|
Supra probavit apostolus, quod Christus est maioris excellentiae quam
Moyses, hic concludit quod magis est obediendum Christo. Et hoc
facit per auctoritatem prophetae David in Ps. XCIV. Ubi tria
facit, quia primo proponit auctoritatem, quae continet quamdam
exhortationem; secundo exponit eam, ibi videte, fratres; tertio ex
auctoritate et expositione arguit, c. IV, ibi timeamus ergo.
Circa primum tria facit. Primo enim insinuat auctoritatem verborum
sequentium; secundo ponit exhortationem, quae est in auctoritate, ibi
hodie si vocem; tertio ponit quamdam similitudinem, ibi sicut in
exacerbatione, et cetera. Auctoritas verborum est ex hoc, quod non
sunt prolata humana adinventione, sed a spiritu sancto. Unde dicit
quapropter sicut dicit spiritus sanctus. Quasi dicat: Christus est
amplioris gratiae quam Moyses; ergo si audivimus Moysen, non debemus
obdurare corda nostra ad audiendum Christum. Ipse autem verba veteris
testamenti allegat pro novo, ne credatur, quod tantum sint referenda
ad vetus testamentum, imo etiam ad novum, et ad aliud tempus referri
debent. Et sunt verba spiritus sancti, quia, ut dicitur II Pet.
I, 21: non humana voluntate allata est aliquando prophetia, sed
spiritu sancto inspirati locuti sunt sancti Dei homines. Ipse enim
David dicit, II Reg. XXIII, 2 de seipso: spiritus domini
locutus est per me. In hoc ergo ostendit auctoritatem esse veram,
quia scilicet est a spiritu sancto, contra Manichaeum. Deinde cum
dicit hodie si vocem, etc., ponit monitionem, ubi facit tria.
Primo enim describit tempus cum dicit hodie; secundo subdit
beneficium, ibi si vocem; tertio subiungit monitionem suam, ibi
nolite obdurare. Tempus est hodie, scilicet tempus diei. Tempus
enim legis veteris dicebatur nox, quia erat tempus umbrae. Infra X,
1: umbram enim habens lex futurorum bonorum. Sed tempus novi
testamenti, quia repellit umbram noctis legis, dicitur dies. Rom.
XIII, 12: nox praecessit, dies autem appropinquavit. Dicitur
etiam istud tempus dies, propter ortum solis iustitiae. Matth.
III: vobis timentibus nomen meum orietur sol, et cetera. Hunc
diem non sequitur nox, sed clarior dies, quando scilicet ipsum solem
iustitiae videbimus revelata facie in rota sua, quando ipsum videbimus
per essentiam. Et in hac die exhibetur nobis beneficium. Nam
sequitur si vocem eius audieritis, quia audimus vocem eius, quod non
erat in veteri testamento, in quo audiebantur tantum verba
prophetarum. Supra I, 1 s.: olim Deus loquens patribus in
prophetis, novissime vero diebus istis locutus est nobis in filio.
Is. LII, 6: propter hoc sciet populus meus nomen meum in die
illa, quia ego ipse qui loquebar ecce adsum. Cant. II, 14:
sonet vox tua in auribus meis. In hoc enim exhibetur nobis beneficium
tantum desideratum. Lc. XIX, 42: in hac die tua, quae ad
pacem tibi, et cetera. Si ergo tantum est beneficium, ecce monitio:
nolite obdurare corda vestra. Cor durum sonat in malum. Durum est
quod non cedit, sed resistit impellenti, nec recipit impressionem.
Et sic dicitur cor hominis durum, quando non cedit divinae iussioni,
nec de facili recipit divinas impressiones. Eccli. c. III,
27: cor durum male habebit in novissimo. Rom. II, 5: secundum
duritiam tuam, et cor tuum impoenitens thesaurizas tibi iram in die
irae. Haec autem induratio ex duobus causatur. Ex uno quasi
negative, scilicet ex Deo non apponente gratiam. Rom. IX, 18:
cuius vult Deus miseretur, et quem vult indurat. Ex alio vero
positive, et hoc modo indurat peccator seipsum, non obediendo Deo,
et non aperiendo cor suum gratiae. Zach. VII, 12: cor suum
posuerunt ut adamantem, ne audirent legem et verba, quae misit dominus
exercituum spiritu suo per manum prophetarum priorum. Nolite ergo
obdurare corda vestra, id est, nolite corda claudere spiritui sancto.
Act. VII, 51: vos semper spiritui sancto restitistis.
Consequenter ponit similitudinem cum dicit: sicut in exacerbatione.
