligas animam, non quod anima sit
ipse sanguis, sed quia non conservatur in corpore sine sanguine.
Aliquando vero per carnem et sanguinem intelliguntur vitia carnis et
sanguinis. Matth. XVI, 17: caro et sanguis non revelavit
tibi. Aliquando vero ipsa corruptibilitas carnis et sanguinis. I
Cor. XV, 50: caro et sanguis regnum Dei non possidebunt, neque
corruptio incorruptionem. Sed hic non intelligitur de vitiis:
Christus enim assumpsit naturam sine peccato, sed cum passibilitate,
quia assumpsit carnem similem peccatrici. Rom. VIII, v. 3: in
similitudinem carnis peccati. Ipse ergo communicavit vel pueris, vel
etiam carni et sanguini, et totum similiter, quia scilicet non carni
phantastice, ut dixit Manichaeus, nec accidentaliter, ut dixit
Nestorius, sed verae carni et sanguini, sicut et pueri, et in
unitate personae. Quod autem hic dicitur quod Christus communicavit
carni et sanguini, non est intelligendum secundum quod dicunt vitia
carnis et sanguinis, quia non assumpsit culpam, nec commisit; sed
secundum quod dicunt ipsam substantiam carnis animatae, quia carnem et
animam assumpsit. Item est intelligendum de passibilitate carnis,
quia assumpsit naturam nostram passibilem. Ut sit sensus quia pueri,
idest fideles, habuerunt naturam passibilem, et ipse, scilicet
Christus, participavit eisdem, vel pueri, scilicet in natura carnis
et sanguinis, vel eisdem, id est, carni et sanguini, non quidem
phantastice, ut delirat Manichaeus, nec accidentaliter, ut fingit
Nestorius, sed similiter, scilicet nobis, id est, eo modo quo nos
participamus, id est, secundum rei veritatem, scilicet personaliter
et substantialiter. Nos enim participamus eis in persona, et
Christus etiam similiter assumpsit ea in unitatem personae. Io. I,
14: verbum caro factum est. Potest etiam per carnem et sanguinem
intelligi caro et sanguis Christi, secundum illud Io. VI, 55:
qui manducat meam carnem et bibit meum sanguinem: quibus pueri,
scilicet apostoli, communicaverunt in coena, et Christus similiter
participavit eisdem, scilicet carni et sanguini, quia ipse similiter
sumpsit, ut Chrysostomus expresse dicit super Matth. XXVI: ipse
(inquit) Christus bibit sanguinem suum. Unde Lc. XXII,
15: desiderio desideravi, et cetera. Consequenter ostendit
utilitatem quam per mortem attulit, cum dicit ut per mortem
destrueret, et cetera. Et circa hoc facit duo. Primo enim ostendit
utilitatem istam ex parte Diaboli, qui tenebat; secundo ex parte
nostra, qui tenebamur, ibi ut liberaret eos. Dicit ergo: ideo
participavit carni et sanguini, id est, assumpsit naturam in qua
posset pati et mori, quod non poterat in divina, ut per mortem
destrueret eum qui habebat mortis imperium, id est Diabolum. Sed
quomodo habet Diabolus mortis dominium? Hoc enim est solius Dei. I
Reg. II, 6: dominus vivificat, et mortificat, et Deut. c.
XXXII, 39: ego occidam, et ego vivere faciam. Respondeo.
Dicendum est quod aliter habet dominium mortis iudex, quia scilicet
quasi mortem infligens, cum per mortem punit; aliter latro, quasi
scilicet mortem sibi ex demerito acquirens. Primo modo Deus habet
mortis imperium. Gen. II, 17: quacumque die comederis ex eo,
morte morieris. Secundo modo Diabolus, qui suadendo homini
peccatum, morti ipsum addixit. Sap. II, 24: invidia Diaboli
mors intravit in orbem terrarum. Dicit autem destrueret, non quantum
ad substantiam quam habet incorruptibilem, non quantum ad malitiam, ut
aliquando Diabolus bonus fiat (ut dicit Origenes), sed quantum ad
potestatis dominium. Io. XII, 31: nunc iudicium est mundi,
nunc princeps mundi huius eiicietur foras. Col. II, 15:
expolians principatus et potestates traduxit confidenter, palam
triumphans illos in semetipso. Et hoc factum est per mortem Christi
triplici ratione. Una est ex parte Christi. Iustitiae enim est vera
ratio, ut victor victum sibi subiiciat. II Pet. II, 19: a
quo enim quis superatus est, huius et servus est. Christus enim vicit
Diabolum. Apoc. V, 5: vicit leo de tribu Iuda. Et ideo iustum
est Diabolum sibi esse subiectum. Lc. XI, 21: cum fortis
armatus custodit atrium suum, et cetera. Alia ratio est ex parte
Diaboli. Iustitia enim exigit, quod qui male utitur potestate sibi
concessa, amittat eam. Diabolo autem data est permissive in
peccatores quos seduxit, sed non in bonos. Quia ergo hanc extendere
praesumpsit etiam in ipso Christo, qui peccatum non fecit Io.
