|
Sicut supra dictum fuit, lex vetus ex tribus habuit auctoritatem,
scilicet ex Angelo, ex Moyse, et ex Aaron pontifice. Apostolus
autem supra praetulit Christum auctorem novi testamenti Angelis, per
quos lex data fuit, hic intendit ipsum praeferre Moysi, qui fuit
promulgator, et quasi legislator veteris testamenti. Et circa hoc
facit duo. Primo enim praefert Christum Moysi; secundo concludit ex
hoc, quod sit efficacissime obediendum Christo, ibi quapropter
sicut. Circa primum duo facit. Primo praemittit dignitatem
Christi; secundo ostendit quid sit commune Christo et Moysi, ibi
amplioris. Circa primum duo facit, quia primo ponit conditionem eorum
ad quos loquitur; secundo ponit conditionem eius de quo loquitur, ibi
considerate. Illos autem ad quos loquitur describit tripliciter.
Primo ex charitate. Unde dicit fratres, quasi diceret: quia ex
semine Abrahae fratres estis et Christi, et inter vos ad invicem.
Matth. XXIII, 8: omnes vos fratres estis, et cetera. Item
fratres Christi. Supra II, 11: non confunditur eos vocare
fratres. Hanc autem fraternitatem facit charitas. Ps.
CXXXII, 1: ecce quam bonum et quam iucundum, et cetera.
Secundo etiam describit eos ex sanctitate, cum dicit sancti. Et hoc
propter sacramentorum perceptionem, qua sanctificamur a Christo. I
Cor. VI, 11: sed abluti estis, sed sanctificati estis, et
cetera. Tertio describit eos ex vocatione, cum dicit vocationis
caelestis participes. Ista autem vocatio dupliciter potest intelligi
caelestis esse. Vel ratione finis, vel ratione principii. Ratione
quidem finis, quia vocati sunt non ad terrena, sicut in veteri
testamento, sed vocati sunt ad caelestia regna. I Thess. II, v.
12: vocavit nos ad suum regnum et gloriam. I Petr. II, 9:
qui de tenebris vocavit in admirabile lumen suum. Ratione vero
principii, quia non est ex meritis nostris, nec ex humana
adinventione, sed sola caelesti gratia. Gal. I, 6: vocavit per
gratiam suam. Rom. VIII, 30: quos autem praedestinavit, hos
et vocavit. Is. XLI, 2: qui suscitavit ab oriente iustum,
vocavit eum, ut sequeretur se. Dicit autem participes, quia non
solum Iudaei vocati sunt ad gratiam fidei et novi testamenti, sed
etiam gentes. Col. I, 12: dignos nos fecit in partem sortis
sanctorum in lumine. Quia ergo estis in charitate, et sancti, et
vocati ad caelestia, debetis libenter audire loqui de eo, per quem
ista vobis proveniunt. Consequenter describit illum de quo loquitur,
cum dicit considerate. Infra c. XII, 2: aspicientes in auctorem
fidei et consummatorem Iesum, et cetera. Sed quem? Apostolum,
inquit, et pontificem confessionis nostrae Iesum. Apostolus enim in
sequentibus praefert Christum Moysi et Aaron, et ideo adscribit ei
utriusque dignitatem; Moysi, scilicet quia missus fuit a Deo.
Ps.: misit Moysen servum suum. Aaron vero, qui pontifex fuit.
Ex. XXVIII, 1: applica quoque ad te Aaron, et cetera.
Christus autem excellentius missus fuit apostolus, quam Moyses.
Ex. IV, 13: obsecro, domine, mitte quem missurus es, quasi
dicat: alium digniorem missurus es. Item ipse est pontifex et
sacerdos. Ps. CIX, 5: tu es sacerdos in aeternum secundum
ordinem Melchisedech. Quasi ergo praemittit hic conditionem suam
principalem, dicens unde, id est, ergo, fratres, considerate
apostolum, quasi dicat: praetermittatis considerare illum apostolum,
id est, missum Moysen et pontificem Aaron, et considerate apostolum
et pontificem confessionis nostrae, id est, illum quem nos
confitemur. Hoc est enim necessarium ad salutem, ut confiteamur eum.