Et haec est similitudo ex facto praeterito; nam fideles instruuntur de
his, quae sunt agenda in novo testamento ex iis quae facta sunt in
praeterito, secundum illud Rom. c. XV, 4: quaecumque scripta
sunt, ad nostram doctrinam scripta sunt. Facit autem duo circa hoc,
quia primo proponit exemplum in generali, ponendo culpam; secundo in
speciali, ibi ubi tentaverunt me, et cetera. Ut autem sequamur
expositionem apostoli, oportet ponere in ista littera sensus, qui
conveniunt expositioni. Legimus autem inter alias duas culpas filiorum
Israel gravissime punitas. Una fuit inobedientiae quam habuerunt in
facto exploratorum: de quo Num. XIII et XIV. Pro quo facto
indignatus dominus voluit totum populum delere. Unde iuravit quod
nullus intraret terram promissionis, exceptis duobus, scilicet Caleb
et Iosue. Istud autem vocat specialiter exacerbationem, quia licet
per alia peccata offendissent Deum, tamen per illud exacerbaverunt
ipsum, quia sicut fructus acerbus, qui opponitur maturo, non est
aptus ad cibum, sic tunc ira Dei fuit inflexibilis. Ps.
LXXVII, 40: exacerbaverunt eum in deserto, et tentaverunt eum
in inaquoso. Bar. IV, 7: exacerbastis eum qui fecit vos. Aliud
peccatum fuit peccatum tentationis. Frequenter enim tentaverunt
Deum, quia quandoque pro aqua, quandoque pro carnibus, quandoque
vero pro pane: ita quod decies tentaverunt ipsum. Num. XIV,
22: tentaverunt me iam per decem vices. Iob XIX, 3: en decies
confunditis me. Et ideo dicit secundum diem tentationis. Posset
autem aliquis putare quod idem esset peccatum exacerbatio et tentatio,
ita quod vellet apostolus dicere: nolite obdurare corda vestra sicut in
exacerbatione, quae fuit in die tentationis. Sed hoc est contra
expositionem apostoli. Ideo dicendum est sic: nolite obdurare corda
vestra sicut in exacerbatione, et iterum sicut in die tentationis, ita
quod sint duo peccata. Unde Ps. LXXVII, v. 41: conversi
sunt, et tentaverunt Deum, et sanctum Israel exacerbaverunt.
Consequenter prosequitur culpas in speciali, cum dicit ubi tentaverunt
me patres vestri, et cetera. Et circa hoc duo facit, quia primo
ponit peccatum tentationis; secundo peccatum exacerbationis, ibi et
dixi semper. Circa primum tria facit. Primo enim ponit peccatum
tentationis; secundo ostendit eius gravitatem, ibi probaverunt;
tertio ponit poenam, ibi propter quod offensus fui. Dicit ergo, quod
in eis fuit peccatum tentationis in deserto, quia ibi tentaverunt me
patres vestri: et loquitur in persona domini. Ubi sciendum est, quod
tentare est experimentum sumere de re quam quis ignorat. Unde quod
quis tentat Deum, procedit ex infidelitate. Sed sciendum est quod
aliquando aliquis tentat Deum, non cum intentione tentandi et
experiendi, verumtamen se habet ad modum tentantis. Qui enim utitur
re sua propter utilitatem, non tentat proprie: puta si aliquis fugiens
currat super equum suum, et si tentat, non tamen cum intentione
tentandi. Sed quando ad nihil utile est quod facit, tunc tentat.
Item si aliquis exponat se alicui periculo compulsus necessitate, sub
spe divini auxilii, non tentat Deum. Si autem sine aliqua
necessitate, tunc tentat Deum. Et sic dicit ipse, Matth. IV,
7: non tentabis dominum Deum tuum, quia necessitas nulla erat quod
mitteret se deorsum. Sic isti tentaverunt dominum, quia dubitaverunt
de potestate Dei, clamantes contra Moysen, ac si Deus non posset
eis dare cibum, cum potentiam suam in maioribus experti fuissent: et
ideo erat peccatum infidelitatis, quod est maximum. Deinde ponitur
gravitas culpae, cum dicit probaverunt me, et cetera. Quanto enim
aliquis maiora beneficia Dei recipit, et maiorem certitudinem divinae
potestatis habet, et postmodum dubitat, tanto gravius peccat. Isti
vero viderunt signa et prodigia in terra Aegypti, apertionem maris et
alia miracula, et tamen non crediderunt. Unde Num. XIV, 22:
homines qui viderunt maiestatem meam, et signa quae feci in Aegypto et
in solitudine, et tentaverunt me iam decem vices, et cetera. Et ideo
dicit probaverunt, id est, experiri voluerunt, et viderunt, id est,
experti sunt, opera mea, id est, effectus qui non poterant esse,
nisi virtutis infinitae esset ille qui opera faciebat. Et hoc totum
non uno die, sed quadraginta annis, quibus scilicet manserunt in
deserto, quia semper habuerunt manna et columnam ignis et nubis; vel
probaverunt quod viderunt me, quia scilicet in nulla defeci eis.