XIV, 30: venit princeps mundi huius, et in me non habet quicquam
ideo meruit illam perdere. Tertia ratio est ex parte nostri, quia
iustum est, quod victus sit servus victoris, ut dictum est. Homo
autem per peccatum servus erat Diaboli Io. VIII, 34 s.: qui
facit peccatum servus est peccati et ita subiectus Diabolo, et
obnoxius peccato. Christus autem solvit pretium pro peccato nostro.
Ps.: quae non rapui, tunc exsolvebam. Sublata ergo causa
servitutis, scilicet peccato, per Christum est homo liberatus.
Sciendum est autem, quod nulla alia satisfactio fuit conveniens.
Homo enim erat debitor, unus autem bene potest satisfacere pro alio ex
charitate. Nullus autem pro tota humana natura, quia non habet
potestatem super illam. Nec etiam ipsum humanum genus sufficienter
poterat satisfacere, quia totum erat peccato obnoxium. Nec etiam
Angelus, quia ista satisfactio est ad gloriam, quae excedit
facultatem naturae Angeli. Oportuit ergo esse hominem qui deberet
satisfacere, et Deum, qui solus habet potestatem super totum humanum
genus, qui posset pro toto humano genere satisfacere. Per mortem ergo
Dei et hominis destruxit eum qui habet mortis imperium. Consequenter
cum dicit ut liberaret eos, etc., ponitur alia utilitas ex parte
nostra. Circa quod sciendum est, quod homo intantum est servus
peccati, inquantum inducitur ad peccandum. Inter omnia vero duo
sunt, quae inducunt ad peccandum efficacissime, scilicet praesentium
bonorum amor male inflammans, praesentium etiam poenarum timor male
humilians. De his Ps. LXXIX, 17: incensa igni, quantum ad
primum, et suffossa, quantum ad secundum. Haec autem duo in idem
reducuntur, quia quanto quis amat bonum aliquod, tanto timet malum
sibi contrarium. Ista sunt quibus homo ligatur et detinetur in
peccato, magis tamen per timorem movetur, quam per amorem. Unde
videmus, quod saevae bestiae poenarum timore retrahuntur a maximis
voluptatibus, et sic timor maxime ligat homines. Inter omnes autem,
timor mortis est maximus. Est enim finis terribilium. Unde si homo
timorem istum superat, superat omnes; et hoc superato, superatur
omnis amor mundi inordinatus. Et ideo Christus per mortem suam fregit
hoc ligamen, quia abstulit timorem mortis, et per consequens amorem
vitae praesentis. Quando enim considerat homo, quod filius Dei,
dominus mortis, mori voluit, non timet mori. Et inde est quod ante
mortem Christi dicebat ille in Eccli. XLI, 1: o mors, quam
amara est memoria tua. Sed post mortem Christi clamat apostolus,
Phil. I, 23: desiderium habens dissolvi et esse cum Christo.
Unde Matth. X, 28: nolite timere eos qui occidunt corpus, et
cetera. Dicit ergo ut liberaret eos, qui timore mortis obnoxii erant
servituti, scilicet peccati, per totam vitam, quam nimis appetebant.
Vel aliter: homo enim duplici servituti erat obnoxius, scilicet legis
et peccati. Unde Act. XV, 10 lex dicitur iugum, quod nec nos,
nec patres nostri portare potuimus. Manus enim Moysi erant graves,
Ex. c. XVII, 12; Gal. IV, 5: ut eos qui sub lege erant
redimeret. Erant enim obnoxii servituti peccati. Ab ista duplici
servitute Christus nos liberavit. Differentia autem inter novum et
vetus testamentum est timor, et amor. In novo est amor. Io.