Rom. X, 10: corde creditur ad iustitiam, ore autem confessio fit
ad salutem. Vel confessionis, id est, sacrificii spiritualis.
Omnis enim sacerdos ordinatur ad sacrificia offerenda. Duplex autem
est sacrificium, scilicet corporale vel temporale. Et ad hoc
institutus fuit Aaron. Aliud autem est sacrificium spirituale, quod
est in fidei confessione. Ps. XLIX, 23: sacrificium laudis
honorificabit me. Et ad istud sacrificium institutus est Christus,
non ad tauros. Is. I, 11: holocausta arietum et adipem
pinguium, et sanguinem vitulorum, et agnorum, et hircorum nolui. Et
paulo post, sequitur: ne offeratis ultra sacrificium frustra. Deinde
cum dicit qui fidelis, etc., comparat Christum Moysi. De Aaron
infra facit mentionem specialem. Et ponit primo hic, ut dictum est,
illud in quo conveniunt; secundo, in quo Christus superat Moysen,
ibi amplioris enim gloriae. Commune Christo et Moysi est fidelitas
ad Deum; et ideo dicit qui fidelis est. Ubi sciendum est, quod
totum hoc, quod hic dicitur de Moyse, fundatur super illud quod
habetur Num. XII, 7, ubi dominus ostendit excellentiam Moysi,
postquam iurgati sunt contra ipsum Aaron et Maria, ubi ponuntur haec
verba, quae apostolus hic allegat. Ibi enim dicitur sic: at non
talis servus meus Moyses, qui in omni domo mea fidelissimus est.
Ubi, si bene attendimus, magis commendatur Moyses, quam in aliquo
loco Bibliae. Et ideo apostolus tamquam excellentissimum ad
commendationem Moysi hoc accipit. Hoc autem potest convenire et
Christo et Moysi. De Moyse enim patet ex ipsa historia allegata.
De Christo etiam intelligitur, quia ipse secundum quod homo, fidelis
est ei qui fecit eum, scilicet Deo patri, qui fecit eum, scilicet
apostolum et pontificem, non secundum divinam naturam, quia sic non
est factus, nec creatus, sed genitus, sed secundum humanam. Rom.
I, 3: qui factus est ei ex semine David secundum carnem. Fidelis
autem fuit Deo patri, primo non attribuens sibi quod habebat, sed
patri. Io. c. VII, 16: mea doctrina non est mea. Secundo
quia gloriam eius quaerebat, non suam. Io. VIII, 50: ego
gloriam meam non quaero. Et VII, 18 dicitur: qui quaerit
gloriam eius, qui eum misit, hic verax est, et iniustitia in illo non
est. Tertio, quia perfecte obedivit patri. Phil. II, 8:
factus obediens usque ad mortem. Fidelis ergo est Christus ei qui
fecit eum. Sicut et Moyses, et hoc in omni domo eius, quae domus
est universitas fidelium, de qua Ps. XCII, 7: domum tuam decet
sanctitudo, domine. Vel in omni domo eius, id est, in toto mundo
non tantum in Iudaea, sicut Moyses. Is.: dedi te in lucem
gentium, ut sis salus mea usque ad extremum terrae. Deinde cum dicit
amplioris enim gloriae, praefert Christum Moysi, et hoc quantum ad
duo. Primo quantum ad potestatem; secundo quantum ad conditionem,
ibi et Moyses. Commendando autem Christum, commendat ipsum habuisse
honorem in omni domo, sicut Moyses; sed quod Christus ipsum excellat
ostendit. Ubi primo ponit rationem; secundo manifestat, ibi omnis
namque. Ratio autem apostoli est, quod maior gloria debetur illi qui
fecit domum, quam illi qui eam inhabitat; Christus autem fabricavit
domum. Ps. LXXIII, 16: tu fabricatus es auroram et solem.