Illud tamen quod dicit, quadraginta annis, secundum intentionem
apostoli refertur ad priora, sed secundum intentionem Psalmistae
refertur ad sequentia, ut dicatur quod offensus vel infensus ei fuit
quadragesimo anno. Et sic habet littera Hieronymi. Deinde cum dicit
propter quod offensus fui, ponitur poena peccati: et est duplex
littera, scilicet offensus, vel proximus, et idem est. Propter
quod, id est, propter peccatum, fui offensus, id est, indignatus,
non quod ira sit in Deo, nisi similitudinarie, quia punit sicut
iratus: de qua poena frequenter habetur in Ex. XXII: dimitte
me, ut irascatur furor meus, etc., et in Lib. numerorum. Saepe
enim prostrati sunt. Unde I Cor. X, 5 agit de poena istius
peccati. Vel proximus fui, scilicet puniendo ipsos. Quando enim
dominus subvenit bonis, et punit malos, tunc est prope ipsos; sed
quando dissimulat peccata hominum propter poenitentiam, et dissimulat
afflictionem iustorum, ut crescat ipsorum meritum, tunc videtur etiam
longe. Iob XXII, 14: nubes latibulum eius, nec nostra
considerat, et circa cardines caeli perambulat. Vel proximus,
quantum ad divinam misericordiam, quia hoc ipsum, quod punit eos
temporaliter, magnum misericordiae signum est. Augustinus: hic ure,
hic seca, ut in aeternum parcas. Deinde cum dicit et dixi, etc.,
ponit peccatum exacerbationis in speciali. Et hoc patet per hoc quod
infra dicitur quibus iuravi non introire, et cetera. Et circa hoc
facit duo. Primo enim ponit culpam; secundo subdit poenam, ibi
quibus iuravi in ira mea, et cetera. Culpam autem duplicem ponit.
Una est in obstinatione in malo; alia est in recessu a bono. Et
istam ponit, ibi ipsi vero non cognoverunt vias meas. Dicit ergo:
ego sic fui eis proximus, scilicet puniendo eos. Et dixi, scilicet
praevisione aeterna, hi errant corde semper. Deut. c. XXXI,
27: semper contentiose egistis contra dominum. Ier. XIII,
23: si potest Aethiops mutare pellem suam, et cetera. Sic ergo
uno modo aliquis exacerbat Deum quando obstinate adhaeret malo; alio
modo, quando contemnit bonum. Unde dicit ipsi vero non cognoverunt
vias meas, hoc est, non quantum ad simplicem ignorantiam, sed ad
affectatam, ut sit sensus: non cognoverunt, id est, cognoscere
noluerunt. Iob c. XXI, 14: scientiam viarum tuarum nolumus.
Ps. XXXV, 3: noluit intelligere ut bene ageret. Vel non
cognoverunt, id est, non approbaverunt, sicut dicit apostolus II
Tim. II, v. 19: cognovit dominus qui sunt eius. Consequenter
ostendit poenam cum dicit quibus iuravi. In quo verbo ponit
immobilitatem, in hoc quod vult iuramenta firma. Quando enim Deus
vel Angelus inveniuntur iurare, signum est immobilitatis eius de quo
iuravit. Ps. CIX, 5: iuravit dominus, et non poenitebit eum,
et cetera. Verumtamen aliquando non iurat nisi sub conditione, quia
scilicet si non poeniteant, haec mala evenient eis. Ponit etiam quod
poena ista non est ad comminationem, sed magis ad exterminationem,
quia dicit in ira. Ps. VI, 1: domine, ne in ira tua corripias
me. Iuravit ergo in ira si introibunt in requiem meam. Constructio
est defectiva ad modum irati, qui truncat verba sua. Et accipitur ly
si pro non, id est, non introibunt in requiem meam. Est autem
triplex requies. Una est temporalis, de qua Lc. XII, 19:
habes multa bona reposita in annos plurimos, requiesce, et cetera.
Secunda est requies conscientiae. Eccli. LI, 35: modicum
laboravi, et inveni requiem multam. Tertia est requies gloriae
aeternae. Ps. IV, 8: in pace in idipsum dormiam et requiescam.
Potest ergo exponi illud, quod dicitur hic de qualibet istarum, ut
dicatur: ipsi vero nec in requiem terrae promissionis, nec in requiem
conscientiae, nec in requiem fruitionis aeternae introierunt.
|
|