XIV, 15: si diligitis me, mandata mea servate. Vetus autem
fuit lex timoris. Rom. VIII, 15: non enim accepistis spiritum
servitutis iterum in timore. Et ideo dicit ut liberaret eos qui timore
mortis corporalis, quam infligebat lex, per totam vitam obnoxii erant
servituti legis. Sed quaeritur cur statim non liberavit a morte, sed
a timore mortis? Respondeo. Dicendum est, quod statim liberavit nos
a morte quantum ad causam, sed ab ipsa morte nondum, quamvis
liberaverit a timore mortis. Cuius ratio est, quia si liberasset a
morte corporali, homines servirent Christo tantum propter bonum
corporale, et sic periret meritum fidei et spei; similiter etiam ipsae
poenae sunt nobis meritoriae ad vitam aeternam. Act. XIV, 21:
per multas tribulationes, et cetera. Et notandum, quod liberavit nos
a timore mortis, primo ostendendo futuram immortalitatem, et ex hoc
homo parvipendit mortem temporalem. I Cor. XV, 20: Christus
resurgens primitiae dormientium, et cetera. Secundo praegustando
voluntarie mortem, ex quo promptiores efficimur ad subeundum mortem pro
Christo. I Pet. II, 21: Christus passus est pro nobis,
vobis relinquens exemplum, et cetera. Tertio aperiendo aditum ad
gloriam, qui ante mortem suam non patebat, et ex hoc non solum non
timemus mortem, sed desideramus eam. Phil. I, 23: desiderium
habens dissolvi et esse cum Christo, et cetera. Consequenter cum
dicit nusquam enim Angelos apprehendit, probat apostolus utilitatem,
quam mors Christi attulit. Et circa hoc tria facit. Primo enim
ostendit, quod Christus per mortem nos liberavit, quod probat ex
conditione naturae passibilis quam assumpsit; secundo concludit
similitudinem, ibi unde debuit; tertio ostendit similitudinis
utilitatem, ibi ut misericors fieret. Dicit ergo: ita dixi quod
Christus per mortem suam liberavit nos a peccatis et morte. Nec est
dubium, quod quantum ad conditionem naturae Angelus maior est homine,
sed quia Angelus non fuit obnoxius servituti, nec dignus morte, ideo
non assumpsit Angelum. Quod si assumpsisset Angelum, hoc utique
fuisset propter dignitatem naturae; sed nusquam legimus quod assumpsit
eum, sed tantum semen Abrahae, id est, humanam naturam, non tamen
idealem, sed in individuo et atomo, et ex semine Abrahae. Matth.
I, 1: filii Abraham, et cetera. Et hoc addit, ut Iudaei qui
gloriantur se esse de genere Abrahae, magis venerentur Christum.
Signanter vero dicit apprehendit, quia illud proprie dicitur
apprehendi quod fugit. Non solum autem ipsa natura humana fugiebat a
Deo, sed etiam ipsi filii Abrahae. Zac. VII, v. 11:
averterunt scapulam, et cetera. Ista autem apprehensio naturae
humanae in unitatem personae filii Dei, naturam nostram supra modum
exaltat; unde dicit Chrysostomus: magnum revera et mirabile et
stupore plenum est, carnem nostram sursum sedere, et adorari ab
Angelis et Archangelis. Hoc ego saepius in mente versans excessum
patior, magna de genere humano imaginans. Sed videtur quod magis
debuerit naturam angelicam apprehendere quam humanam naturam:
similitudo enim est ratio faciens ad congruitatem incarnationis divinae
personae. In natura autem angelica invenitur expressior similitudo
Dei quam in humana, quia ipsa est signaculum similitudinis, Ez. c.
XXVIII, 12. Magis ergo videtur quod debuerit apprehendere
Angelum, quam semen Abrahae. Praeterea: in natura angelica
invenitur peccatum sicut in humana. Iob IV, 18: in Angelis suis
reperit pravitatem. Si ergo apprehendit naturam humanam ut liberaret
eam a peccato, videtur quod multo magis apprehendere debuerit
angelicam. Respondeo. Dicendum, quod assumptibilis dicitur aliqua
natura a filio Dei secundum congruentiam ad unitatem personae. Ista
autem congruentia attenditur quantum ad duo, scilicet quantum ad
dignitatem, ut illa natura sit assumptibilis, quae nata est attingere
ipsum verbum per suam operationem, amando et cognoscendo ipsum, et
quantum ad necessitatem, ut scilicet subiaceat peccato remediabili.