Prov. IX, 1: sapientia aedificavit sibi domum, id est,
Ecclesiam. Ipse enim Christus, per quem gratia et veritas facta
est, tamquam legislator aedificavit Ecclesiam. Moyses autem tamquam
legis pronuntiator; et ideo solum ut pronuntiatori debetur gloria
Moysi. Unde et resplenduit facies eius, de qua Ex. XXXIV,
29 et II Cor. III, 7: ita ut non possent filii Israel
intendere in faciem Moysi propter gloriam vultus eius. Continuatur
ergo sic littera: tu dicis quod Christus est fidelis sicut Moyses,
quare ergo dimittemus ne consideremus? Certe quia amplioris gloriae
dignus est habitus prae Moyse, quanto ampliorem gloriam habet dominus
domus qui fabricavit illam. Quasi dicat: etsi Moyses multum sit
honorabilis, tamen Christus honorabilior est, sicut fabricator
domus, et sicut legislator principalis. Iob XXXVI, 22: ecce
Deus excelsus in fortitudine sua, et nullus ei similis in
legislatoribus. Si ergo debetur gloria Moysi, ampliori dignus est
Christus. II Cor. III, 9: si ministratio damnationis in
gloria est, multo magis ministerium iustitiae erit in gloria.
Consequenter probat minorem suae rationis, cum dicit omnis namque
domus fabricatur ab aliquo. Minor autem est, quod Christus
fabricavit domum istam; et hoc probat primo, quia omnis domus indiget
fabricatore; secundo, quia ista domus de qua loquitur, a Christo
fabricata est, ibi qui autem omnia. Primo ergo probat quod ista domus
sicut et quaelibet alia indiget fabricatore, quia diversa non
coniunguntur nisi ab aliquo uno, sicut patet de domo artificiali, in
qua ligna et lapides, ex quibus composita est, uniuntur ab aliquo.
Aggregatio autem fidelium, quae est Ecclesia et domus Dei, ex
diversis collecta est, scilicet Iudaeis et gentibus, servis et
liberis. Et ideo Ecclesia sicut et omnis domus ab aliquo uniente
fabricatur. Huius rationis ponit tantum conclusionem, supponens
veritatem praemissarum ex facti evidentia. I Pet. II, 5: ipsi
tamquam lapides vivi superaedificamini domos spirituales, et cetera.
Eph. II, 20: superaedificati supra fundamentum apostolorum et
prophetarum, et cetera. Deinde cum dicit qui autem creavit omnia,
Deus, probat quod Christus sit istius domus aedificator, ipse enim
est Deus qui fecit omnia. Et si hoc intelligitur de toto mundo,
planum est. Ps. XXXII, 9: ipse dixit, et facta sunt, et
cetera. Est autem alia creatio spiritualis, quae fit per spiritum.
Ps. CIII, v. 30: emitte spiritum tuum, et creabuntur, et
renovabis faciem, et cetera. Et haec fit a Deo per Christum.
Iac. I, 18: voluntarie genuit nos verbo veritatis, ut simus
initium aliquod creaturae eius. Eph. II, 10: ipsius factura
sumus, creati in Christo Iesu in operibus bonis. Deus ergo istam
domum, scilicet Ecclesiam, ex nihilo, scilicet de statu peccati, in
statum gratiae creavit. Ergo Christus per quem fecit omnia supra I,
2: per quem fecit et saecula. Io. I, 3: omnia per ipsum facta
sunt, et sine ipso, etc., est excellentior, utpote quia habet
potestatem factoris, quam Moyses, qui solum fuit pronuntiator.