Primum et secundum sunt in humana natura, quae apta nata est Deum
amare et cognoscere, et peccatum ipsius remediabile fuit, et ideo est
assumptibilis. Naturae autem angelicae licet adsit primum, deest
tamen secundum; nam peccatum est irremediabile, non quidem ex
gravitate culpae, sed ex conditione naturae seu status. Quod est
hominibus mors, est Angelis casus, ut dicit Damascenus. Manifestum
autem quod omnia peccata hominis, sive sint parva, sive sint magna,
ante mortem sunt remissibilia, post mortem vero sunt irremissibilia et
perpetuo manent, et ideo natura angelica inassumptibilis est. Et per
hoc patet solutio ad obiecta, quia licet in natura angelica sit
congruentia dignitatis, deest tamen congruentia necessitatis. Deinde
cum dicit unde debuit per omnia fratribus assimilari, ex praedictis
concludit similitudinem, quasi dicat: quia ergo non apprehendit
Angelos, sed semen Abrahae, ideo debuit per omnia assimilari
fratribus. Per omnia inquam, in quibus sunt fratres, non in culpa,
sed in poena, et ideo debet habere passibilem naturam. Unde infra
IV, 15: tentatum autem per omnia pro similitudine absque peccato,
quantum scilicet ad poenam, non tentationem culpae. Item sunt fratres
quantum ad gratiam. I Io. III, 1: videte qualem charitatem
dedit nobis Deus pater, ut filii Dei nominemur et simus. Rom.
VIII, 29: quos praescivit et praedestinavit conformes fieri, et
cetera. Consequenter ponit utilitatem istius similitudinis, dum dicit
ut misericors fieret, ubi duo facit, quia primo ponit eam; secundo
exponit ipsam, ibi in eo enim, et cetera. Nam Christus secundum
quod mediator est, duplex habet officium. Unum quo praeponitur toti
humano generi sicut iudex. Io. V, 27: potestatem dedit ei
iudicium facere, et cetera. Aliud per comparationem ad Deum, apud
quem pro nobis quasi advocatus interpellat, quia assistit vultui eius
pro nobis, infra VII, 25 et I Io. II, 1: advocatum
habemus apud patrem Iesum Christum, et cetera. In iudice autem
maxime desideratur misericordia, et praecipue a reis; in advocato
desideratur fidelitas. In Christo autem insinuat apostolus illa duo
esse per passionem eius. Humanum enim genus in Christo, inquantum
est iudex, desiderabat misericordiam; inquantum advocatus,
fidelitatem. Et ista duo exhibuit Christus per passionem. Unde
quantum ad primum dicit quod per passionem assimilatus est fratribus,
ut misericors fieret. Sed numquid non fuit misericors ab aeterno?
Videtur quod sic, quia miserationes eius super omnia opera eius,
Ps. CXLIV, v. 9. Item, ab initio habuit misericordiam.
Iob XXXI, 18: ab infantia crevit mecum miseratio. Respondeo.
Dicendum est, quod miseratio dicitur quasi miserum cor super aliena
miseria, et hoc est dupliciter. Uno modo per solam apprehensionem,
et sic Deus sine passione nostram miseriam apprehendit. Ipse enim
cognovit figmentum nostrum, ut dicitur in Ps. CII, 14. Alio
modo per experientiam, et sic Christus potissime in passione expertus
est miseriam nostram. Et sic dicitur, ut qui erat misericors per
apprehensionem nostrae miseriae, fieret misericors per experientiam.
Is. LVIII, 9: clamabo et dicam: ecce adsum, quia misericors
sum dominus Deus tuus. Et inde est, quod misericordiam fecit, ut
patet de muliere deprehensa in adulterio. Misericordiam docuit,
Matth. V, 7: estote misericordes, et cetera. Misericordiam
mandavit, Matth. c. XII, 7: discite quid est, misericordiam
volo, et non sacrificium, et cetera. Item ipse est fidelis
advocatus. Et ideo dicitur fidelis pontifex. Infra IX, v. 11:
Christus assistens pontifex futurorum bonorum. Et requiritur quod sit
fidelis. I Cor. c. XIV, 2: hic iam quaeritur inter
dispensatores ut fidelis quis inveniatur. Et hoc totum, ut
repropitiaret delicta populi, scilicet pro quo mortem sustinere
voluit. Ipsa enim passio allegatio est, et fidelium interpellatio.
Deinde cum dicit in eo enim, etc., exponit istam utilitatem et
continuatur sic, quasi dicat: non loquor de Christo inquantum Deus,
sed inquantum est homo. Et ideo in eo, idest, in illa natura quam
assumpsit, ut experiretur in se nostram causam esse suam. Unde dicit
et tentatus et passus est; ideo potens est et eis qui tentantur
auxiliari. Vel aliter: ideo factus est misericors et fidelis, quia
in eo quod passus et tentatus est, habet quamdam convenientiam ad hoc
quod misereatur. Et dicit tentatus, non a carne, sed ab hoste.
Matth. IV, 1: ductus est Iesus in desertum a spiritu, ut
tentaretur a Diabolo. In ipso enim non fuit aliqua rebellio partis
inferioris ad superiorem, sed passus est in carne pro nobis. I Pet.
II, 21: Christus passus est pro nobis, et cetera. Et IV,
1: Christo ergo in carne passo, et vos eadem cogitatione armamini.
|
|