Deinde cum dicit et Moyses quidem, praefert Christum Moysi quantum
ad conditionem, et circa hoc duo facit. Primo enim ponit rationem
suam; secundo manifestat eam, ibi quae domus. Ratio autem sua talis
est: constat quod amplioris gratiae est dominus et in domo propria,
quam famulus et in domo domini. Sed Moyses est fidelis sicut servus
et in domo domini, Christus vero sicut dominus et in domo sua, ergo,
et cetera. Circa quod sciendum est quod apostolus valde diligenter
notat verba illa, scripta de Moyse, in quibus duo dicuntur de ipso:
vocatur enim servus, vocatur etiam fidelis non in domo propria, sed in
domo Dei nostri. Et quantum ad ista duo, praefert Christum Moysi.
Primo enim ostendit quid conveniat Moysi; secundo quid conveniat
Christo, ibi Christus vero tamquam filius. Dicit ergo quod Moyses
fidelis erat tamquam servus, id est, sicut fidelis dispensator.
Matth. XXV, 21: euge, serve bone et fidelis, quia in pauca
fuisti fidelis, supra multa te constituam. Christus autem quodammodo
servus est, scilicet secundum carnem, Phil. II, v. 7: formam
servi accipiens, sed Moyses fuit famulus Dei in verbis Dei
proponendis filiis Israel. Ex quo patet, quod quia erat fidelis
famulus, illa quae dicebat ordinabantur ad alium, scilicet ad
Christum. Et hoc erat in testimonium eorum, quae dicenda erant.
Io. V, 46: si crederetis Moysi, crederetis forsitan et mihi,
de me enim ille scripsit. Act. X, 43: huic omnes prophetae
testimonium perhibent. Quia ergo erat famulus, ideo erat non in domo
propria, sed in aliena; et quia ea quae dicebat erant in testimonium
eorum quae dicenda erant de Christo, ideo Moyses omniquaque minor
fuit Christo. Deinde cum dicit Christus vero, ostendit quid
conveniat Christo, quia scilicet Christus non est sicut servus, sed
tamquam filius in domo patris, et per consequens sua, quia haeres
naturalis. Supra I, 2: quem constituit haeredem universorum, et
cetera. Ecclesia enim est domus Christi. Prov. XIV, 1:
sapiens mulier aedificat domum. Ps. II, 7: dominus dixit ad me:
filius meus es tu, et cetera. Matth. III, v. 17: filius meus
dilectus, et cetera. Est ergo non servus, sed filius, et in domo
sua: sed Moyses est servus, et in domo aliena. Io. VIII,
35: filius manet in aeternum. Deinde cum dicit quae domus sumus
nos, ostendit quae sit ista domus. Ista domus sunt fideles, et sunt
domus Christi, qui credunt in Christum. I Tim. III, v.
15: in domo Dei, quae est Ecclesia. Et etiam quia Christus
habitat in ipsis. Eph. III, v. 17: habitare Christum per
fidem in cordibus vestris. Haec ergo domus nos fideles sumus. Ad hoc
autem, quod simus domus Dei, quatuor oportet, quae requiruntur circa
domum, quae non sunt in tabernaculo. Et ista tangit apostolus.
Primo, quod spes nostra et fides sit certa et permanens: tabernaculum
autem etsi sit firmum, tamen cito moveri potest. Et significat illos
qui ad tempus credunt, et in tempore tentationis recedunt; sed illi
sunt domus, qui verbum Dei retinent. Et ideo dicit si retineamus
fiduciam. Dictum est supra, quod fiducia est spes cum expectatione
firma et sine timore. II Cor. III, 4: fiduciam talem habemus
per Christum ad Deum. Secundo quod sit ordinate disposita. Et ideo
dicit spei gloriam, id est, ad gloriam Dei ordinatam, ita quod,
contemptis aliis, gloriemur in spe gloriae. Ier. IX, 24: in
hoc glorietur qui gloriatur, scire et nosse me. Tertio quod
perseverans. Unde dicit usque in finem. Matth. X, 22: qui
perseveraverit usque in finem, hic salvus erit. Quarto quod sit
firma, ut scilicet nulla adversitate moveatur. Unde dicit firmam.
Infra c. VI, 18 s.: confugimus ad tenendam propositam spem,
quam sicut anchoram habemus animae tutam et firmam.
|
|